Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Agosto de 2008.

Ignorantia legis

Nuper Neminis Oudenos monitus, recta ut solet mente compositus, de abusu legum commemorabat atque illa vulgata sententia ’ignorantiam legis neminem excusare’. Quae res ardua et difficilis est, a qua pendet omnis democratia. Nostra omnium refert, et juris peritorum et ignorantium ut egomet. Qui juris periti non sumus, multa scilicet novimus de ignorantia legis. Lex saepe in nos invadit, nostra turbat, stulte coercet. Simul nobis cavet, nos juvat, tuetur. Res perplexa est.

Aragonia natio legum est jurisque peritorum. Egregius aragonensis Joachinus Costa libello quodam acriter illam condemnabat sententiam de ignorantia legis: quonam modo jure est coercendus homo ut legi pareat quam ignoret? Quae justitia est illa? At lex, statim concedit Costa, res est hominum societati necessaria. Nam illa quae lex esset cujus vis de notione civium penderet? Aporiam juris prudens noster resolvit, si memoria non me fefellit, pro legibus propugnans quae non ex ordine superiore in populum impingantur parendae, sed ex ipso populo emanent quasque populus proprias agnoscat. Bene est. Sed quae civitas id pateretur? Num nostrae? Nonne minor civium numerus requirendus esset, immo fortasse societates potius prae-industriales?

Res maximi momenti mihi quidem videtur. Sunt qui negant nunc democraticam esse rem publicam nostram. Illa certe Periclis non est. Leges, fateor, magis pecuniae quam homini favent. Sed qui sub stolida tyrannide viximus distantiam novimus inter utrumque. Quonam nunc imus? Quonam duxit decantata ’globalizatio’? Quid momenti rebus est computatralibus in hoc historiae articulo? Nescio, sed alia est res.

Verum in junctura ’ignorantia legis’ alius est sensus, de quo potius Nemo Oudeis loqueretur. Ille enim genetivus ’legis’, non modo objectivus, etiam subjectivus esse potest. Quid, si non homo legem ignorat, sed lex ipsa ignorans est?

Quamquam lector sum insatiabilis, Tolstoi vel Sterne malo quam legem quamlibet legere. Quis autem liber est a legendo unam vel alteram? Ego omnes fere leges educationi pertinentes lectas habeo. Quanto capitis dolore, o di immortales! Quam asinaria prosa, quam rudes sententiae, quam barbarae voces! Verba saepe adhibebant nostri legum latores quae ipsa Academia Hispana ignoraret. Etiam his rusticis legibus est parendum?

Satis. Hoc dicere, immo clamare volebam.

Etiam in Civitatibus Foederatae Americanae legem tulere beta vel quercus? Malum multorum, solamen stultorum, hispanum ait adagium. Verba amici Neminis magno solamini mihi fuerunt.

01/08/2008 22:24 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Vicinitas

20080802212721-8vii30-004-1.jpg

Ecce florentissimum vicinitatis anilis. Cum hi dies ardentissimo sint aestu, hae duae populares meae, Pilar et Felisa, sedent ad vesperum in limine aedium, ubi aliquanto frigidior est aer, de omni re scibili colloquentes. Simul musca non transit ulla nostrum per vicum quae duabus amicabus ne sit in aspectu atque, hoc tantum suspicor, etiam in ore. Felisa (albo capillo) nata est nonaginta sex annos. Multo junior, Pilar (flava adhuc sicut Menelaus) annos nata est tantum octo et octoginta. Ambae viduae, solae vivunt, saepe ab cognatis visitatae ac curatae, et joviale fruuntur humore. Nihil magis ex iis me juvat quam quotidiana salutatio, numquam non surridens. Eheu mos est his amicabus, cum venia petitur imagini demendae, dorsum erigere rigidiore gestu et vultum severissimum machinae photographicae praebere.  Valete.

02/08/2008 21:35 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Virus

20080805220301-8vii25-030.jpg

Eheu, nescio quod virus vel morbus interretialis in ordinatrum meum fecerit impetum; forsitan nec virus sit nec bacterium, sed homunculus quidam protervus vel lascivus pygmaeus quo ingresso hanc in machinam dubito quin hunc vel minimum commentarium absolvere valeam.

En symptoma: index aut sagittula quae quo murem amoveas indicat, semper adhuc immobilis et clemens (nisi quo conferrem ego arrepto mure), tranquillitatem solitam misit et coepit palpitare, micare, huc illuc ultro moveri absque ratione et praeter domini voluntatem, postremo ad dextrum marginem se abscondit recusans prosilire. Nudius tertius hunc vituperabilem morem sibi assumpsit. Initio eo magis vesane exsultabat index quo plus ego murem agitarem: quod reperiens in furiosam impotentiam redigebar. Paulatim postea intellexi murem potius aliquanto relinquendum (un homunculus scilicet ille remotum me haberet) ut quaedam consequi possem.

Quoniam pax in praesentia est, addam photographema in monasterio Paulari (forsan melius Paludari?) captum. Nilhil est nisi tritum pavimentum, sed placuit. Valete, amicae atque amici.

05/08/2008 22:08 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Aestus

Ardemus. Has horas vespertinas quibus mundus jam coctus est, etiam album ordinatrale calorem effundere videtur. Quam aliter mane! Hodie quinta hora experrectus sum, et ad rurales vias, meo more, cursum exii: nondum albescebat tunc caelum, et in occidentem cadebat jam triangulum aestivum (id est, Vega vel alpha Lyrae, Deneb vel Cauda Cycni, et Altair vel Cor Aquilae, haec ultima vix oculis exposita), dum ex oriente caelo surgebant Orionis humeri, in alto lucentes gloriose Capella, Aldebaran, Pleiades. Domum regrediebar hora crepusculari, quam frigidula, quam nova, nascenti die! Alii noctu vivent, mihi quidem alacerrimae sunt horae primae diurnae.

Decima hora cum filia majore in silva eramus, ibi canistris armati ubi heri magnum vacciniorum proventum inveneramus: cras erit dulcissimum garimatium. Etiam tum spiritum ducere poteramus.

Nunc autem, quam gravis suffocatio!

Cras proficiscetur filia. (Minor jam quarto die abiit.) Forsitan ego quoque aufugiam, in Pyrenaeos aut aliquo longe ab infernis. Abero ergo quattuor vel quinque dies.  Semper valete.

07/08/2008 20:39 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Urbión

20080814220507-8viii11-058.jpg

Beatus regressus sum et eo contentior quo frigidiore nunc fruimur aere circa montem Cajum. Non denique in Pyrenaeos fecimus iter, sed in alios montes ubi non minus miti nos caelo gavisuros rebamur vulgoque rariore cingi speraremus.

Iis montibus rotundum est ac cascum nomen ’Urbión’. Regio tota ex materia vivit quam in silvis pinuum colunt inmensis, quantum oculi contendere valent extensis. Qua de causa minus has oras petere soleo quam ceteras propinquas, cum minus placeant hae silvae quarum arbores cunctae eadem sint aetate et eadem longitudine parique spatio inter se distent. Oppida vicina omnia, Navaleno, Duruelo, Covaleda, trabes atque lignea efficiunt et mercantur, circumque ea, pro variis quercuum vel fraxinorum silvis, per chiliometra conspiciuntur haec mercenaria pineta, paulo insulsiora.

Regio autem pulcherrima est. Ibi Durio flumini est origo et fons. Ad hunc usque ascendimus inter antiqua pineta, nihil illis mercenariis similia. Proximae ad summum pinus ventos acriores patiuntur ac minus facile vivunt: rami torquentur arthritici, vix in altum cacumina tollunt. In hoc saevo struggle for life nonnulli perierunt. En horum exemplar cujus stipes nuda contra caeruleum erigit bracchia, candidissima velut ossa animalis quod attigit mors.

14/08/2008 22:09 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Lumbifragium

Lucifer cecidit, Adam cecidit, etiam Paulus de sagmate cecidit. Nonne Thersites quoque, amici pii, casurus erat, vae sibi? Vix nunc sinistrâ potest scribere. Auricularii digiti ungula caerulea est, nescio quo alliserit, mox erit nigra. Lumbos habeo contritos, latus omne contusum. Quis me jusserat saepem gracili saltu transgredi? Mala alite progressi sumus hoc calamitoso mense, inimica quaedam stella familiam omnem funestavit. Haud grammaticis nos casibus laboramus: mater pede sinistro, dextro soror major, equidem digitulo lumbisque, arsi ferme et clausulâ. Dis placuit!

Haec autem inania; vix tertio quartove die dolebo. Tristior contra nuntius ad Ludovicum meum, quem pro fratre colo, allatus est. Non vero bracarensem, cui optimam salutem spero perpetuam, nec fratrem ipsum Argentinam in America incolentem. Ludovicus meus caesaraugustanus, cui tertia vertebra, mirâ medicâ sollertiâ, nuper ablata est, jam aiunt haematologi se scire quo morbo laboret, minime inani: myelomate multiplici. Morbus vix prodiit, sed annus totus certaminis acris amico nostro reliquus est, nobis omnibus spei dubiae et doloris in caro capite.

Carius nunc caput, cum maximo sodalem animo conspiciam futura adire pericula. Est vir optimus fortisque, atque multis constipatus est amicis. Vincet, vincemus. Haec plaga haud ultima erit. Valete.

15/08/2008 21:22 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Parva mea rosa

Antiquam discipulam nuper conveniebam quacum heri domi comedebamus.  Philologiae classicae studet fere ultimo cursu in universitate hispanica quadam...  De disciplina et professoribus callide et hilare narrat: illam comediam juvat audire, nam semper illi fuit hoc leporis, imitatis vocibus, quasi mutatis modis, expressam: hujus adrogantiam, alterius pervicaciam ('feministam' ut aiunt), illius imperitiam: magistri, sicut medici, materiem pinguem praebemus satirae.  Nonnullum jucundum accidens refert de pugna inter docentes, acrem et apertam, per transitus (quoddam simile multis annis audieram in Universitate Complutensi relatum de X et Y, notissimis professoribus Linguae Graecae, qui uterque de altero sonoras injurias pronuntiabat quasi non adesset inimicus: mos est, ut videtur, deplorabilis in hispanicis universitatibus studiorum).

"Sed quid in futurum paras, quid deinde ages?"  Vultus puellae obscuratur.  Quamquam in studiis pergere vellet, aditus in universitatem clausi plerumque sunt: januae minimae, stipendia fere nulla, nimia subjectio...  Forsitan cursum magistralem ineat, alium forsitan paedagogicae disciplinae superet, scilicet ut profestrix fiat in gymnasiis...  Certo nihil scit.

Nullo modo contentam perspicio, immo studiis quadamtenus deceptam.  Verumtamen paucissimi discipuli, digitis unius manus numerandi, hunc cursum finierant.  Plures professores quam studentes, nonne hoc erat optandum?  Ita vero, sed non omnes eodem sunt flatu atque studio docendi, saepe nimium de ipsorum labilitate curantes, propriam scientiam et majestatem prae discipulis demonstrare nimium gestientes...  "Cum in universitatem ingrederer, hoc credebam fore, ut cunctis disciplinis pari alacritate actura satis essem, multa essem profectura... Quid sciebam?  Putabam me quattuor vel quinque annis Ciceronem vel Tacitum fluenter lecturam esse.  Nunc contra..."

Parva mea rosa, etsi multis cum cacchinnis, tristiculum me reliquit.

17/08/2008 22:41 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Palingenesia

Ad blogosphaeram reversus Alexandrae et Neminis bloga salsissimis commentariis inveni referta, etiam novum in blogatorum sodalitem Pinarium gaditanum. Componimus fortasse qui has nugas exarare solemus novam lymphatorum speciem, innocuam (quod parvi non est) sicut doctor Johnson, et amicorum amicam, eorum saltem qui inter se leguntur. Hodie perlustro Pastricis blogum, qui vesperi (novus est ejus mos) de buddhismo tractabat sive philosophia sive religione seu superstitione.

De buddhismo primum gustavi ex opere exploratricis illius, Alexandrae David-Neel (de qua facile jam aliquid dixerim), quod cerebrum puerile novis portentis replevit ac non parum contribuit ad jam ineuntem de sacris cunctationem. Cum Pastrix ad metempsychosin vel palingenesiam alluderet, in mentem venit locus libri illius, c. t. ’Mystici et magi tibetani’, ex quo primum aliquid de re, non sine hilaritate, cognovi.

Sapientissimus ille Pancaica (nomen fingo, nam quaerere librum nolo), vir contestatae virtutis et prudentiae, nec non productae satis aetatis, locum amoenum meditationi selegerat juxta fontem, non longe a celeberrimo lamarum monasterio. Cum virginem quandam ex proximo vico ad fontem cum hydria adire vidisset, in eam impetum repente fecit, patente vitiandi consilio. Eheu, vires seni ante defecerant quam puellae, quae facile ex illius debili amplexu se liberavit et domum advolavit, ad matrem de gymnosophista questura. Cum mater de scelerato minutissimam quaereret notitiam, ex filiolae descriptione quis esset struprator collegit, et ex puellae verbis sapientem et gracilissimum Pancaicam agnovit.

--I nunc, filia, ad fontem statim redi. Veterem illum virum diligenter quaere, et si adhuc ibi adfuerit, sic illi totam te da, ut faciat quod velit. Pancaicam illum esse certo scio, et nihil sapiens ille velle potuit qui in bonum non redeat.

Puella matri parens ad fontem regressa est, et Pancaicam meditabundum invenit. Cum se nudare coepisset, Pancaica tristis subrisit ac mittere jussit.

--Nulla libido in te me jecit, o puella. Hoc scito: abbas hujus monasterii, cujus vita minime digna fuit, nuper mortuus est. Corpus tantum illi humanum volebam parare, sed fortior fuisti et nunc sero coiremus. Illud asinorum par vide: dum aberas equitaverunt, ecce abbas continentibus annis asellus erit.

Alexandrae nostrae, si licet, hanc fabulam dono do.

18/08/2008 23:15 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Budi

Budi, meus discipulus aestivus, de quo julio ineunte narrabamus, nudius tertius abest.  Quo fuit hic amabilis canis?  Nescimus.  Ejus cubile vacuum heri mane inventum est.  Multas cucurrimus vias ut reperiretur, sed frustra.  Domina ejus tristicula est, magis, puto, quam Lesbia de passere.

Minor fuerat hoc mense quam sperassem disciplina, nam nimis saepe afui magister vel discipulus defuit.  Docilissimus autem, Budi jam callidissime diligentissimeque parebat 'Veni!' jubenti, adeo ut domina (cui cunctanter vel raro oboediebat hispanico sermone '¡Ven!' imperanti) jam latine tantum hunc jussum pronuntiabat, mirificâ atque celeri animalis obsequentiâ.

Quas oras nunc perlustras, candide Budi?  Traxit te forsan voluptas alicuius caniculae, quarum magna manus continentibus locis nunc quidem venereo discurrunt calore?  Amor te cepit longuinquas cognoscendi terras, o caput insipiens, iter in peregrina loca pruriebat?  Cur dominam derreliquisti sic de te destitutam ut nihil ei jam proficiat praeter planctus feminilis et multarum appositio chartarum tua ornatarum imagine?

Redi, Budi, si casu in rete es ingressus et hanc lacrimarum legisti paginam.  Dominae nihil sum solamini: nisi aderis, plorabit perpetuo puella.

20/08/2008 20:23 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Heurekamen

Omnia suavia pectora, quibus maestitiae fuit luctuosa, canina, hesterna notitia, summo gaudio docemus id animal jam domi esse. Libertatem quaerens oblitus est animal se ipsum, propria in cute, festuculam electronicam gerere qua pius navarrensis qui se repperit (triginta abhinc chiliometra) agnoscere potuit fugacem, etiam praenomine, et ad dominam reddere. Omnes ergo fugitivos moneo, si vere liberi esse cupiunt, ut pellicula egeant dum fugiant vel saltem festuculam avellant.

Quendam loquacem et hilarum animadvertere etiam volo, minime Budi refugisse me magistro, nam onus meum leve est et jugum suave. Dixi.

21/08/2008 19:17 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Aqua

20080824030035-8v25-047.jpg

Repentinus imber et copiosus cepit nos. Aer prius quietus nunc alacrior fit. Odores septembrini qui jam in nares nobis afflabant opinione celerius abierunt, udarum odore terrarum et culmorum substituto. Rerum colores pluvia reddit acriores. Platani qui in gestationem adeuntibus cinereos se offerebant, en redeuntibus quam vivis induti sunt viridibus et coloribus sucinis. Vesper fessus videbatur, quasi eum alicuius rei taederet; nunc autem, maestis jam lotus cogitationibus, nova parare diligenter orditur. Scarabaei festinant inter gramina, guttae in herbis splendent ut margaritae.

Sed autumnus inminet.

24/08/2008 03:01 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Lycabettus

20080825230816-7ii16-121.jpg

Cum Josepho Angelo graecissante photographemata repetimus ex multis quae cepi illos cinereos dies proximi anni. Nescio qua de causa, hoc me commovet. Captum ex Areopago est, primo die quo fuimus illic, cum primum oculis amplexus sum Acropolim, Pycna, vicum Plaka... Pulchriora nunc visa sunt quam statim regresso. Ceterum, quam improbum laborem, si vellem tot studere quot imagines offerunt!

25/08/2008 23:09 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Lector

20080826185621-7ii16-159.jpg

Secundo julio die Lectorem casu conveni. Non, non lectorem quemlibet, eorum qui, multi vel pauci, oculis has nugas interdum translegitis, de me semper merentissimi (saltem ego vos semper amabo atque gratissimus ero). Non. Lector hic non modo quotidie legit, immo perscrutatus est. Legit, indagavit. Blogum ille multo me melius cognovit. Norat etiam me, personam, inquam, meam, atque hominem qui trans personam pellucet. Quocirca invicem in via potuimus agnosci. Sedemus, ante cerevisiam colloquimur.

Sciebat Lector me aliquando de se scripsisse: quam multa intellexisset patebat. Equidem hoc nesciebam: Lectorem non legere modo, sed etiam alterius commodo has nugas interpretari solitum. Lector igitur et Interpres. Quid ultra ambiendum gloriae?

Cum aliquem conjiciam hoc solitum esse legere ultra quos per commentarios noverim, hoc saepe, obiter dicam, in cogitationibus est meis, has nugas legentes multos, ex vobis qui, nobis notos vel penitus ignotos, hoc oneris tulistis, in verba, in sententias, in sensus ita incubuisse ut, quamquam oculis benivolentissimis, nonnulla vos vitia invenisse necesse est vel menda, fortasse pluries repetita (hoc in timore habeo). Et miror tanta fuisse lectores vel pudicitia vel invidia ut nemo (ne Nemo quidem ille qui kentuckianas navigat oras, a Sirenibus nempe delectatus Fruticis et Obamae) onus has paginas castigandi sibi assumpserit.

Plura de Lectore et lectura garrire machinabar, sed avocor. Valedico in praesentia, quattuor, credo, vel quinque dies. Valete ergo valentissime, Lector etiam et Lectoris lector vel Interpretis. Aliam Atheniensem imaginem, ne desit oculis laetitia, vobis apponam: pavimentum est quod pulchrum visum est in colle Nympharum vel Philopappi. Valete.

26/08/2008 18:56 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris