Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Abril de 2008.

Relegere

Sallustium heri relegebam Iugurthinum bellum explicantem. Cui operi quoddam mihi peculiare inest: primus enim est liber quem latine perlegere conatus sum sine auxiliis, ut ita dicam, vel, ne meum morem non confitear, in lecto jacens solus cum solo volumine. Tunc vero, remoto illo saeculo, adhuc litteras colligere poteram incognitis perspicillis. Bellum heri Iugurthinum tertio vel quarto relegebam: vitra ocularia despicere potuissem, sed oculi prurivissent post quadrantem.

Liber jam quater lectus, putabit aliquis, pauca nova et raro offert. Immo vel omnia. Quam inexspectata et dives lectio! Verum est quod dictitant, mutari scripta prout mutant lectores. Heri autem aliquid novi, sicut dixi, erat in causa. Quid? Quod post unum vel alterum annum latine loqui vel scribere molior. Aliud est sermonem intelligere tantum, aliud eo uti conari, quis ignorat? Sed quanta sit differentia percipere mirificum fuit.

Qua de re iterum iterumque amicis, lectoribus, iis praesertim qui latinum profiteantur, instater suadeo ut nostrâ linguâ non modo passive, ut aiunt, sed quam maxime ad loquendum et scribendum utantur. Alii, immo omnino alii lectores fient, et non in pejus. Saltem de me hoc dicere possum: heri me vere primum hanc Iugurthinam narratiunculam sentio legisse. Latino utere: si id legis tantum, cognosces; si utaris, tuum fiet.

Cras, si possum, sequar. Valete.

 

01/04/2008 23:59 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

De dubio mendo

Iugurthinum ergo cum relegerem (nam hoc heri inceperam narrare, sed nescio quo modo res alio me detulit) in locum quendam incidi (45 2) ubi Metelli diligentiam probaturus edictum ejus Sallustius repetit: 'ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet; ne lixae exercitum sequerentur; ne miles in castris neve in agmine servum aut jumentum haberet; ceteris arte modum statuisse'.

Verbum 'arte' (legenti venit in mentem) quidnam re vera est? Utrum substantivum illud quo graecam 'technen' interpretamur, an adverbium contra, ab eo adjectivo derivatum quod enuntiare solemus 'artus arta artum'? Nam, etsi mihi primo aspectu hoc alterum visum erat, rationem non facile reperiebam qua demonstrari posset illud nomen non esse.

Curiositate adductus ad versiones quae in manibus erant me contuli sciscitans quid de re sensissent interpretes. Tres habebam, ad hispanicam tantum linguam; ita in iis legebatur sententia illa ('ceteris arte modum statuisse') qua de re agitur: 1) 'y en lo demás poniendo con gran arte las cosas en buen orden'; 2) 'y con el mismo celo puso freno a los demás abusos'; 3) 'a los demás les fijó límites estrechos'. Prima ('con gran arte') atque altera ('con el mismo celo') 'arte' aestimant, nisi fallor, ablativum substantivi 'artis'; tertia contra ('estrechos') illud adverbium esse quod 'stricte' sibi vult. Mihi quidem tertia rectius sensisse videtur. Quo autem argumento?

In primis certe, dicerem pro me, sensus orationis. Ad hoc, quod saepe Sallustius hoc in opere adverbio 'arte' (et 'artissume') usus est. Etiam substantivo 'arte' utitur auctor in Iugurthino, dicet aliquis. Ita vero, sed eo utitur, redarguam, plerumque plurali numero atque aliquo adjectivo constipato, sicut in 'bonis artibus', 'eis artibus', cetera.

His locis dubiis perfruor: ingenium nostrum experiuntur acuuntque, si licet. Quid tu censes de hoc Iugurthino loco, lector amabilis vel amabilis lectrix?

02/04/2008 09:24 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.


De mendis corrigendis

Menda corrigere pars dificillima est, mea sententia, laboris docentis. Nam eo cautissime magister uti debet, cum discipula vel discipulus cohortandus in primis sit ad linguam commode jucundeque colendam, nihilque pejus sit ad deterrendum quam correctio dura atque intempestiva. Simul peccata, hoc dubitandum non est, corrigere oportet. Qua temperandi via? Omne enim punctum, ut semper, in modo est.

Memini amicum olim ad me pensa quaedam latina ab ipso confecta misisse ut corrigerem. In ea alacriter me jeci, crudelique rubrica unumquidque signavi mendum, scilicet ut mendum esse desineret et amicus a me doctus doctior fieret. Oblivisci nequeo vultum illius cum paginas oculis colligeret, innumeris refertas notulis rubro colore. "Cruciasti laborem meum" maerens cum dixisset, jam erravisse me certior eram factus.

Hac de re facilius dicitur quam agitur. Mos hodie est mihi non omnia quae videam vel audiam notare, sed eam tantum partem, minimam saepenumero, de qua lectio tractavisset; alias ceteris suggero dictiones, quasi menda non essent.

Non parum prodest spiritus concordiae atque amicitiae inter discentes docentemque. Etiam multum processit magister cui discipuli menda corrigere ausi sunt: lapides si in omnes mittuntur, mitiores videntur lapides. Ceterum per laetitiam potius quam tristitia discitur, et satis deoneratus est discipulus qui magistrum etiam erravisse repperit.

Damnum multorum, solamen stultorum, est adagium hispanum. Mihi quidem stulto, solamini fuit legere in operibus Ludovici a Leon mendum grave in versione carminis II 18:

  quid, quod usque proximos
     revellis agri terminos et ultra
  limites clientium
     salis avarus?

Quod frater Ludovicus ita interpretabatur:

  tomando vas a todos
  tus vasallos la tierra que han comprado,
  y por todos los modos
  que puedes, en sus tierras has entrado
  y de sal avariento
  sólo a robar lo ajeno estás contento.

'Salis' a saliendo prave miscuit cum 'salis' genetivo (quo salsa fit aqua). At si magister erravit, quo pacto tirones liberi simus?

Nota 1. Ultima optimaque editione operum fratris augustini collata, supra dictam versionem non invenio; fortasse Ludovici a León non sit.

Nota 2. Novum, femineum et eruditissimum blogium latinum inveni, cujus nexum ad marginem addam.

04/04/2008 23:39 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Trasmoz

20080406194454-8iv5-060.jpg

Parvum oppidum Trasmoz videte post patulam ilicem, ante montem Cajum. Unde nomen illud, Trasmoz? Certe ultra collem parvum est, praeterito monasterio verolensi.

Castellum ad terras tutandas aedificatur saeculo XII, non contra muslimes, sed contra castellanos qui eas cupiebant. Haec regio limes fuit inter Castellam Aragoniamque.

Hoc in oppido paracharactae fuere saeculo XIII; domina Elfa quae falsariis praeerat capitis damnata sub aquis enecata est.

Aetate renascenti dominus Trasmocii Petrus Emmanuel ab Urrea edidit 'Cancionero' (Carmina). (Novi, sed nondum legi. Potis est, ut in hac universa tela inveniam?)

Paucos abhinc annos aedes ibi restauravit amica Trinitas, anima et cor (ardens, dulce cor) domus editoriae Olifante, quarum aedium officium est habitari a poetis qui procul ab urbanis illecebris carmina per solitudinem condunt. (Atque ego exsulto, quia didici tandem nexus apponere, gratiae sint datae amico Josepho Ludovico.)

Amico magistroque Pastrici alium apponam nexum (etiam voluptate artium exercendarum quas nuper assecuti sumus) Sandrae Ramos; qui nexus jam in margine est; sed, quia novae artes frustra esse possunt, simul ne indiligentis reperiar, en prisco meo modo: http://sandra-ramosmaldonado.blogspot.com/

Nota: hoc inveni.

06/04/2008 20:02 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Homographa

Frater Ludovicus a León (non a Bracara, ubi alius Ludovicus frater natus est) erravit (si is poeta fuit qui carmen illud condidit) quia pro salîs (per i longum, sicut versus jubebat) salis (per i breve) intellexit. Fons enim errorum minime contemnendus verba sunt illa quae per easdem scribuntur litteras et inde homographa vocare possumus; quorum latino non pauca sunt. Nam sicut francico sermoni homophona multa sunt quae scripta dinoscuntur (teste Boby Lapointe), ita latinus homographis abundat quae dicta non permiscerentur. Sed cum magis oculis quam auribus voces accipere soleamus latinas, in homographis erramus non raro tirones.

Ea est causa cur olim, mendo quodam a puero commisso, collectionem inceperim vocabulorum quae per litteras non, verum sono satis distinguere licet. Initio non fuit consilium catalogum fieri, sed eam novistis colligendi sacram famem qua laboramus neurotici. Dum colligebam certior in dies magis fiebam vocales longas et breves ad studentium usum esse notandas. Sed hoc alias. Initium monstrabo parvulae meae collectionis, si quem oblectare potest.

   abdico (infitias eo) / abdîco (recuso)
   accido (a cadendo) / accîdo (a caedendo)

Eadem homographia reperitur in compluribus compositis verborum 'cadendi' et 'caedendi' (incido, occido, cetera);

   âlia (holus) / alia (diversa)
   amîcî (amore vincti) / amicî (vestem indue)
   anas (animal), anâs (morbus anilis)
   ânus (orbis) / anus (vetus mulier)
   arte (artificis) / artê (stricte)
   avia (mater parentis) / âvia (reducta)
   canî (qui latrat) / cânî (candidi)

Item in 'canis' ('ejus qui latrat' vel 'carmen modularis') ob 'cânîs' (candidis);

   cito (celeritate) / cîto (impello)
   conditio (a condendo) / condîtio (a condiendo)
   dico (a dicando) / dîco (a dicendo).

Sine dubio aliquis jam catalogum pleniorem fecit. Nunquam autem vidi. Videte quibus delecter burris. Valete.
07/04/2008 22:57 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pomponius Flatus

Ultimam fabulam lego Eduardi Mendoza, 'Mirum iter Pomponii Flati' ('El asombroso viaje de Pomponio Flato'). Brevis est et jucunda, qualia esse solent Mendocina opera. Hoc nihil aliud est, mea sententia, nisi amabiles nugae, sed hoc in genere commendabiles. Eduardum taedet (eum non solum) immanis aggeris historicarum narrationum quibus plutei obruti sunt bibliopolarum et supermercatorum; adversus quas ergo suam scribit non aliter atque Cervantes fecisset in fabulas equitatus ambulantis.

Et cum Eduardus etiam fastidiat dogmata religionum, quae quo et qua et quomodo aetatem geramus praecipere plerumque audent, tractus historicus ab eo electus est nonnullis religionibus carissimus, infantiae Christi mundi salvatoris (si Benedicto credimus sexto et decimo).

Fabula Mendociae etiam detectoria est: adest homicidium, adest interfector, adet nimirum detector sagax (Pomponius Flatus, eques romanus intestinis laborans).

Quod placide legitur sit satis. Addam quod narratio contexta est permultis operum classicarum sacrarumque scripturarum frustis quae detegi pro captu virili ab sagaci lectore non parvam ipsi voluptatem afferre potest.

09/04/2008 14:28 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Vivissimus latinus

Ut omnibus quibus cordi est vivum latinum, etiam mihi juvat veterem interdum comoediam petere legendam, ut illud recolligam 'opsecro, pol, sodes, ei mihi'. Fabula heri adeo viva erat, ut e paginis prosilire crederem in sessorium veterem paedagogum Lydum, cujus querimoniis coram aspicere viderer collegam quendam temporis acti laudatorem:

   Sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio,
   eademne erat haec disciplina tibi, quom tu adulescens eras?
   Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae
   digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus:
   ante solem exorientem nisi in palaestram veneras,
   gymnasi praefecto haud mediocris poenas penderes.
   Id quoi optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:
   et discipulus et magister perhibebantur improbi...
   cum librum legeres, si unam peccavisses syllabam,
   fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium...

'Alii, Lyde, nunc sunt mores' cum responsum sit:

   Id equidem ego certo scio.
   Nam olim populi prius honorem capiebat suffragio
   quam magistro desinebat esse dicto oboediens;
   at nunc, priu' quam septuennis est, si attingas eum manu,
   extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput.
   Cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:
   'Noster esto, dum te poteris defensare iniuria.'
   Provocatur paedagogus: 'Eho senex minimi preti,
   ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue'.

Mirabile. Illa LOGSE, duo saecula ante detersas Pilati manus. Hic commentarius, qui pro me scripsit ille generosus Plautus (Bacchides II 420 ss), omnibus dico laudatoribus temporis acti, et illis magistris et paedagogis qui minime laudant praeterita, sed quorum capita disrupta sint tabulis carorum discipulorum.

 

11/04/2008 16:36 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Novata

Vae mihi, tres quattuorve dies quibus vultum verti... omnia mutata sunt.

Novos habemus hispani gubernatores; plures autem gubernatrices: hoc placet.

(Cur placeat nolite sciscitare: ita est, sic satis. Res aesthetica forsan...)

Administra exercituum jubendorum gravida est: ventrem male cincta canere jussit. Hoc etiam placet.

Stulti rati se Vasconiam in libertatem vindicaturos, pyrobolis pergunt minitari: taedet.

Tota Hispania pluit: juvat.

Feles in hortum intravit, prohibendum fuit. Piget, pudetque, sed jam antea plantae a similibus feris dissolutae sunt.

Caram, veterem amicam conveni (olim cui soli passer usque pipiaret), memoriis consolati sumus. Abiisse paenituit (me opinor plus quam illam).

Georgius Frutex ac Benedictus sextus et decimus mandatum sequentur, ut se diligant invicem: o pietas!

Itali denuo latronem illum perpeti malunt: foetet.

Machina haec operari iterum vult. O Fortuna, imperatrix mundi!

18/04/2008 23:49 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Tranquillitas

20080421195458-8iv13-046.jpg

Ad imaginem decurro, ita ut agere soleo cum tempore vel siccitate premor; quaelibet potiora quam diu tacere. Ceterum aliquot jam diebus hoc photogramma feceram, et blogo apponere conatus eram frustra (tunc enim per ’Blogia’, id est, juvenes qui has ephemerides sustinent, quaedam mutabantur).

Eram in parvo vico montium Vicorum, non longe a Bilbili, nomine Tobed. (Egregium templum mudexar --hispanice ’mudéjar’-- illi vico est; de hoc alio die.) Sed hunc canem, nec aliud, maxime miratus sum: severus, serenus, tempus decurrere atque praeterire viatores aspiciebat solida animi tranquillitate. Puerum qui ad ludum allicere eum fatigabat, respexit placide, caput inclinavit, etiam blande surridere visus est; denique ad quietem revertit, oculis clausis, quasi diceret: non loco cedam.

Majestas cani Velazquensis erat.  Cujus tranquillitati invideo.

21/04/2008 19:59 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Tobed

20080422235653-8iv13-044.jpg

Ecce frons templi Tobed, pulchra laterum symmetria exornata, ejus artis quae appellari ’mudexar’ solita est, et gignitur cum lapidum caritate in his montibus (ubi etiam caelo terraeque penuria est aquarum) tum abundantia rubri luti: cui bonas adde artes a visigothis arabisque doctas, etiam postea, sub christianis, cultas.

Brevissime prout potui dixi. Valete.

22/04/2008 23:57 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Errabunde

20080423102148-8iv13-061.jpg

Festum est hodie tota Aragonia: dies XXIII aprilis. Num ignoratis? Sanctus Georgius, agricola sacer, martyr commenticius (mea quidem sententia) qui nihilominus Russiae preest, etiam Britanniae, Cataloniae... Quae quidem regio libris et rosis patronum celebrat. Nos autem Aragonenses, genus asperum et exile, nihil agimus nisi vacare.

Abeo, in errorem forsitan incasurus. Sed quid aio? Hoc idem, nonne quotidie praedicere possem? Cur ergo certis praesertim diebus nobis ipsis periclitari videmur? Absurdum est. Sententiam igitur mutabo: abeo, erraturus sicut semper.

Vita suas omnes vias nobis apertas perhibet. Agedum, inquit, selige. Nos alacres unam prae omnibus elegimus, eam nobis optimam, si minus meliorem, postremo non malam futuram rati. Verum omnes in unum eveniunt.

’Miserum amicum visam, jam jam moriturum’. Qui jocus! Quem amicum visere potes qui jam jam moriturus non sit?

Papae, quam amoenus hodie prosilui!

Abeam illico. Ne non ignoscatis mihi, en imago montis Caji (quem procul videre, vix autem, poteritis) die illo quo Tobed fui, toto sub pari intemperie caeli, ex valle fluminis Grio accepta. Valete.

23/04/2008 10:26 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Gelman

20080425214509-8iv21-003.jpg

Die 23 aprilis peregrinans orationem radiophonio audivi qua Iohannis Gelman, poeta praemio Cervanes donatus, laurum accipiebat. Quam longum tunc gaudium, illa verba audire suavia, ex argentina melodia etiam suaviora! Non prolixe, sed placide, locutus est de poesi tanquam animi medicina, de domino Quixote et ejus somniis libertatis et justitiae, de tyrannide militari quae suos trucidaverat, de dolorem, de indulgentia, de memoria. Oratio hispanice legi potest in reti. Nonnulla ejus verba latine reddere conatus sum:

"Sunt qui hoc memorandi studium improbent: repetere praeterita non oportere, oculos non in occipitio gerendos, porro contra aspiciendum, antiquis vulneribus retegendis operam haud dandam. Plane falsi sunt. Ulcera recentia, in vivo sunt. In fundamine civitatis palpitant velut cancer clementia carens. Unum illis est medicamen: veritas. Deinde, justitia. Sic tantum pote esse vera remissio."

Totus convenio. Multa hoc tempore dicuntur de oblivione, de remissione praeteritorum. Quemnam ad finem? Cuinam, nisi tortori vel carnifici, remissio prosit? Vetera consentio nequaquam ad usum partium repetunda. Sed una medicina est vulneribus victimarum: veritas et justitia.

’Ignosce mihi, o Galilee, peccavi’, Romae clamat summus pontifex, nihilominus se infallibilem praedicens, dum plura ingenia compescere parat. Ridiculum verbum! Non ab illo defuncto, sed ab his vivis ignoscendum est tibi, inopportune senex!

’Democratiae, libertati faveo: amate me, omnes mundi creaturae!’, garrit Frutex. Sed Civitates Foederatae illam tyrannidem quae liberis Gelman privavit, illam demum pestem in Chiliam, in Argentinam, in paene dimidium orbis conseverunt. Quae nunc agant, satis superque scimus. Quid mirum, si miserandi plurimi Americam Borealem universi oderunt?

Miseris enim victimis animo maximo opus est ad ignoscendum. Atque magni quidem animi paucis mortalibus sunt. Hi vitam prae morte, amorem prae vindicta, poesin prae pyrobolis malunt. In illis Cervantes, in illis Gelman.

Sic hodie nive candidatus erat Mons Cajus. Valete.

25/04/2008 21:51 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Intus et in cute

Aegre his diebus operam do huic ephemeridi. Est interdum tempus cum ad nullam interiorem rem, ut ita dicam, intendas, nisi ad exteriora et aliena (si re vera illud est vita quod accidit dum ad alia te convertis). Alias, contra, negotia et publica munera inter nebulas conficis, velut per somnium errans, dum totus introrsum attentus animulam pascis tenellam. Certior paulatim fio utrumque huic parvulo offecisse operi aliquid quotidie conscribendi. Nam et officiis districtus taceo, et taceo affectibus constrictus. Nimis blandus auctor, eheu!

Multam musicam audio, multam poesin lego, vel potius relego. Nunc quidem sonat Amadei quintettus KV 516. Lorcae nuper legebam illud ’Poeta Novae Eboraci’:

   Sub multiplicationibus
   est gutta sanguinis anatis;
   sub divisionibus
   est gutta sanguinis nautae;
   sub summis, flumen teneri sanguinis.
   Flumen quod advenit canens
   per cubicula exteriorum vicorum
   et argentum, caementum vel aura est
   in aurora ficta Novae Eboraci...

Conmoveor his versibus...

28/04/2008 20:43 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Luscinia

Omnes aves simul redire, ut videtur, decreverunt. Vel oculi auresque meae tandem apertae sunt.

Suspiciosus eram quod toto aprili mense ne una quidem philomela audiretur a me. Soleo enim, mos bubonis, ante solis ortum aliquot vias horticolas percurrere: quaedam praesertim, rivulo musico frigens atque plurimis arboribus constipata, magnificum his canoris avibus quotannis hospitium praebuit. Nonne jam calente caelo adesse deberent?

Heri primum, heri tandem, lusciniam audivi. Quae deliciae!

(Quid sollicitabare, candide Thersita? Num passeres, qui anno quoque redeunt, tibi scilicet blandituri, aliquando credebas esse defuturos posse? Cur adeo timidi mortales estis? Annorum rotam tibi forsitan impellendam, alioquin putas postremo staturam? Immo quiescas oportet: illa, sicut Fortunae, perpetuo movebitur, vobis nec commodo nec incommodo.)

Hodie mane, ante solem, in hortum direxi cursiculum meum ubi lusciniam quotannis audire soleo: ibi erat aeterna luscinia, solito suo cantu, simul potentissimo et suavissimo.

Et vespere audiveram garrientes, suspiciensque videram invicem praetervolantes, primos apodes hujus anni.

Schubert, trio pour piano, violon et violoncelle opus 100, D 929. Quale andante! (Eo nisi fallor Kubrick usus est in pellicula Barry Lyndon.) Qui anhelitus, qui vigor simul... inexorabilis!

In Franciam abeo. Audire cupio urbanissima illa: c’est joli! avec plaisir! bonne journée, monsieur!

30/04/2008 10:01 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris