Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Diciembre de 2008.

Udus autumnus

20081201205528-8xi16-003.jpg

Tempora sunt nubila.  Nubila, nubila.  Mihi bene esse, dico, etiam felicem esse me dicerem si scirem quid felicitas sibi vellet.  Certe multos amicos numero.  Sed quid?  Amicosne numerare?  Quorsum?  Quam absurdus mos!  (At multis abhinc annis, ferme adulescentulus, simile consilium absurdum cepi: scire conabar quot homines plus minusve nossem, et catalogum constitui illorum de quibus nomen saltem, et aliquid etiam de eorum vita, in mente haberem.  Stupui, cum paucis diebus catalogus sexcentis glisceret nominibus et ultra.  Vivimus in densissima reti consuetudinum, immo opinione mea densiore.  Putaram difficile usque ad centum consequi posse...)

Tempora ergo nubila sunt.  Non in animo, dico, sed in caelo.  Pluit, hoc est quod accidit, et dies fuscus fuit, obscurus.  Pejus etiam: probationes discipulorum sunt mihi legendae atque corrigendae.  Laborem reicere me pellucet?  Sed age, Thersita: ad laborem redi.

Dum imber nocte tectum plangit, in tenebris, nihil potius quam memoria luminis: ecce mons Cajus meridianus.  Sic fuit proximo mense.

[Amicus severus me monet: caesaraugustani veterem pontem haud 'romanum' appellant, sed 'saxeum'.  Vera dicit.  Cum de ponte loquuntur, dicere solent 'el puente de piedra' vel potius, cum raptim laxeque loquantur, 'el puente piedra'.  Nihilominus 'romanum' eum aestimant.  Amicus pons, sed magis amicus Xaverius.]

Valete.

01/12/2008 20:56 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ciborium

20081202221042-8xi16-069.jpg

Ciborium templi cathedralis caesaraugustani.  Ille dies solis fuit vere splendidus.

Nulla dies sine imagine, atque linea quamvis misera.

Valete.

02/12/2008 22:10 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Gomorra

Hujus nominis librum amica Elisabeth commodaverat, ab ipsa Neapoli emptum, cujus lectioni hodie, cum plusculum temporis vacarem, finem faciebam.

De nuce libri quid dicam? Nisi tristem rem esse, minime dignam quae in illa civitate sit. Sceleratos homines odi, plus etiam illos cunctos qui cives mutare conantur in animalia territa et oboedientia. Qui potis est, ut accidant in Italia talia?

At, si argumento repugnabam, lectio ipsa valde mihi placuit, quia mihi gratissimum est legere (et, si possum, audire, etiam blatterare) hunc elegantem sermonem et suavem. Italiam amo totam, praeter factiones homicidas et praesidem Berlusconi. Et lingua italiana mihi pulcherrima videtur. Nolite credere propter antiquos romanos me Italiam diligere. Mea quidem sententia artes colorum et sonitus, pictura et musica, ibi praecipuum habent locum. De caseo gorgonzola et de amaris egregiis taceamus.

Robertus ergo Savianus non modo terribiles, etiam pulchras et sapidas litteras exaravit. Sed, quamquam Italiam cunctam atque italiana omnia adhuc praediligam, sub hoc praeside et cum his sceleratis factionibus (mafia, camorra, ’ndragheta), aliquanto displicet haec civitas, quamvis antiqua et dignissima!

03/12/2008 22:18 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Exitus

Ad stellas exeo.  Duodecim discipulorum hac nocte accurrere sese magno gaudio mane polliciti sunt.  Nona hora, qua conveniebatur, quattuor aderant.  Bene est.

Nox non fuit frigida, sed caligine multa.  Vix videre licebat stellas maximo lumine.  Sed tandem inspicere potuimus Orionem, Taurum cum Pleiade, Arietem, magnum Pegasi quadrum, Cassiopeiam, Cygnum.  Ad septemtriones nubes erant: nihil Ursarum, nihil Draconis.

Sex, septem annis noctu cum discipulis non exibam.  Jucundum.

06/12/2008 00:35 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Olivae

20081206225458-8xii6-024.jpg

Joachinus olivas colligit. Cum anno proximo eum in hoc labore adjuverimus, causam non invenimus quin iterum operam demus agriculturae. Quinque tantum operae fuimus, pauci sed facetiarum et risus amantes. Meridie, prandium a Rosario, optionis uxore nostri, optime conditum, et vinum rubrum. Casu infelici, vespere incipienti nubes nigerrima apparuit imberque simul mansuetus sed nihilominus aquosus: intercessioni fuit parendum.

Nullus nostrum meminisse visus est legem supremam hispanicam, vel constitutionem, trigesimum hodie implevisse annum. Nullius id referre diceres, nisi eorum qui comica euphemia vocantur ’nationalistae peripherici’. Utinam fallar. Trigesimum jam annum agunt qui illo die nati sunt! Timeo ut memores tyrannidis sit haec juventus.

Pauca photogrammata mecum attuli, sed nullo laetior sum factus quam felis Septembris, nam difficillimum est eam deprehendere immobilem. At quam formosus vultus illi est!

06/12/2008 22:55 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Monstra

20081207233221-8xi16-108.jpg

Pelle, ossibus, musculis, sanguine, bile, urina: omnibus constat homo. Ex sublimiis intellectus, et ex inaniis sudoris. Non modo individuus, sed species hominis cuncta. (Verum enimvero quid aliud est individuus, hic vir, haec mulier, nisi species seriesque quaedam finita hominum, contexta, immo vix consuta memoriis alienis atque propriis --donec doctor Alzheimer advenire volet.)

Eodem modo oppida urbesque non ex pontibus modo atque palatiis fiunt templisque magnificentibus; habent etiam non modo capita et oculos, ut ita dicam, sed minus conspicua atque spectabiles partes, inguina, poplites, talos; sunt vero cuique suae urinae bilesque, si licet, foetentia loca et inamoena visu. Quibus ceterum magis magisque in dies similia fiunt moenia nostra, quae olim magis distingui ab aliis alia solebant. Dinoscitur namque Lutetia ex turri Eiffel, Roma ex Colosseo, Pechinum ex arce interdicta; omnes autem urbes ex suburbiis confunduntur, pares fiunt faecibus et sordibus.

En vacuum caesaraugustanum.  Juvenis quidam (cujus nomen mihi aperuerunt, sed oblitus sum) illum monstrum centimanum depinxit.  Nescio cur, sed hic angulus urbis semper placuit mihi, etiam nunc mihi placet.

Valete.

07/12/2008 23:32 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Experiri

Alius amicus melancholicus. Duos annos hujus se modi fuisse praedicat, nunquam autem se ceteris fessum esse, propter pudorem, sed psychiatrum nunc suadere sibi ut amicos certiores fiat. Equidem stupui, nam hunc alacri humore semper noveram. At hodie vultus cinereus, incessus tardus, vox exstincta.

Summa sermonis haec est: vos, qui insani non estis, nos valetudinarios hujus passionis intelligere non potestis. Consentio. Morbos alterius hac tantum ratione capere possumus, animo fingendo dolores quasi ipsi sentiremus, defectus corporis aut spiritus pati conari labore mentis adhibito. Sed in ipsa fictione jacet error. Nihil inscitius quam exhortari melancholico: utinam possem sicut mones agere (ille respondebit): sed stare tantum, tres passus ambulare mihi moles maxima est! Non, nihil intelligo.

Causa est, puto, quod morbum amici cum proprio maerore, illo maerore qui interdum me cepit, conferre tendo. Si maerori non resisto, hoc bene notum est mihi, magis magisque gliscet, totamque hebdomadem manebit. Exinde facillimum est ita aestimare, quod amicus noster non satis affectui restitit, nimis blandus sibi se gessit, non aliter ac nos ipsi qui aliquando tristitiae indulsimus, et trahi nos sivimus querendi voluptate. Nam est voluptas quaedam, hoc etiam scimus, in querimoniis universi et miseratione nostri.

Sed non ita res se habet. Nulla voluptas est in animo melancholici. De quo pati nequimus nihil intelligimus, satiusque est tacere.

   Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
   noram, sic parvis componere magna solebam.

Placet experiri: ea voluptas mentis, puto, intelligentiae est. Sed omnes melancholici consentiunt: melancholiam non placet experiri. Quomodo adjuvare ex ignorantia?

09/12/2008 22:24 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Catullus novus

Lectionem editionis Catulli carminum novae (vel fere novae, nam in lucem data est anno 2006 a domo editrice Cátedra) superiore exegeram mense, nec hanc editionem his paginis praeterire volo. Nam mea sententia prima est et interpretatione hispanico sermone decens et notis scholiisque opportunis ornata. Priores editiones nolim his verbis a me vexatas. Omnibus sunt cuique sua bona, suaque mala. Sed haec est prima, nisi fallor, nec carminibus curta, nec euphemiis pudibunda, nec arcanis verbis abstruse in nostram linguam conversa.

Etiam huic sunt maculae quaedam, haec in primis, quod nimis multis mendis lineae catullianae corruptae apparent. Hoc vitium commune est hodiernis voluminibus, cum domus editrices non dedignentur quattuor asses parcere omisso correctore typographico.

Sed tandem optimus hic nobis est Catullus bilinguis, et gratiae sunt interpreti dandae, Johanni Antonio González Iglesias, qui nitidum nobis reddit poetam latinum plausibilibus versibus hispanicum factum, et editori, Josepho Carolo Fernández Corte, cujus notis prooemioque docemur sine taedio prolixae eruditionis.

Hanc denique editionem commendabilissimam puto discipulis et omnibus his qui auxilio egeant in interpretando. Et quis nostrum non hic vel illic scrupulos offendit, et sapientiore manu non duci mavult? Valete.

12/12/2008 22:48 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Vesper musicalis

20081213171956-8xii7-002.jpg

Inexpectate vocor ab amica cui dono datae sunt duae tesserae ad beethovenianas sonatas (ultimas audii, nisi male audii) audiendas aptae. (Qui eas emissent, ut videtur, morbo aut itinere aut alia de causa frui prohibentur.) Recusare me? Minime!

Ideo autem tempus eloquentiae minuitur: Thersita, nihil altum canere potes. Age, age, quid ad rem? Balbuti, ut soles, nugam qualemcumque, atque abi.

Non ita agam. Severus agam. Apponam imaginem montis mei cari, quem lectores mei vix noverunt. Facta est saturni die ultimo. Valete!

(Sol mi...! Num audiam opus 111? Utinam! Caesaraugustam advolo!)

13/12/2008 17:18 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Rete universale

Facetam historiolam sibi hac hebdomade accidisse narrat Elisabeth. Superioribus illi diebus consuetudo fuerat in paginam quandam interretialem intrare, nomine nisi fallor EBAY (vel EBUY, nam audivi tantum), ubi merces tritae omne genus veniunt et emi possunt sub hasta. Est, nolo dubitare, quaedam in hanc universalem tabernam adeundi voluptas: nihil vides, nisi merces et pretia. Ubinam emis? Num Lutetiae, Pechini, Novi Eboraci? Nescis. Quid ad rem?

Multos post dies consilium denique cepit Elisabeth petendi nescio quem librum medicinae, pulcherrimis ornatum picturis organa figurantibus, ita superpositis ut alio sublato, altero, tertio, diversa strata inspicere posses corporis contexturae. (Aliquid simile, sed multo maius et minus delicatum, soror habuit mea, cum medicinae studeret, et appellabatur ’belorcio’, nomen de quo nunquam alias audierat; hodie, per interrete quaerens, invenio fuisse cujusdam personae imaginum nubeculatarum superioris saeculi.) Res placuit, Elisabeth licita est, librum obtinuit vili pretio. Exsultabat.

Paulo post inscriptionem cursualem accepit hominis qui librum venumdabat. Nuntio ad eum misso, urbanum recepit responsum quo certior facta erat librum dominamque ejus non longe abesse: Caesaraugustae, eodem in oppido, etiam eadem in via. Elisabeth per rete universale librum emerat ex populari muliere quacum quotidie deorsum, in taberna, jentaculum una gustabat. ’Qualis sit? --respondet emptrix curiositati meae--: Altera ego est: jam amicissimae factae sumus!’

 

15/12/2008 22:11 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Sanguis

Nullum tempus, ex quo die cursus academicus initium habuit, vacuum fuit in gymnasio nostro variarum actionum: itinera, exhibitiones, joca. Nemini interesse videbantur. Mense novembri pueri puellaeque gradus secundi pulcherrimam seriem imaginum finxerunt contra vim quam feminis mares inferre solent: impressae, muris oppido appositae fuerunt. Nemini interesse visae sunt. Verumtamen nonnullae pulchrae, callidae, acres erant.

Novembri autem exeunte, puer sedecim annos natus gymnasium intrare conatus est cultro armatus terribile magnitudine. Intravit denique et multis discipulis professoribusque per atrium transeuntibus terrorem maximum incussit. Quendam discipulum (hoc clamabat) occidere volebat. Cursus, fremitus. Cuidam professori qui moderare vesanum temptavit manus cultro secavit: sex punctus suturae necesse fuerunt. Alius professor (religionis quidem professor, homo conspicuae humanitatis et virtutis firmissimae) in agressorem se jecit et tandem compescuit. Nihil ultra accidit. Rixa (hoc postea notum fuit) extra gymnasium orta est ex causis minimi momenti et quae nihil educationi respiciebant.

Postero die, contra, omnia acta diurna, radiophonica, televisifica canes suos venaticos ad nos miserant, odorem sanguinis vestigantes. Scrutabantur, quaeritabant, microphonia ad ora, camaras ad vultus iniciebant. Aliquid tandem in oppido nostro accidebat.

Putatote, sultis, majorem me rem facere. At mihi liquet. Quae hic aguntur pili faciunt plerique. Alumni celeriter intellexerunt, cum, exsultantes, ’cras in programmate erimus Annae Rosae!’ cantarent.

16/12/2008 23:18 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Sol sol sol miii tx tx tx pfff

Saturnalia hodie incipiunt et iratus sum.  Nam commentarium longum et, sicut mihi ipsi videbatur, pinguem et elegantem, nuper scripseram cum, merda, merda, merda, haec machina in malam crucem eum amisit.

Quid plura?  Fortasse non tam pinguis nec elegans erat.  Sed iratus nihilo minus sum.

Hoc in fine dicebam: omnia memorabilia hujus diei, reges pappas atque imperatores, bella atque civilia, pili facio, et diem tantum natalem celebrare volo Ludovici Beethoven.

Nunc valete.  Jam nullum verbum Saturno nec Apollini dico, cum commentario meo minime faverint.

Valete.

17/12/2008 23:45 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 6 comentarios.

Molliores cuniculi capillo

Horror vacui, Musarum silenti metus, timor paginae intactae...  Imagines pulchrae, elegantes pote, novae aliquot abhinc annos, nunc tamen obsoletae, vetustae, marcidae.  Mihi quidem, nunc scribere incipienti, nullus est metus albi immaculati, anxietas incipiendi abest omnino.

Quid?  Digiti per claves agiles volant, quidquid velint pangentes --mens invigilat ordinatri palpitationi, oculi machinam suspiciose intuentur.  Quae scribo, quae verba fessum premendo cerebrum vix excogito, quas sententias partus doloribus in lucem edo, hicne manebunt decem post minuta?  An quilibet malevolus nanus in malam eicient crucem?

A, beata saecula ubi illud tangebamus candidum et lene, quod charta vel papirus apellabatur!

Cras, iter in montes.  Sex convocati eramus.  Unus, deinde duo, tres heri, quattuor denique mane deposuerunt arma.  Homines nequam!  Sed Oliva atque Thersites antiquam servabunt fidem, egregiam romanorum agitabunt virtutem, et calceos montanos duplicesque induti pallios ad frigida Jovis sputamina concurrent.

Trepidate, cuniculi.  Adsumus!

19/12/2008 23:14 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Hortus

20081221223427-8xii21-101.jpg

Quae loca, quae solitudines, quam acris splendor in frigido aere, quae vis in nuda saxa!  Aviae sunt in Aragonia regiones adeo rudi forma, tam fera suavitate ut nec verbis nec imaginibus facile sit exprimere barbarum, silvestrem illarum leporem.  Cur tam alte ab illis capior?  Estne quod vacua, quod inculta sunt?  Miserum esset, si voluptas inde tantum abstrahi posset quod homo abest.  Homo insuper his locis non est absens: est tantum rarus.  Hac illac opera ejus contemplari licet, ardua plerumque conamina ut vitalis sit, ut sospes exeat hoc sub immani, hostili caelo.

Qui in imagine sunt horti fuerunt olim holitorii, ubi quae nunc ruinae extant vicus fuere.  Sol splendebat hodie et, cum aer immobilis esset, apricantibus calorem facile augeret corporibus.  Sed herbas vide meridie pruina candidatas.  Ubi sunt qui casas texerunt, qui betas alebant hoc rivo?  Absunt.

21/12/2008 22:34 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Fontes Calidae

20081222224027-8xii21-056.jpg

Hispania tota dum sortibus incumbit, memoria regredior ad hos superiores dies agrestes et montanos. Multa memoratu digna percurrimus. Duorum autem vicorum altius impressa est imago. Alterius situs suavitatem jam noveram, cum alii de pulchritudine locorum jam docuissent: viculus est appellatus Miravete. De hoc alio die. Alter, ideo quod prius ignotus erat, magis delectavit: nam nulla acrior est voluptas quam subita atque inexspectata.

Quoddam in oppidum ex itinere devertimus ad prandium, sed nullum inveniebamus humanum caput in viis, nec tabernam. Senex quidam obvius fit. Comesse in taberna licere, se autem dissuadere: si optimum prandium facere cuperemus, nobis abeundum in vicum propinquum, cui nomen Fontibus Calidis.

Fontes Calidae est in summo planitiei lapidosae et desertae paulatim in meridiem vergentis. Nihil egregium aspectus vici augurari sinebat. Sed primum duo suavissimae mulieres, Valentiae ortae, prandium modestum sed excellenti apposuerunt gratia. Deinde, quam dulcis ambulatio juxta populos rivuli! Sunt quae dicta pereant. Post rivulum, stagnum, et deinde pistrinum. Post pistrinum, lacus. Ad lacum alius rivus: sequuti sumus. Ad fontes postremo advenimus. Prata, calami. Et in Arcadia nos. Verba desunt.

22/12/2008 22:40 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Quod antiqui stulti erant

20081223224018-8xii21-115.jpg

Caelum vidi nigerrimum multo mane, sideribus splendidum, quamquam lunae tenuissima facies ab orientali regione jam jam surgeret. Haec aeris pelluciditas frigido est tribuenda. Ursa Major ales facta erat et supra caput volitabat.

De caelo placuit garrire in prandio, ubi gymnasii collegae convenimus, inter nos scilicet gratulaturi quod tres ultra menses sospites simus. Alia re aliam trahente, inter agnos et mulleos, omnibus jam bene potatis rubro Dionisi sanguine, in illa denique sermo incidit, quae antiqui de mundi structura novissent. Coram me juvenis quidam, nescio quid doctus (doctorque certe) nomine technologico, surrisit ad superiorem sententiam: ’Qui potest ita esse --ait ille-- si omnibus notum est graecos planum aestimare mundum?’ Graecos, sic, omnino. ’Nonnullos graecos ita sensisse verum est --respondi--, at non omnes eadem sentiunt; immo pauci graeci in illa manere sententia dicuntur nostro saeculo’.

Quod professores multa ignoremus nihil mirum habet. Plura nescimus etiam ex illa minima mundi parte nobis paulo plus nota. Enimvero aliquot annis ex physico quodam caelum audivi esse caeruleum quia lucem acciperet a mari reflexam. Olim quae me biologiam docebat id parum verisimile docuit, hippopotami nomen sibi velle ’sub flumine’ (quasi hippos idem esset ac hypo). Et, si memini, aliquid simile sibi accidisse narrat Edmundus Webb in lepido opere quod de siderum nominibus composuisset.

Quid ergo mirandum, si ille de graecis ita aestimasset? Hoc mirandum erat mihi: quod sex vel septem cum essemus in sermone, cuncti illi consenserunt. Vae mihi! Quam stulti sumus antiqui!

[In imagine, pons quo in vicum aditur Miravete.]

23/12/2008 22:40 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Felices vobis sint hi natales dies

20081224172235-8xii21-029.jpg

Antequam Caesaraugustam abeo familiam conveniens (ut mos est celtiberis, multisque aliis nisi fallor) amicis cunctis, qui lineas has interdum legitis, felicitatem modestam exopto et ominor his natalibus diebus, et utinam vobis nobisque annus insequens MMIX non peior sit, immo melior et faustior.

Quinque gradus dicuntur descendisse infra glaciem. Brrr! En stagnum, quam bene ornatum gelu!

24/12/2008 17:22 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Flumen

20081227222521-8xii21-155.jpg

Comedimus, bibimus, risimus.  Nisi Anna, sororis filia septem et viginti annos nata, nobiscum adfuisset, nullus minus vetus fuisset dimidio saeculo (ego scilicet in primis, qui natus sim nondum inito millessimo anno antequam Christus ille nasceretur).

Matrem admiror, cui octoginta et duo anni nullum risum ademerunt.  Omnibus fratribus una, sicut pueri egimus, malevoli sed candidi.

Cum domum redirem viam interruptam comperi, autocinetis duobus confractis, atque aliud iter petendum fuit.  Doceor hodie in altero autocinetorum fuisse bonam amicam, quae nunc in nosocomio est, mandibula tantum fracta, cum dies ultimus ferme erat obeundus.  Ex caedibus, minima.

Novum photogramma.  Miravete, domus municipalis.  Formosa est.

27/12/2008 22:25 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

De siderum nominibus

20081229202145-8xii21-146.jpg

Cum memor nuper fierem lepidi libelli Edmundi Webb c.t. ’De siderum nominibus’ (cujus exemplar habeo editionis mexicanae ’Fundi Culturae Oeconomicae’), hos segnes, tranquillos dies brumales opus relego. Lectio placida est, vobisque, si stellas contemplari placet, ultro commendo.

Hoc est nostri auctoris consilium: se simplicem siderum contemplatorem de sideribus simpliciter loqui. Multa enim de stellis loquutus est astronomus quisque (vel astrologus, si plus ciceroniane vis exquirere verba), pauca contra humilis contemplator (quem hic ’consideratorem’ oportunissime apellaremus). Sed nomina stellis non astronomi priores vel praecipue, sed contemplatores indiderunt. Et, cum de nominibus disserendum sit, huic contemplatori potius credendum quam astrologo, quem vulgo putant stellas saepissime considerare, cum raro fiat hodie nisi per lentes.

Ergo si verum est quod jam Keplerus indicaret, agricolas nautasque primos fuisse astrologos, hoc magis verum est, quod ante considerata sunt sidera ab homine communi, quam caelum in regiones ab sapienti divideretur, ante stellarum splendidissima quaeque mortales delectavit quam figura caelestis a quodam pingeretur, ante illa stella nuncupata est quam nemini mens venerit caelum in signa figurasque impertiendi.

Haec omnia sana atque verisimilia. Sed longus factus sum; plura cras exsequar.

Ceterum in pagina quinta et trigesima placuit invenire locum qui nuper in memoriam venit. Ibi enim narrat dominus Webb se novisse professorem litterarum classicarum qui ’credere non posset me serio loqui nec per jocum hoc affirmare, quod graeci scirent atque docuerint terram sphaericam esse’. A, professores, barbarum genus!

[Aliud photogramma addo Miravete oppidi aragonensis. Valete.]

29/12/2008 20:21 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Colaphus fati

Duo maxima nosocomia Caesaraugustae sunt: alterum Universitarium, alterum vulgo 'Casa grande' vocatur, proprio nomine medico aragonensi dicatum, Nosocomium Generale Michael Servetus (is quidem qui Genevae duce Calvino vivus combustus periit).  In hoc ingredior hodie visendi gratia amicam Carmen, quae nudius quartus autocineto collisa est cum aliis miseris.

Lividum, violaceum usque ad fere nigrum, partim cinereum, partim etiam luteum cum nonnullis viridamentis, iricolor denique est latus faciei dextrum, ubi maximus fuit colaphus.  Oculus ruber, gena tumescens.  Num agnovissem, nisi eam ipsam esse, ex titulo et numero scilicet januae, notum mihi fuisset?  Utrum agnovissem ex vultu, anceps est res.  Ex oratione vero sine dubio ullo assecutus essem.  Nam fluit oratio ut solet irrequieta, infrenis.  Ut demissiore eam animo fuisse timerem, immo alacriore est spiritu, omnia recolens quae accidissent illo fatali die, omnia reputans, tempus, dicta auxiliantium, dolores, somnos, sauciorum ceterorum curam (qui salvi sunt omnes), ex quolibet, etiam doloribus, aliquid voluptatis exquirens, praecipue ab aestimando atque intelligendo.  Quid, si tota hora vix duo vel tria verba ex ore Thersitae prosilire potuerint?

Quam ipsa atque eadem est!  Consolatissimus abeo.  Placent amici non tantum vivi, sed magis multo vitales.

30/12/2008 23:51 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris