Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Mayo de 2007.

Kalendae Majae

20070501222047-aqv1.jpg

Salve, festa dies, labori operisque dicata! Sed ignaviae totum me do: hodie nihil feci nisi legere recubans (ut vera dicam, recubui semper dum legerem) et radiophonium audire aquarelam pingens de bibliotheca. Ne defetiscar cogitationibus, dicam quid legi. Cum in jentaculo Aetnam viderem fortiter erumpentem, placuit carmen de Aetna iterum peragrare.

Nec tantum in rigidos exit contenta canales
vis animae flammaeve; ruit qua proxima cedunt
obliquumque secat qua visa tenerrima claustra...
hic terrae tremor, hinc motus, ubi densus hiantis
spiritus exagitat venas cessantiaque urget.

Sophos! Jam occidente die ephemerides quaerebam, ne molle cerebrum tererem meum aliquid novum inveniendo. Sed fatigabar modo de selectione reputando: quid praeponerem? Natos homines bonos? Non pauci sunt: 1852 in Petilla Aragonensi Jacobus Ramon y Cajal, 1856 in Freiberg Morava Segismundus Freud nati sunt, ambo medici egregii. Mortuos? Eodem die (sed non iisdem annis) Musset, Livingstone, Dvorak mortui sunt. Etiam illo die sibi mortem consciverunt Antonia Minor (anno 37 cc) et Hitlerus (1945, si post mediam noctem egit). Nolo seligere. Sed aliquid video Thersita dignum, stultitiam optimatum carpente: hoc, hoc seligam: kalendis maiis anni 2003, audite bene, amici, Georgius Frutex, homo callidissimus, bellum Irakianum plane confectum publice pronuntiat! O fons stultitiae!

Imagine mensis inauguretur. Scrutatro aquarelam hodie primum capio. Non male cessit!

Et pergunt pluviae: todo laboris die, sine intermissione. Mensis hic Aprilis pluviosissimus fuit memoria mea. Albertus Helveticus jocabat alio die: 'Dehinc ut puro sole apricemini Hispani, in Helvetiam vos ire oportebit!' Sic aiebat, cum nuper e terra sua reversus Alpes vidisset pauca nive et multo sole.

Quam prolixe scripsi. Nunquam longior fis quam cum nihil cogitasti. Sed vivat ignavia! Et vos valete.
01/05/2007 22:25 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Comitia municipalia

Inminent comitia quae vocantur municipalia (cum ad eligendos aediles fiant municipio cuique). Haec comitia magni momenti sunt in Hispania, ubi consilia horum magistratuum ut ita dicam plebeiorum cursum tenuerunt vel magnopere deverterunt historiae Hispanicae: satis sit memorare illas 'Comunitates' saeculi XVI, vel electiones municipales 14 aprilis MCMXXXI qui regem expulerunt et II Republicam repente introduxerunt. Etiam hodie, secundo mensis maji, aedilis parvi vici circa Matritum clamorem bellicum primum jecit in exercitum Bonapartis qui in paeninsulam Ibericam invaserat: de anno MDCCCVIII loquimur (Franciscus Goya pugnam viis Matritensibus egregie dipinxit, et imperatoris Francogalli vindicationem noctis proximae sub montem Principis Pii).

Comitia ergo inminent magni momenti, etsi eo fucata quod nimia partium potentia omnes electiones vertit in eandem fastidiosam pugnam inter 'socialistas' et 'populares'.

Sed in vico non longe a meo aediles omnes, quorumcumque partium, qui nunc municipium regunt, candidati una constituti sunt ut populus iterum iisdem regimen confidat oppidi per quattuor alios annos. Macte!, cogitavi, en homines qui laborare modo cupiunt, atque simultates inter partes agere repudiant. (Primum aedilem etiam novi: fuit discipulus, probus vir.)

De his loquor cum amica (quae de rebus publicis huius regionis multo me plus scit). Quid ais?, respondet; Illi probi candidati? Minime! Hoc est quod accidit: duo aediles socialistae pactum fecerunt cum administratore dexterarum partium, ad easdem transierunt, et nunc denuo aediles volunt creari sub 'popularium' nomine. Alii sunt candidati socialistae. Illi duo non socialistae, sed transfugae sunt venales.

Vae mihi, qui tam stulte laetus eram de illis solidis candidatis...! A, crudelis P.C., ignorans eram beatior...!

02/05/2007 23:37 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Laesa oecologia

Etsi parum ephemeridi vacem, aliquid quoquo modo scribam breviter. De quo ergo loquuntur qui brevissime sunt locuturi, convenientes puta in anabathrum? De temperie, de imbribus, de sole. Equidem non faciam in praesentia. Notitiam vero eligam de qua nuper radiophonio audivi: nam primus aedilis cuiusdam municipii carcere damnatus est sceleris oecologici. In palude quodam lege jam servato dicebatur vias aperuisse, aquam hausisse, aliaque patravisse contra eandem legem ex quibus damna nonnulla passae sunt aves et natura omnino illius loci. Cum de lege et de damnis illatis conscius ea fecisse convictus sit, poenam solvet et in carcerem erit per tres annos, si memini. Est ille, nisi fallor, primus magistratus (quanquam non in officio, cum aedilitatem relinqueret ante duos vel tres annos) sceleris oecologici damnatus. Non gaudeo quod carcere in quenquam animadversum sit; gaudeo contra quod natura denique in Hispania non modo legibus, sed etiam judicibus sit defensa.

Valete.

03/05/2007 21:32 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Clades in novellis Americanis

Roialem et Sarkozium disputantes audio. Feminea firmitas conmovet, sed plus ad suos roborandos quam ad dubios sibi convertendos oratio Segolenae valere videtur. Cras dicet urna. Ceterum homines qui magistratus appetunt histrionum magis quam jurisperitum vel administratorum facultates exhibere coguntur. Triginta ante annos aliter fieri credebam, sed forsan errem. Sed qui magistratus adibant sub ultima Hispanica tyrannide (spero enim ultimam fore) memini certe plus scaenae quam foro assuetos fuisse, cum amplissimum eius opus esset oboedire. Tunc multum interesse sentiebamus inter nostros magistratus et Francogallicos. Hodie autem proximi videntur. Utrum progredimur an regredimur? Futtilis quaestio!

Sub tegulas subeo librum quaesiturus et, o male factum, stillicidium invenio superioribus pluviis in novellas aliaque opera crudeliter minxisse! Zweigianus liber quem quaerebam sanus erat; contra pessima valetudine laborabant nonnulli Faulkner et Hemingway, immo Manhattan Transfer fere facta erat uda massa papyracea! Anima Dos Passos, ignoscas mihi! Merde alors!

05/05/2007 10:33 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Francia ardet adhuc

Franci jam elegerunt. Uterque candidatus, et futurus praesidens et quae verisimiliter est praesidens futura, dignas et elegantes orationes habuerunt. Sed quod magis notandum, maximus fuit numerus electorum qui interesse voluerunt: ardet adhuc Gallia nostra studio politico. Ergo gratulandum est nostris finitimis: utinam hic aliquando eos imitari possemus.
06/05/2007 22:05 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Los Aines

20070507214314-7v5-027.jpg

Heri quattuor vel quinque amici spatiatum ad parvum adimus vicum cui nomen Grisel. Non longe a moeniis abyssus est eo mirabilior quod viator eum offendit imparatus in medio agro et aequissimo et olearum sparso: per agrum ambulanti sola dumeta nonnulla nuntiant illum giganteum puteum appariturum, cui diametros circa decem vel quindecim passus longus est, fundus autem jacet ad viginti.

Memini diei quo primum ad puteum 'los Aines' (sic enim vocatur) me duxerunt: sub aestivo ardore sitientis aestatis repente in alium orbem transportatus videbaris, umidum, umbrosum, frigidulum; putei per parietes hederae arrepunt, fundum autem opperiunt viridium herbarum stragula luxuriosa. Nullus sonitus, praeter crystallinum carmen aquae subter perpetue stillantis, atque bombum insectorum sub sole volitantium tanquam irrequietae stellulae aureae.

Dissoluta pluviis calce terra corruit, aiunt geologi scientes. Vox autem popularis trivialem fabulam narrat, scilicet piam, a quodam Tridentino mystagogo inventam: virgo enim poenas sumpsisset de quodam judaeo vel mauro qui solis die contra ecclesiastica praecepta laboraret (o virgo pia!, o lenis poena!). Puteus los Aines elegantiorem fabulam meretur.
07/05/2007 21:47 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Nix maia

20070508230054-7v5-001.jpg

Temperies verna esse coepit. Lusciniae canunt quasi tempus frustra tritum cum duplicatis carminibus compensare vellent. Caeruleus splendet, non pullus ut antea. Et caput Montis Caji videre possumus non multa nive, sed niveus saltem, quod mense majo jam rarius erat.

Et ad probationes redeo. Valete

08/05/2007 23:01 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Asina et asellus

20070510214455-7v5-123.jpg

Malus dies. Probatio quam discipulae heri fecerunt expectatione peius exiit. Sed fallor: id ipsum erat exspectandum. Magister autem semper melius se egisse quam egit, altiora et laetiora attigisse quam vere consecutus est somniare solet. Ne quid bene mihi vertat hodie, creatus sum judex in causa contra discipulum; et calicem avertere non licet, cum alea sit auctrix.

Birota domum regredior. In via amicam C. offendo, quae Caesaraugustam hodie reliquit ad laborem quendam hoc in vico conficiendum. In tabernam secedimus collocuturi dum parvam cerevisiam, ut mos est Hispanus, potemus. Alter alteri curas narramus. Ea de politicis laborat: quos enim vesania electoralis cepit et omnia cupiunt finita ante diem electionis, scilicet ut se exhibant omnium bonorum auctores. Etiam corde laborat C. Quae etiam insania nostra qui, quamvis senes, adhuc tanquam adulescentuli laboramus! Num cenabimus saturni vel solis die? Pactum est.

Cum tam squalide scripsissem, photographema addam quod nuper Tutelae in templo cathedrali feci. Pars est altaris cuiusdam nescio cui sancto dicati: tabula haec triumphalem Christi ingressum in Hierusalem monstrat. Fragmentum hoc valde placuit. Titianus aliquis videtur cascus et ingenuus. Etiam iuvat color pallii sub asinum strati, quem malvaceo colore pictor fecit albo et caeruleo additis super rubrum. Valete

10/05/2007 21:56 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Pornographia

Nihil humani non a me, a quoquam humano alienum puto. Aliud est quod humani quidam oculis manere clausis praeoptent ad quaedam humana. Sic humani illi quos presbyteros christicolas novi nos pueros cogebant ad oculos avertendum, ad penitus ignorandum quidquid ad sexum attingeret: ita qui aviditatem sexui morbosam non adquireret, se ipsum horrescere discebat, vel affectus nobilissimos compescebat vel nobilissimas sui ipsius partes negabat.

Pornographiam acrius defenderem si meliorem cognovissem, sed pauca amplitudinem assequuntur illius Sadensis vel Apollinarensis ('Undecim milia mentularum' spectabile opus duco). De illa vero pornographia quae videri et audiri potest, saepe athletica exercitatio est sine gratia, immo aliquando deplorandum ut adulescentulis sit doctrinae (illi mares qui plagas in feminarum nates, quasi in jumentorum, infligunt!).

Per rete navigans, ut aiunt, inveni hos dies exemplar nobilissimum pornographiae a Ludovico Maria Sinistrari (1632-1701) hoc sub nomine exaratum: 'De sodomia tractatus, in quo exponitur doctrina nova de sodomia foeminarum a tribadismo distincta'. Quam magnus documentorum acervus, quae copia figurarum exemplorumque!

Exponit primum auctor quid sodomia sibi velit: "Perfectio autem huius criminis consistit in seminatione intra vas praeposterum; non enim sufficit immisio membri in anum, nisi seminetur". Respuit deinde opiniones vulgares quibus sodomiam inter feminas fieri possit per instrumenta: "Alii non pauci, immo communiter tenent, quod talis concubitus fiat per aliquod instrumentum vitreum, ligneum, aut coriaceum, sive ex alia materia fabrefactum, ad modum penis virilis, quo alligato inter femora femina incuba init succubam". Concludit pius Ludovicus: "Haec opinio falsa est, et indigna ut a cordatis viris sustineatur".

Copula enim significat duas carnes in una: "Dicereturne copulam habere cum femina vir qui membrana suila abductam mentulam inferret vasi muliebri... semine excepto a membrana, impediente ne intra uterum reciperetur? Profecto, non". Quomodo autem femina feminam sodomizare poterit? Sinistrari copiosius notitias quaesivit; ipse docet: "In muliebri corpore reperitur quaedam pars, quam anatomistae clytoridem appellant"... "in aliquibus autem feminis clytoris aequat magnitudinem digiti medii manus, in aliis grossior est in tantum quod... Venetiis fuerit scortum [quid aliud!] cui erat clytoris aequans magnitudinem colli anserini". Paucae ergo, ut videtur, perfectionem huius sceleris assequi possunt.

Quam arduam doctrinam assequi debuit pius confessor! Cuius opus nobile exemplar duco catholicae pornographiae.

12/05/2007 09:23 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Abecedarium

20070514225624-7v5-039.jpg

Testa haec servatur in parvo museo templi cathedralis Tutelani. Inventa est in agro Castellionis (vici non longe a Tutela siti) appellato 'El Montecillo'. In ea legi potest pars abecedarii, primis saeculis nostri computi attributa. Quis non agnovit in ea litteras quibus adhuc utimur? Analphabetus jure diceretur.

Et mundi litteras? Quot litteras mundi legere valemus? Ad eas omnes vere analphabeti dici possumus, vixque ab elementis primis progressi.

14/05/2007 23:00 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Magia sympathica

Philosopha quaedam de magia sympathica inter Afros aborigines nos docet. Nihil quod in Frazerii 'Ramo Aureo' non legi possit, sed corona ridet ingenua placita. Nimis vero facile ridemus aboriginum vel antiquorum ignorantiam, cum eandem vel majorem non longe ab aedibus nostris inveniri accidat, etiam, transito limine, ipso in cubiculo. Semper et antiqui et tribus australes nobis stultiores sunt. Quod quam scite et 'scientifice' demonstratur abunde explicavit Stephanus J. Gould in opere quod commendare amicis nunquam fatiger, 'De falsa hominis mensura', et sapientia alta et multo corde scriptum opus, quo venerandum Scientiae signum vertitur ut non modo splendentem vultum, sed etiam dorsum eius paululum sordidum cum ceteris posterioribus partibus contemplari possimus.

Sed dum de magia audiebam venit in mentem locus quidam Francisci Quevedi, Hispani auctoris, quem locum legens primum attonitus intellexi credulitatem et ignorantiam opinione copiosiorem nobis inesse. Quevedum enim semper praetuleram scriptorem et doctum et ingeniosum, cum sub oculis habui ipsius epistulam Anduxarae exaratam mense februario MDCXXIV (ante horam quaesivi) in qua marchioni Velatae narrat Quevedus, multo sale et leporibus plurimis de more, iter Andalusense regis Philippi IV. En locus qui me percussit: "Regia Majestas magnam fortitudinem praebuit, ceteros trahens minime veritus pessimas omnium procellas: magnorum auguria sunt, et regis robur omnibus nationibus timendum imminet..." Quid? Hispanica regna pendent ex alacritate et animo unius hominis, et regnandi obliti et solis libidinibus intenti memorisque? Ita Quevedo videbatur: repente sales et facetiae cessarunt, et vacua veneratio sententiam dictat superstitionis et absurdi plenam. Auctor plures quadraginta annos natus erat, et doctus, et callidus, et publica negotia expertus.

Illo fere tempore nescio in quo libro legeram de imperio Sinensi (vel Japonico?): monarchae illi officium maximum erat quotidie nonnullas horas sedere inmobili, optandam scilicet pacem et quietem imperio suo paranti. Illius comites et domestici simillimi visi sunt huius, equidem ratus ad ignorantiam perspiciendam longius abesse, o paradoxon, oportere.

15/05/2007 22:37 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

...caput et sine nomine corpus

Memineram, dum sol occidebat, Hispani cuiusdam poetae, minus quam merebatur noti, Gabriel de Bocángel. Quamquam perfidus sum interpres, ne Latinum prodere videar, initium interpretabo soneti illius:

Sol solem fugit, et ab ipsius vitae manibus vita deletur,
temporis, natorum parricidae suorum,
pascentis aetates in messe saeculorum.

[Huye del sol el sol, y se deshace
la vida a manos de la propia vida,
del tiempo, que a sus partos homicida
en mies de siglos las edades pace.]

Nonnunquam sole occidente maeror gliscit. Bocángel, mea sententia, dum 'edades' scribebat, ad humanas propagines alludebat. Propior adest nox, et cum ea somnium, mortis imago. Tanquam foliorum genera, sic hominum...

17/05/2007 22:15 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Pigra diligentia

De magistratibus eligendis in Hispania tractare non placet. Ubinam tale visum fuit unquam, in municipalibus rectoribus eligendis ut nemo quid dicat de sua urbe vel de suo oppido candidatus, sed ubique locorum eadem latrent duo idem vel tres maximi heroes, partium taediosa capita? Interim Sarkozius caesariana celeritate consilium instituens hominibus sinistrarum cooptatis, Germanicam cancellariam visens, nobis memorat esse etiam Pyrenaei...

De munere meo loqui fugio quantum possum, ne urar.

De temperie caeli scribere pudet (quanquam iterum pluit, magna res et potabilis!).

De libris vel de Latinitate minimus hodie est captus meus...

Audio jam te dubitantem an magis sim piger an diligens:

Quare ergo, Thersita nequam, scribis?

Primum, quia volo. Alterum, quia mihi placebat legere quotidie quod amicus quotidie scribebat... Forsitan etiam amicis quibusdam haec interdum legere paululum juvabit... Mihi ergo scribo, lector severe, nec non et amicis. Probasne?

19/05/2007 22:15 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De tacite legendo

Quid absurdius quam musicus qui, apparata lyra, appositis partituris, oculis musicen legeret tacite, intactis chordis, sine sonitus emissione? Sed id ipsum agimus legentes. Nonne scripta velut musicae partiturae sunt voci nostrae interpretandae? Tacite autem, tanquam musicus ille, legere solemus, et quotidianâ consuetudine naturale et acceptum fit quod rarum et insolens initio fuisse debebat.

Haec in mentem venit cum nescio quem histrionem offendissem personam rusticam agentem, satis accurate, adeo ut labris agitantibus epistulam legeret haud secus atque aviam meam ipse agere vidi: anus enim cara humidis oculis chartam lustrabat ex ore exeunte susurro: 'pianissimo' canebat, sed canebat!

Sed tunc tantum hoc penitus animadverti cum, Aurelii Augustini percurrens sextum Confessionum, hunc mirum locum inveni de Ambrosio: "Saepe, cum adessemus [...] sic eum legentem vidimus tacite, et aliter nunquam, sedentesque in diuturno silentio (quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus". Tam insolitum illud mirumque Augustino visum est ut, explicatione egens, hanc doctus Afer conatur: "Et conjectabamus eum [...] nolle in aliud avocari, et cavere fortasse ne auditore suspenso et intento si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse". Et cum haec causa non satis firma videretur, alteram affert: "Quamquam et causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse justior tacite legendi".

Tunc ergo tacita lectio causâ egebat. Valete.

20/05/2007 21:31 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De tacite legendo II

Postquam locum Augustini legi cui heri alludebam, intentus alios locos colligere conatus sum quibus patere posset lectio non tacita sed sonora. Nullum eloquentiorem inveni: repperi deinde quantum labori pepercisse possem, cum jam collecti et in ordinem redacti a doctis viris fuissent. Sinite autem ut aliquorum mentionem hic faciam, quamquam omnibus sint satis noti.

Locum ubi pellucidissime lectio sonora supposita est inveni in regulis ad monachos Benedicti, in capite XLVIII, his verbis: "Post sextam autem surgentes a mensa, pausent in lecta sua cum omni silentio; aut forte qui voluerit legere, sibi sic legat ut alium non inquietet". Dubitari potest utrum "sibi legere" surdiorem lectionem an omnino silentem exprimat; illud prius opinor, nam si 'tacite' eos legentes voluisset Benedictus hoc adverbium vel 'silenter' vel aliud tale usurpavisset. Quoquomodo sit, lectio sonora hoc in loco crebiore usu inter pios viros demonstratur.

Lectio audibilis alibi patet ex verbis audiendi quibus munus legentis describitur. Ita Apuleius Madaurensis Metamorphoses incipit promittens aures lectoris benivolas "lepido susurro" permulcere. Non pauca mediaevalia opera pari modo lectores praesumunt sibi vel auditorio (analphabetorum forsan) alta voce legentes. Saeculo XIV, si memini, archipresbyter a Hita lectores monet: "Cualquier ome que l'oya, si bien trobar sopiere / puede más añedir, e emmendar si quisiere" ('Quisquis audiat, si versus facere doctus est, / longiorem faciat fabulam, si vult, vel menda corrigat').

Tempestatem cum tonitribus audio, amici. Ordinatrum claudo.

21/05/2007 21:55 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

De tacite legendo III

Multis distringor. Sed finiam quod coeperam de lectione sonora. Commentarium Reginaldi legite, quaeso, ad diem XXI. Equidem nonnullos adducere locos parabam ubi in dubio lectio fit utrum tacite an sonitu; uni tantum alludam: nam in tertio Historiarum Alexandri narrat Rufus quod regi in oppido Tarso accidit, qua in fabula epistula legitur.

Lotus ergo flumine Cydno Alexander morbo gravi confectus est. "Erat inter medicos [...] Philippus natione Acarnan", qui promiserat "non praeceps se, sed strenuum remedium afferre".  Infirmus rex "inter haec a Parmenione [...] litteras accepit quibus ei denuntiabat ne salutem suam Philippo commiteret: mille talentis a Dareo [...] esse corruptum". Dubitat Alexander quid agat, sed tandem "illuxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo in quo medicamentum erat intravit. Quo viso Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus: tum epistulam legere Philippum jubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere". Cetera rem non mutant.

Fieri potest ut Philippus tacite legeret, cum nihil utrimque expressum sit. Sed pronior sum ad hanc opinionem: quod verbis Rufi potius indicatur Alexandrum per vultus motus, dum alter legitur (audibile scilicet voce), motus animi detegisse conari. Quid censetis, amici?
24/05/2007 22:28 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Planctus

Vesper ruit clarus et limpidus, primus post aliquot dies quo quiescere datum est. Summis in tegulis atri sturni sibilant. Circulos magis magisque sublimes describunt apodes.

Sunt dies quibus omnia adeo cumulantur constipanturque ut ceteris quamquam laboriosis nos idem nihil agere prae illis videamur, inanes plerique prae illis videantur.

Puellam rubro strophio meridie, domum regrediens, vidi: perdite plorabat, nescio quid nigrum manu tenens. Occasum in viam, inter singultos narrabat, apodem feles rapuerat atque dilaniaverat. Ipsa crudelem tragoediam vidit horrore stupefacta. Aegyptanula visa est. Eius dextra sustinebat rigidam, nigram alulam.

29/05/2007 20:46 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Con canto no aprendido

Nimis tranquillae vitae, solitudinis meae miserata, arridet nunc me Fortuna.

Domum solam quaesiveram, non quia humanum oderim genus (mihi credite, amici) sed propterea quod silentium supramodum amo, atque nihil in musicis magis me juvat quam quod audire possim quando et donec velim. Elegantissimum Frobergeranum 'ricercare', calidissimum Tsaikovskianum 'andante' hoc etiam habent boni, quod e silentio incipiunt, evadunt in silentium. Fenestras cubiculi aperio, et ventus mihi venustum suum murmur susurrat, mihique volucres nulla dulcius arte, si Propertio credimus, canunt.

Sed Mercuri die non silentium, non ventum, non aves: fistulam quandam audire videbar. Intentius arrigens aurem, dum ad inferiores notas descendit, sonos agnosco tandem saxophonis. Ecce, nunc clarius auditur: per tertias ascendit (ut mi re fa mi sol fa la...) sollemni, tardiore, incerto gradu, tacet in summo, titubat, cadit supplantatus, longum emittit denique, dubitabundum, falsum sibilatum. Dubitare jam nequeo: saxophon est illud, et illud, tanquam Propertianae aves, nulla arte canit.

O quantum est hominum musiciorum, miseremini mei! Pessimam pestem in me vereor imminere. Tertio jam die in aures meas impie recidunt notae (si hoc tantum dignae sunt nomine) ab illo saxophone, ex aediculis nuper vacuis emissae, coram horto meo, pro fenestris meis, contra aures meas. Mansio fuit viduae annosae; qua mortua, empta est a domina quadam; domina habebat tres liberos; liberorum unus (vox erat) musicus volebat fieri... O di immortales! Omen avertite!

31/05/2007 22:38 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris