Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Septiembre de 2007.

September

Quieta vespera septembris! Silentium fit sub claro caelo, absentibus jam apodibus, nullusque sonus quietem vexat, nisi liquidus et longinquus meropum cantus. Occasus citior advenit, rubrumque nubium theatrum non adhuc triste est, sed tardum et magnificum.

Maeror quidem hodie imminebat, cum filiam minorem exspectans fallerer, sed restiti diemque totum, nam dominicum vocatur, domino, id est mihi ipsi, dicandum decrevi. Mane domo exi, ephemeridem emi, in thermopolio, cerevisia praesenti, prolixe legi (quod nescio an semel aut bis agam in anno). Postea prandium quod duobus paravissem non minore cura uni condivi. Duas post horas lectioni in lectulo, ut mos est, bene consumptas, birotam arripui, toto augusto mense positam, atque horum vicorum circuitum, quem haud duobus horis perficere solebam, summa pace et tranquillitate tribus vel magis complevi. Extremae denique voluptati fuit amicum casu convenire quem jam pridem non videbat. Aedes novas habet ille, quibus monstratis, pauperem cibis cenam, sed amicitiis ditem apposuit in horto, ex quo occidere solem contemplati sumus. Angelus, qualis vir! Oleum et aqua sumus, album et atrum, sed semper una cum eo esse placuit, idemque illi contingere praesumo.

Nunc abeo, amici: radiophonio numeros aliquot audivi nonae beethovenianae symphoniae, et diem perficere machinor ea musica ex ovo ad caudam gustata. Etiam eam symphoniam semel in anno patior: si pluries fecissem, viscera, puto, leniora fierent, ossa forsan delerentur. Nonne? Valete.

02/09/2007 22:13 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Devotio

Mense julio, in variis scriptis extremorum annorum Antonii de Sancto Exuperio notaveram auctoris taedium a patria abeundi, et quantum repugnaret esse se nihil nisi scriptorem, a moribundis concivibus opportune secretum, soli intellectui datum. Simillima sententia inveniri potest paucos ante annos in alio Antonio, Machado nostro poeta, qui bello civili Hispanico incipienti iter ad docendum in Britanniam respuit, a populo ne abesset et doloribus patriis. Hoc enim lego in litteris datis Valentiae, novembri MCMXXXVI:

"Nisi militis, nulla in Hispania manet eloquentia. Triste est condemnari, ut ego, ad eloquentiam calami. Unus est nummus quo debita nostro populo expendere possimus: vita".

O animae maximae, in quibus spiritus vis et acumen exstinguere non valuit focum amoris ad proximos! Velut illi Socrati, his magnanimis viris, debita cum populo patebant. Equidem hoc generoso sensu careo, ac piget.

Mortuo poeta nostro, in sacculo vestis hunc versum mirabilem desiderii infiniti: "Estos días azules, y este sol de la infancia".

03/09/2007 23:33 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Aemilius

Mors audivisse videtur aliquot abhinc menses dicentem me nunquam a se tactum. Nam a.d. viii Id. Sept. Aemilium sororis maritum secum rapuit. Qua de causa domo afui, etiam domo abero aliquot ultra dies.

Pondus et amplitudo viri per exsequias patere solet. Illum esse bonum virum jam noram, sed cum vidissem tot viros, gravibus negotiatorum vestibus indutos, in eius honorem ardentes fundere lacrimas, Aemilii probitatem excedere intellexi consuetos fines familiares: multi juvenes magistrum atque patrem tunc dixerunt Aemilium sibi fuisse. Nobis in eo periit amicus fidelis. Valete.

 

10/09/2007 18:35 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pergam

Domum reversus ordinatrum heri aperiebam, nova quaerens in blogiis Latinis quae adire soleo. Nihil. Amicorum nullus jam satis dierum quicquam addidit ephemeridi suae. Quid accidit? Num desiit jam Musa canere nobis?

Hodie saltem in commentario invenio recentia Pastricis verba: ordinatrum periit, servata amisit. Quantum malum! Quod adeo metuo ut documenta omnia mea in orbem mense quoque inuram ac servem. Utinam Pastrix sua recuperet! (Sunt enim qui e visceris harum machinarum etiam mortuarum vel intimam et reductissimam notitiam extorquere callent.) Verumtamen hoc optimum intelligitur: Pastrix regredietur.

Equidem aliquid quotidie exarare pergam. Non semper scribenda occedunt, dictandi non semper animum habeo. Sed multa didici, etiam ex ipsis mendis (quae nonnumquam detecta correxi): hoc satis est mihi. Accedit autem quod nonnullis si minus oblectationi, animi saltem remissioni esse possint hae lineae: etsi immeritum scio me a pluribus legi quam qui commentarios apposuerint (etiam certis de causis a quibusdam temptor qui ne verbum Latinum se nosse fateantur). Illis etiam scribam. Nam timorem jam mendose docendi despexi: multo peius est silentium quam sermo quisque vel incestus. Litterae humaniores pessime nunc se habent (de Hispania praecipue loquor): si quibus in manibus est vel granum afferre miserrimo acervo, hoc ipsum negamus, quis linguam latinam adjuvabit? Quae lingua, etsi vivit abunde in hodiernis sermonibus, vivat etiam sua pristina figura, ne dicam splendore, par est.

Quam latinissime vivite, et valete!
14/09/2007 22:49 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Motu alieno

Benedictus pappa XVI liberam reliquit missam latinam. Sacerdotibus catholicis jam per summum pontificem licet verbis uti Ciceronianis officio fungentibus. Non paucos latine loquentes video laetari, siquidem lingua nostra valde progredi et produci poterit. Cur ergo tu non gaudes, cur hoc frigus te cepit? Nonne in causa esse potest quod homo haud religiosus sis, Thersita?

Adeone factiosus sum? Nam non dubito quin catholicae ecclesiae sit tribuenda vigoris linguae magna pars saeculis praeteritis. Etiam hodie inter amicos qui latino sermone quotidie utuntur permulti reperiuntur catholici, vel christiani, vel illi religioni proximi. Opera Augustini vel Thomae inter exspectatissimas historiae latinae quis negare potest? Ad latinum patrum regredi accideret, optabile ducerem.

Ecclesia autem catholica linguam latinam jam amisisse puto. Vereor ne sit retro via. Interrogati clerici dubitantes respondunt, qui laetari manifestant rudiore et antiquiore sensu videntur. Quoad per hispanica acta diurna et radiophonium perspicere possum, diurnarii catholici frigidi tacent, qui contra religionem vel dexteras partes insectantur gaudium exhibent illorum lefebvrianorum et temporis acti laudatorum. Infeliciter, non bene distinximus hispani religionem et rem publicam. Quod nemini juvat, et latino quidem sermoni minus quam cuilibet. Utrique in hoc conveniunt, latinum sermonem conexum esse cum exaltatione patriae potestatis, damnatione homosexualitatis et mulierum libertatis, ceteris. Forsan errem. Utinam in errore sim hac in causa.

Ceterum lingua latina vel quodcumque vivum se velit in praeteritum respicere non debet. Oculos equidem mallem in futurum dirigere. Et futurum linguae latinae non in usu rituali positum est, opinor. Latinum utensile ad nova, non ad vetera quaerendum est. Ea, puto, causa est frigiditatis meae.

Idem est, dicet aliquis. Num religio quid vetus est? Ignoscas, ita sentio; mihi vetus; tibi sit novum per multa saecula, sis. Et vale felix.

16/09/2007 23:15 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Grando

Pax septembris qua fruebamur finita est: nubes nigrae mane per caelo rotabant ominoso silentio, primo autem vespere jam musica canebant tonitruum et lumina fulgurabant crebra. Guttae aliquot tecta repente coeperunt tympanizare, facta postea est symphonia crescendo et accelerando, et quod vix exspectabamus denique accidit: caelum in capita nostra ruit. Non domum nostram ruere, sed alias aedes in nostram domum ruere credebamus, adeo inmanis fuit strepitus. Per fenestras viam adspicimus: alba tota erat, flumina currebant grandinis quidquid obvium fiebat rapientia. Procella praeterita, viam descendimus: grandines grandes erant quanta ova columbae.

Domum reversus (eram domi mei pupilli Pauli, qui hodie duodecimum annum implet) calamitatem ficulneam contemplari potui: ficus, qui magnum et dulcem proventum fructuum dabat, folia vel amiserat vel discisa praebebat. Valete, dulces ficus! Vobis fructus sum dum contigit!

X mihi telephonavit. Ait mutationem climaticam subinde crescere atque crescere...

18/09/2007 23:30 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Sua si bona norint

Hos dies luctandum est mihi cum propria misanthropia: domo exire, commercium habere cum proximis quasi moles est. Etiam hoc blogii adire, epigraphen premere novum scribendi commentarium taedet. "De qua re nunc loquar? De temperamento caeli jam pudet, ne rusticus videar in anabathro loqui quasi tempus silentio terere non melius foret quam aures alterius garrulitate. De cogitationibus non placet, vel quia tristes subinde vel nimis intimae. De libris? Sed hanc memoriam Evelini Waugh inter oscitationes peragro!" Quod denique fit, ordinatrum claudo lectuloque me committo.

Attamen nulla est conspicua causa cur melancholicus sim. Annus incipit in Academia, quod placet mihi. Discipulos habeo, quantum vidi, optabiles. Et necessarii et cognati bene se habent. Quid ergo accidit? Nescio. Phasis adest, opinor, quae sicut venit eodem abibit modo.

Heri autem domum reversus sum vigore gaudioque plenus. Nam dies totus in agro amicae laboravi tanquam verna: maritus enim aegrotabat et amygdala colligenda erant ante quam Juppiter imbres in arbores iterum jaceret. Ibi ergo convenimus sex octove animi studiosi, totque eorum (sed non ita fortiora) corpora. "Quid? --aimus--- Quinque et viginti tantum arbores? Cito res fiet." Et laborem coepimus alacritate summa. Quomodo amygdala colligantur vultisne scire? Primo sternuntur sub arboribus 'mantae' quae vocantur, scilicet lodices magnae quo nuces cadant. Quem ad finem deinde arborum ramos virgis tunduntur. Postremo e mantis collecta amygdala in saccos reconduntur quibus transportantur ad Cooperativam: ibi machina quaedam nuces terget crustam viridem tollendo. Domum denique referenda sunt et humi sternenda, ut aliquot siccentur dies.

Dies longus fuit. Septem et decem magnos saccos plenos fecimus. Sed illum '0 fortunati nimium' quod mane canebamus, vix vespere cantilare valebam. Domum laeti regredimur, sed plane defessi. Ideo nihil scripsi, lectuloque me commisi. Valete.

23/09/2007 23:11 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Basilius

Basilium heri casu conveni, quem amicum jam annum paene totum non videram: aedes praetereuntem me quas illi nondum sciebam esse, e fenestra conspexit vocavitque. Valde gavisus uterque, villam nuper emptam percurrimus, ille domicilium superbus monstrans, contentus ego quod tristitiae in Basilio ne granum quidem perspicere possem. Nam illum ab uxore abscesisse notitia ad me pervenerat, confirmaverat filius ejus adulescens.

'Scies me cum Helena jam non vivere', repente dixit ante cerevisiam, aliis jam locis exhaustis. Annui, atque gaudere me dixi quod non tam moleste ferret. 'Moleste?', respondit. 'Immo bis natus sum'. Et relatum fecit ultimorum temporum matrimonii, cuius minuta repetere nolo, cum non semper homines satis mites ac generosi simus eis quibuscum viximus. 'Sed cum illud vidissem irreparabile esse (concludebat Basilius suorum relationem malorum) et tali modo Helenam mecum se gessisse, consilium cepi novae incipiundae vitae. Nunc aliam sponsam habeo. Ecce'. Posuitque in manibus photographema juvenis cuiusdam, procero corpore, limpida facie, oculis caesiis, flavis capillis.

'Pulchra est certe', laudavi. 'Slavica videtur'. 'Russica est'. 'Mirum! Et quo modo eam invenisti?' 'Iter ad Moscoviam feci ut eam convenirem. Attende, jam scis esse me virum valde laboriosum: mihi tempus quod teram non est. Ideo quaesivi per officinam matrimonialem, quae tres vel quattuor conventus mihi praebuit. Ex iis haec Alina maxime mihi placuit: femina est laeta et dulcis.' 'Spero utrique bonus exitus sit'. 'Erit certe, nam tarde et caute acturi sumus: primum in Hispaniam duos menses veniet; si placet, deinde cum filio rursus veniet. Vide: uterque melius vivere conamur. Helena juventutem suam mecum perdidisse praedicat. Equidem iterum nolo cum commoda burgensi vivere. Haec perdidit matrem patremque, maritum habuit qui eam verberaret, vitam agit pauperrimam. Divitias, luxuriem non quaerit: satis est illi vita mediocris'.

Basilium admiror. Homo est probus et callidus. Et vitam suam regit expeditissime, mirum ad modum. Omnia spero illi atque Alinae optima fore.

27/09/2007 23:00 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Veneris die

20070928210246-7ix28-008.jpgLimpidissimo aere Mons Cajus faciem suam prima nive consparsam hodie monstrabat. Dies vere venereus fuit, Juppiter ne irascatur! Etiam Pyrenaeos conspuit ille candida nive: albas nostris ex aedibus illas alpes hodie videbamus. Placidissimas septembres horas!
28/09/2007 21:03 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Et tu, brute?

Amicus Mr Kaplan (obiter, puto, ridens me, cum 'doctissima' appellet marem ignorantem) invitat in commentario ad opinionem proferendam de quodam Ivo Cortez, homine francogallo cui sermo Cartesii (et ita libro nuper edito praedicat) e latino venire non videtur. Quam petitionem eo jucundius accipio quod propositum mihi hodie fuisset de Sarcozio querimonias dare deque suis in senatu mundiali bellicis verbis. Quem ad finem gallus ex tempore classicum trucem caneret? Quid ad illud eum cogeret? Etiam tu, parve Nicolae (quem Caudicem sapiens quidam vocabat) prave historiam didicisti? Sit forsan omen, quo pusillimus quisque armatissimum virum se velit. Me melius (hoc erat denique confitendum) Pastrix hominem noverat. Sed publicam ignorantiam relinquamus, redeamus ad propriam.

Opinionem quaesitam dabo audacter. Quid de me expectabas? Praefato autem me librum Ivi non legisse, tantum de sua nosse doctrina quod in blogio a Mr Kaplan alluso legi potest a.d. III Kal Oct. Nunc autem temporis non satis est; cras contra plus fore spero. Patiatur interim Mr Kaplan ut de nomine quaeram. Nam mihi in mentem venit pellicula Hitchcocki notissima, illa qua histrio (cujus nomen nunquam illico recordor) aeroplani impetum subit in campo cereali. Nonne sub nomine Kaplan agebat ille?

Respondebo etiam ad amicum Kalamazoensem: de Veronese nuptiis per interrete paulum quaesivi sed frustra; nescio de quo loquaris. Opus theatrale, pictoricum? Mitte, amabo te, nexum. Valete, amici.

30/09/2007 22:34 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris