Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Enero de 2008.

Serpens amplexus uterque

20080101224034-8i1-003.jpg

Nullus melior dies ad iter faciendum per terras altas numantinas quam hic anni novi incipientis. Soli eramus in strata. Anno inaugurando Soriam petiimus, frigidulam et apricam.

In templo Tozalmuri hos vidimus serpentes qui mutuo amplexu jam ex saeculo secundo et decimo exprimere videntur annum cum anno connexum. Siquidem uno et eodem pristino et veterrimo vivimus, novato sole ipsi nos fallimus quasi renascentes in renato temporis orbe. Illusio fortasse necessaria!

Luceat vobis annus totus sicut sol hodie nobis illuxit in altis Durii terris!

01/01/2008 22:41 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Delibes

In lucem eduntur opera omnia Michaelis Delibes. Hic fabulator pincianus (nam Vallidoleti natus est, anno MMXX: aetatis suae currit hic octogesimus septimus) si mihi paululum semper suspectus fuerat, cur legere constitui? Sed satis est causae: tres vel quattuor quas jam legeram fabulae nunquam displicuerunt. Hae nisi fallor: 'Folium rubrum', 'Quinque horae cum Mario', 'Sancti innocentes'; nescio an quarta.

Hos dies primum et septimum volumen (sola edita) dum lego responsum invenio. Est enim homo veteris regiminis (quod maxime averterat); non certe tyrannidis fautor deffensorque acerrimus (sicut exempli gratia ille Vizcaíno Casas), sed illam certe catholicam clausamque Hispaniam satis commode inhabitans: dominica die, missa atque venatio perdicum vel leporum, domi muliere puellulos curante. (Etiam hodie episcopi qui se christianos appellant amantes quasi sceleratos condemnant homosexuales; heri dicebat episcopus quidam, Balearicus puto, sacerdotes paedophilos excussans, 'quosdam adulescentulos hominum libidinem excitare'.  Delibem opinor longissime ab istis vesanis abesse.)

Alia autem multa propinquum, amabilem mihi faciunt illum auctorem. In primis certe vigor dicendi, narratarum rerum suavitas. Non ejus calamo gratia deest, nec in describendo plenitudo, nec (quod maxime me juvit) in humanis pingendis characteribus acuitas jucunditate commixta.

Etiam hoc in Delibes gratum est mihi, sincerus amor naturae rerum, siquidem venatorie vestitus (multo major enim doctrina ex ejus litteris demanat volatilium pisciumque quam florum et arborum).

Sed hoc est quod plus fortasse funditus me capiat: lingua Delibes, vetus et sincera lingua castellana, cujus echos, quale saeculum praecedens locutum est, hanc vel illam popularem sententiam inveniens, dum oculis paginas persequor, audire videor subinde. Non alienum mihi videtur, quod ille coevus sit patri meo. Nonne quid oedipicum erit in hac quae mihi sentio suavitate ex auctoris pinciani sententiis?

03/01/2008 23:56 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 6 comentarios.


Delibes II

Primo fabularum volumine Michaelis Delibes perlecto (insunt hae: 'Umbra cupressi oblonga est', 'Via', 'Carissimus filius Sisi', 'Etiam diu est') opinionem de incipienti auctore dare non recuso.

Primam legere ('Umbram cupressi...') amico non commendarem: mediocris enim historiola, dictio autem cum vaga tum ampullis plena. Non meum est judicium, sed ipsius auctoris, in hoc quidem commendabilis quod sententiam de se recte atque fortiter tulerit. Aliud in opere notandum puto: quod Avela sub adultae aetatis oculis considerata est, cum puerilis esset persona narrantis. Aliis fortasse non ita videbitur, sed equidem casu eam muratam urbem quam hodie Ávila appellamus hispani eadem aetate vixi atque ejus fabulae puer: et quam alia, quam diversa sunt mea pueri loca! (Quam omnino diversa, quam contraria etiam sunt, erant saltem ante quadraginta annos, puerorum atque adultorum loca! Aliquid falsum ex hoc redolent opera nonnulla.)

Contra splendidum est secundum voluminis opus ('Via'): quod vix crederes ex eodem calamo provenire. Hoc certe ex pueritia totum natum est: vitam ab pueris actam narrat Delibes atque res hominesque circum eos; nunc autem eam infantiam eumque locum dilexit auctor quae sibi fuerint: vallem scilicet cantabrum, oppidum Molledo-Portolín ubi ipse habitavit ex infantia. Exitus exinde excellens: qualitas fabulae patitur collationem cum egregiis operibus similis argumenti ('Silva animata' puta Wenceslai Fernández Flórez). Delibis dictioni (cum formulis quae dehinc jam auctori erunt propriae) altitudo est quae jam, nisi fallor, postea manebit. Denuo comperio nobis abesse 'originalitatem': plurimi, opinor, lectores idem sentierunt.

'Carissimus Sisi' bona fabula est. Vallidoletum denique ingreditur Delibes. Historiola adhuc sita est eisdem in annis qui puero Delibi fuerint: nunc autem thesin exhibet auctor (contra malthusianos) siquidem per artem scribendi ferme lateat nobis.

Quamquam tertium locum ex tempore habuisset, appendici est remota fabula 'Etiam diu est', a tyrannidis censoribus dilaniata, nec ab auctore, ut apparet, valde dilecta. Equidem paene totam legi, curiositate adductus censoria.

In summa, ex volumine mille paginarum, quattuor primae fabulae, duae excellentes, nihil ergo paenitendae. Ceteros editis voluminibus, lectionem Delibis pergam.

04/01/2008 23:56 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Consilia patris

Ex Martha Pannonica consilia accipio paterna; ut bene intelligatis, non illius amicae ad me derecta, sed a primo Hungariae rege, Stephano, ad filium Emericum. Stephanus, nisi encyclopaediae mentiuntur, christianos fieri voluit hungaricos, circa millesimum annum nostri computi. Tunc islamicus orbis vigebat per orientales regionibus; in Hispania contra regnum andaluse dilaniabatur. Qualis micabat in Hungaria fortuna? Nescio. Sed Stephanus (quem scilicet pappa sanctum cito cecinit) tres quattuorve paginas consiliorum ad filium conscripsit, dubius fortasse sensus filii communis. Hoc maxime patet ex septimo eorum praeceptorum, 'de magnitudine consilii':

'Quando vero consiliis inest utilitas, nam a stultis et arrogantibus ac mediocribus, ut mihi videtur, non valent componi viris, sed a majoribus et melioribus, superioribusque ac honestissimis senioribus exprimi debent et poliri. Idcirco, mihi fili!, cum juvenibus et minus sapientibus noli consiliari, aut de illis consilium quaerere, sed a senioribus, quibus illud negotium propter aetatem et sapientiam sit aptum. Nam consilia regum in praecordiis sapientum debent claudi, non ventositate stultorum propagari.'

'Si enim gradieris cum sapientibus, sapiens efficieris; si versaris cum stultis, sociaberis illis, fatente Spiritu Sancto per Salamonem: Qui cum sapientibus graditur, sapientum erit amicus, nec stultorum erit similis. Et David psallit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris'.

Nescio, sed mihi non plurimum filio fisus Sanctus Stephanus videtur.

Gratias tibi pro documento, cara Martha!

06/01/2008 23:58 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

In articulo temporis

20080107224813-7xii27-032.jpg

Dies nubilus, tepidus, insipidus. Res eaedem sunt circa: cinereae, tristiculae, minusculae.

Qua de causa photographema affigam proximi decembris, diei vigesimi septimi puto, qui fuit gloriosus et frigidissimus. Tunc Mons Cajus sic emicabat candidus. (Hodie contra ne pedem quidem e nubibus producit.)

Valete omnes, amicae et amici, atque vita hac, quae brevis omnino, tepida subinde, insulsa est major pars, quantum poteritis fruimini.

07/01/2008 22:49 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Spe salvi

Encyclicam lego Benedicti XVI (quam legere Vaticano situ potes http://www.vatican.va/index.htm). Stupeo primam legens partem, magis professoris quam pontificis propriam: de sensu hujus, illius vocis disputat, translationem notat ex Graeco in Latinum sermonem, interpretationem adducit Aquinatis, Augustini, Luteranam; Franciscus Bacon apparet breviter 'progressionem' defendens, suos exponit commentarios Emmanuel Kant. Prosa Ratzingerii oratio lineis paucis plurima percurrit placide saecula, ad 'Gallicam eversionem' procurrit, in Russicam denique, Engels alluso nec non socialismi scientifici patre Carole Marx, incurrit. Hic tandem invenimus eorum errores:

"Sed cum ejus victoria clare etiam animadversus est praecipuus Marx error. Ipse perdiligenter significavit quomodo conversio efficienda sit. Nobis autem non dixit quomodo res postea procedere debuerint. Pro certo plane habebat, ordine civium dominante suis rebus spoliatis, auctoritateque politica eversa et instrumentis productionis socialem ad rationem eversis, Novam Jerusalem effectum iri'.

Paululum ex tempore haec Novae Jerusalem mentio (nonne, Benedicte?) philosopho Trevirensi confutando. Sed, quid volumus? Confutandus tandem est judaeus Germanus:

"Ipse oblitus est hominem manere semper hominem. Hominem oblitus est atque ejus oblitus est libertatem. Oblitus est libertatem manere semper libertatem, etiam pro malo. Censebat, semel ordinata oeconomia, omnia ordinata esse futura. Ejus verus error est materialismus: homo, revera, non est tantummodo condicionum oeconomicarum fructus eumque resanare non possumus solummodo ex externo prolixas creantes condiciones oeconomicas".

Macte pappa! Quam nescius erat ille Carolus. Vulgaris materialista! Homo semper homo manet. Libertas libertas manet. Aqua, luce clarius.

Hactenus legi. Cras lectionem pergam, quam amoenam fuisse fateor. Intelligam tunc fortasse cur non modo socialismum Syllabus condemnaret, sed etiam democratiam et politicam feminarum potentiam.

08/01/2008 23:44 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pomaria illa regia

20080114210325-8i13-021.jpg

Paululum afui, itinere Matritum facto. Necesse est aliquando fugere. Multa ibi pulchra et jucunda vidi, de quibus paulatim forsitan scribam.  (Musaeum Prati totum renovatum est; antiquum matritense caput aquarum multa romana exhibet sub lemmate 'Roma, SPQR'.)  Sed hodie legentibus vel curiosis de Manzanares el Real tantum, quo frater me duxit, hanc imaginem edam.

Manzanares est vicus (nomen supra ridicule interpretatus sum) et castellum apud ejusdem nominis flumen posita, non longe a Matrito, ad septentrionem. Quod flumen, hoc ex saltu manans, ipsius capitis Hispaniae pedes luit minimo aquae fluxu. (Primo cursu, contra, alacre inter rupes atque pinus, limpidum, plenum, canens praecipitatur.)

Innigus Lupi Mendozae, primus marchio Santillanae, castellum ibi construxit, accipiendae aptum amasiae plus quam hostili manui. Capsula gemmarum prolixe elaborata videtur, nec virilis res sed feminina ac suavis (si viris est bellum).  Non tempori enim, non homini opus erat tunc milite (tanto regia potestas interim augebatur quanto deminuta islamica erat vis) magis quam carmine et ludo; sic poeta demum fuit ille marchio, nobis imprimis notus carminibus suis, seu cultissimis (ita ejus sonetti italico facti modo) seu plebeja simplicitate pellucidis. Horum haec est 'serranilla' ('montanula' dicam?; genus quidem carminum fuit) quam omnes ferme ante noveramus quam academia esset reformata:

    Moza tan fermosa
    non vi en la frontera
    como una vaquera
    de la Finojosa.

(Iterum interpreti ignoscatis: 'Puellam pulchriorem in finibus non vidi quam vaccarum pastrix Feniculeti'.) Hic ergo poeta castellum quod videtis erigere curavit. Absolvit, nisi fallor, filius vel nepos.

Vix fratrem ante castellum cum cane dalmata videre potestis: qui huc amoenum in locum me duxit.

14/01/2008 21:24 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Rinconis opus

20080116234451-8i13-030.jpg

Amplificatio musaei Prati me valde juvit, cum plures videndi pinaces quam antea det facultatem. Inter picturas quas amo sed sub oculis esse non solerent, parvula imago est Francisci Ferdinandi Cordubae et Mendociae (consanguinei nisi fallor illius marchionis Santillanae de quo loquebamur). Admirabar non modo pulchritudinem delineationis et colorum; etiam elegos quibus pictor (Ferdinandus Rinconis o 'del Rincón') de se deque picto primate notitiam dat:

      Quem genitor Maurum traxit qui in vincula regem
         et Mendoza parens jam semel ediderant
      Franciscum propria superantem laude parentes
         Rinconis rursus protulit ingenium.

Paterne regem Granatensem debellavit? Materne domi Mendociae nata est? Ceterum, laus Francisci non bello, sed calamo parta est, nam episcopatum consecutus est Pallantiae anno 1536 (si musaei epigramma non fallit nos). Pinax minimus est, sed formosus. Pinacis imagine carens, en aliam do quam in Manzanares fecerim et per quam, mea sententia, patet illum castellum esse potius capsulam feminilium gemmarum quam propugnaculum contra copias hostiles. Valete.

16/01/2008 23:56 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Titi litterae

'Aquaeductus Elisabeth II' ('Canal de Isabel II') institutus fuit ad aquas matritenses gerendas et moderandas. Magna ejus instituti lacuna, Matriti ad septentrionem exstructa, vacua hodie et apte refecta, exhibendorum collectiones his annis accepit. Nunc 'Roma (SPQR)' omnibus patet per spatium hypostilum olim aquis plenum. (Cur hodie et nunc, haec exhibitio? Arcanum. Nisi quod cultus administratores nunc peregrinis, pecuniis, momento perpetuo egent. Quorsum plura inquirere? Fruamur, dum liceat!)

Exhibitio haec multa pulchra oculis offert, nonnulla mihi nova. Duo ex omnibus placuerunt. Alterum, cenotaphium Felicitatis, signo mulieris ornatum in lecto jacientis, etiam versibus graecis quibus Claudius Agathinus uxoris orbitatem deplorabat et ipsam canebat, novam et non minus fidelem Penelopem. Quod epigramma hic apponerem nisi quod non facile typis graecis utor hoc quidem in ordinatro.

Alterum, litterae ab imperatore Tito Vespasiano missae Muniguam (ad oppidum non longe ab Hispali situm) liti pacandae. Immodice gaudeo cum facultas datur legendi frustum, ut ita dicam, etsi parvulum vitae. En illud, sicut notavi, paucis seclusis additis:

"Imp(erator) Titus Caesar Vespasianus Aug(ustus) Pontif(ex) Max(imus), / trib(unitia) potest(ate) VIIII, imp(erator) XIIII, co(n)s(ul) VII, p(ater) p(atriae), salutem / dicit IIIIvir(is) et decurionibus Muniguens(ibus).

"Cum ideo appellaveritis ne pecuniam quam debebatis Servilio / Pollioni ex sententia Semproni Fusci solveretis, poenam injustae / appellationis exsigi a vobis oportebat, sed ego malui, cum in-/dulgentia mea quam cum temeritati vestra loqui, et sester-/tia quinquaginta millia nummorum tenuitati publicae / quam praetexitis remisi. Scripsi autem Gallicano amico / meo pro co(n)s(ule) pecuniam quae adjudicata est Pollioni nume-/rassetis ex die sententiae dictae, usurarum vos computa-/tionem liberaret.

"Reditus vectigaliorum vestrorum quae conducta habuisse Pol-/lionem indicatis, in rationem venire aequom est, ne quid / hoc nomine rei publicae apsit. Vale.

"Datum VII idus septemb(ris)."

Viginti ergo diebus post Pompejos vulcano deletos. Valete.

21/01/2008 20:28 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Robertus Piscator

Ante diem XV kal Feb defunctus est Robertus Fischer, inter eos qui latrunculis vitam impenderunt praestantissimus. Multi enim duellum illum cum russo Spasski suspensi sequebamur, triginta abhinc annis, Reiciavici decertatum in capite Islandiae, quo oppido et victoriam summam sibi paravit, et eodem ultimum obiit diem ille magnificus vesanus. Plus quam ludus illud videbatur, immo aliis libertatis ob summissionem, aliis privati contra instituta, aliis Americae in Asiam pugna; paucis autem candidus latrunculorum ludus. Requiescit nunc; et nos aliquando requie fruemur aeterna.

Illorum memor annorum, quibus etiam nos ludo arsimus, vetus volumen aperio quo incruentas meas cum amicis pugnas, quas mihi non invideret Hannibal, annotare solebam.

Quomodo latinius hodie annotarem? Ex me ipso quaero; ipse respondebo. Litteram L latrunculis darem, si res posceret, id est militi gregario seu legionario. Littera R regi manebit. Regina ne irascatur, basilissam eam appellabo, ac litteram B ei adseram. Apud reges episcopos, ut anglis placet, esse ego nolim; eos potius signiferos faciam, atque S initialem arripiam. Sequentur equi vel equites, quibus E dabo, et in angulis turres, littera T signatae, pugnam exspectabunt. Ceterum numeris (1, 2, 3 ceteris) utar ad ordines, litteris (a, b, c ceteris) ad columnas indicandas. Littera 'x' casum bellatoris monstrabit. Signum crucis '+' periculum regi comparatum docebit.

Placet experiri sed, defatigari nolens, minimam eligam ex pugnis voluminis mei. En ergo quam debellavimus ante idus junias anni MCMLXXXIX, apud Montem Cajum, cum Andrea Laterario philologo: 1: e4, c6; 2: d4, d5; 3: e5, Ed7; 4: Sd3, c5; 5: e6, fxe; 6: Bh5+, g6; 7: Bxg+; nigrae se dedunt.

Nequaquam lassus sum. A, gaudia victoriae!

22/01/2008 19:24 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Primasne contra latinitatem?

20080124223048-8i21-019.jpg

Nuntius ex Francogallia ad nos pervenit maestissimus, si quod continet verum est. Nam praeses Sarcocius (de illo loquor qui nuper apud Nilum vetera Aegyptiaca peregrinaverit amasia cum novissima) dixit ferme, si nuntius non mentitur, hoc vel aliquid simile: "Si parentes cupiunt ut liberi linguam latinam graecamve discant, non est cur ceteri cives isti libidini pecuniam expendant". Num vere ita dixit? Num bene intelligo?  Num latinus et graecus sermones a publica educatione Francogallis juvenibus deerunt?  Huncine administrum patitur Francia, natio cujus cultum atque educationem semper admirati sumus? Vix credi potest.

Adeo Sarcocius est analphabetus?

Ceterum... Num Montem Cajum procul videtis, fluitantem super nebulis quibus caligatur vallis? Hoc photogramma die solis proximo excepi, a montibus Alcubierre. Circa hos saltus paene desertos quidam homines callidissimi maximum negotium machinantur: locum inmensum struere, ludis fortunae aptum, qui Las Vegas Californianas aemulari valeat. Nomen jam dederunt: 'Gran Scala'. Hoc unum in ore omnium est Aragonum.

Equidem has solitudines malo desertas.

24/01/2008 22:41 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De papissa Johanna

Inter libros quibus maxime delector hunc numero Emmanuelis Roidis. Quam agilis prosa! Quantum in verbis ingenium! Eorum auctorum est, hic graecus, qui scribere non possunt (ut Macedonius Fernández aiebat) nisi cogitantes. Hac etiam virtute addita, quod Roidis egregium se praebet peritum historiae medii aevi.

Fabulam de papissa Johanna legere poterat adhuc hispanus ex una editione cujus fons erat, non sermo nec opus graecum, sed lingua anglica ex adaptatione Laurentii Durrell: potabilis certe editio, non autem sine suspicione. Sed aliter hodie res se habent.

Nova interpretatio, nunc ex graeco sermone, edidit anno 2006 Universitas Hispalensis. De quo certiores facti sumus casu (haec incommoda sunt editionibus universitatum, quae tarde, male aut nunquam distributae sunt), nam amica nostra interpretem coluit cordubensem Carmen Vilela in Paro, Archilochi patria.

Ex universitate volumen quaesivi per epistulam: editionem exhaustam responderunt. Non me dedi: quaesivi per librarios. Heri Caesaraugustae exemplar accepi.

Satis contentus sum. Interpretatio, quantum legi, optima est. Prologus interpretis plura de auctore docet.  Duo Roidis prologi accedunt, et in fine annotationes ipsius auctoris.  Et forma libri (typis, charta, ceteris) priorem superat. Gratias ago librario, interpreti, Pupae carae Pannoniae!

27/01/2008 10:42 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Circa Polarem

Hora antelucana caelum parebat perpulchrum: Saturnus in Leone, apud Spicam Luna; Scorpio meridianus, stimulo sub horizonte celato; scandens ante Solem, prior Venus, Juppiter secundus.

Multo jam die, domum regrediens, cum S... in via convenimus. Comitem obtulit, hominem juvenem, timidum, ea minorem natu, octo vel decem annis, annulo argenteo in mala dextra. S... ridebat continuo; laetam vitam agere se; Saturnalium festos dies ambo Siciliae fuisse; novam domum visendi gratia adirem, saturni die vel solis, pactum? (Bursaone nunc habitat, unde familia orta est Alexandri VI.) Quam dulcis juventus, spem meliorum dierum tam cito recolens! S... non modo laeta, sed junior et pulchrior videbatur.

Vesperi symphoniam audivi, canentibus inter alios meis caris discipulis Maria (violinus) et Maria (tibia argentea). Musica afroamericana: jazz. Jucundum!

Quam pulcher dies, quam pulchra nox!

28/01/2008 21:45 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Sepúlveda

20080129235933-8i13-095.jpgCaptus sum amore ab hoc vetere, pulchro oppido castellano!
29/01/2008 23:59 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Duraton

20080130094024-8i13-076.jpgAlio die jucundum fuit, inter Matritum et Septem Publicam, hunc viculum ejusque templum romanicum obvium fieri. Praeterita illa saecula nobis reliquerunt amplos campos et has gemmulas. Quid nos relinquemus? Interdum timeo ne cultus noster aliud nihil relinquat nisi multa caementa multasque sordes.
30/01/2008 09:41 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Harpyae

20080131203741-8i13-072.jpg

Quae Duratone a XII saeculo, ex capitulo peristyli, arcano nos intuitu contemplantur.

Nihil agere, quam facile!  Quorsum festinatio?  Eodem trepidi concurrimus ac placidi.

31/01/2008 20:47 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris