Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Marzo de 2007.

Flores candidi

Heri summo gaudio amicos domi accepimus: Josepham nostram dilectam, et cum ea Suetonem quendam (vel Suecum), Lars nomine, e Visbia in insula Gothia, aliquot dies Caesaraugustae agentem. Monasterium Verolense visere volebat Lars, quo comes adire non potui, sed postea ascendimus cuncti collem Oruniam, olim oppidum Celtiberum cuius adhuc pauca manent (nonnulla hinc et hinc molarum saxa cum veteribus parietum primordiis) sed praecipue situs: etenim ex colle conspici potest pulcherrimum spectaculum, Verolensis scilicet valles, tota hoc anni tempore candidata amygdalorum floribus, nives Montis Caii aemulantibus. Lars attonitus vallem admirabatur, qua admiratione expergebatur nostra, consuetudine hebetata; nam subinde ita contigit, ut alieno sensu noster augeatur, et oculi qui extrinsecus adsint multa adsuetis revelent: sic quam videndi voluptatem usus nobis detraxerit, laetitia conspectuum ceterorum restituit.

Alios deinde amicos convenimus, cenandum postremo fuit... Non, non bibi nisi moderate, non sapiens sed sapientis modo, at nimis sero domum regressus sum, cum multa essent adhuc mihi agenda. Celeriter ergo hanc notitiam scripseram... quam malus quidam Interretis genius abstulit jam jam mittendam. Patientia, Thersita!

Dum per agros spatiabamur, nomina fructuum Rosae caninae disputantes, cum sermo ad Linnaeum, nomenclatorum patrem, afflueret, Lars memoravit hunc annum implere trecentesimum ab eo nato. Lucem enim ille vidit Stenbrohulti Smalandiae Nonis Maiis septimi anni duodevigesimi saeculi. Omne Suetonum regnum jam anniversarium diem et annum totum celebrat multis et locis et festis, sed praecipue (ait Lars) Lundii Sothorum et Upsalae in illius universitate. Et in corde meo illum hominem natum celebrabo.

02/03/2007 22:45 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Caepulae

'Calçots' (hoc verbum Catalaunicum est) caepae sunt longae tanquam porri, daps exquisita si scite adusta super vitium propagines, plus etiam si comitatur eam salsa quam Tarraconenses 'romescu' vocant (ad quam condiendam luctabunt oleum cum aliis, fracti corylli amygdalique fructus cum thymo atque rore marino), maxime autem si comitantur nos optimi et cari comensales.

Est in oppido quaedam sodalitas amantium bene potandi et comedendi, cui etsi particeps non sim, tertio jam anno invitant me aliquot individui ad sollemnem et annuam cenam caepularum. Consociati sunt enim nonnulli Catalauni, homines etiam docti et spirituales, quibus bene facere cordi est, qui etiam cibos praebere famelicis evangelice ardent. Felix Thersita, curre ad cenam, jam te exspectant!

Quam alia est haec res publica, si tempora praeterita conspicimus! Quincuaginta abhinc annos nesciebamus quid essent caepulas illas, cum regio nationis Hispanae suos quaeque cibos, pauperes presertim, tristis voraret. At hodiernos vide vicos Aragonenses etiam parvos: macellarii boves mactant Islamico more, peregrinos fructus in holitorio invenimus, ex Aequatore vel Columbia illatos, Dacoromani suis liquoribus ad potandum nos invitant. Trimalchiones potamus, ridemus, amamus. Nimiis etiam divitiis abundamus.

Age, sed hanc laetam nationem malo quam illam tristem.

03/03/2007 21:27 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Beati alicubi nati

20070304223535-7iii4-005.jpg

Omnia ver redolent. Dies fuit apricus, mundus calebat tanquam canis alvus. Homines, mures et formicae sub sole discurrebamus ad suam quisque voluptatem.

Cena fuit heri pergrata. Quot risus! Quot cantica! Duo maxime sodales plurimis jocis convivas laetificarunt. Joca persaepe aliquem convivarum carpebant, non exceptis qui aderamus hospites, ad canendum, saltandum coacti. Unus ex duobus illis, 'Pileus' cognomine, me non desiit exorare ut 'aliquid Romanorum' Latine narrarem, totque precibus et tam instanter ut tandem blandius visum sit parere quam recusare; miro igitur silentio repente facto hexametros aliquot Vergilianos recitavi, applausos deinde. Quidam hospes Vindobonensis carmen tabernarium (ut aiebat) cecinit, sed visum est omnibus (et mihi quidem) maerentis carmen, et inde multi risus orti sunt. Etiam uxor illius cecinit, Pileo monente. Inter cantica et joca repperi aliquot ibi convenisse et exules et vicanos, et illud conventum jucundum esse vicanorum in primis causa, illorum comitatis et magnificentiae causa. Omnes convivae, et aborigines et Trojani, sine dolo aut dolore, sed multis cachinnis, aequabiliter vexati sumus, sed nullus, opinor, vexatum se sensit. Hoc, puto, soli sapientes consequi sciunt.

Photographema monstrat amygdalos quae circa coenobium Verolense candide florescunt. Valete.

04/03/2007 22:41 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Chronogramma Trevirense

20070305230404-4vii28-152.jpg

Ephemeridi parum vacans, ad apothecam photographicam recedam. Hoc feci Augustae Treverorum, in pulchro Germanico oppido apud Mosellam, mense Julio anni MMIV. Est, nisi fallor, chronogramma elegiacum per quod annus domi structae legitur:

    haC nobIs ornata DoMVs serVetVr et annIs
        aeternIs In ea paCIs oLIVa VIge.

Si bene summam feci, annus est MDCCLXXXII. Valete.

05/03/2007 23:08 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De coloribus

20070306222414-6x15-043.jpg

Latinum, ut opinor, minime est 'mortuus' sermo post Augustum, nec post Augustinum, nec post Justinianum; immo maxime saeculis sedecimo usque ad duodevigesimum non modo vivus fuit sed etiam crevit et floruit eorum sapientium opera qui tunc 'philosophi' appellari soliti sunt: lingua non restitit modo, sed multum etiam progressa est. Quod inter alia in hoc magis liquet, in vocabulis colorum.

De coloribus enim antiqui (de Graecis aio atque Latinis) non scitissime distinxerunt. Hoc Gellius confitetur in secundo Noctium Atticarum, xxvi: 'Plura sunt in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina'. Et in eodem capitulo Fronto de iis verbis cum Favorino colloquens colores ita describit ut equidem nihil intellegam: 'Fulvus autem videtur de rufo atque viridi mixtus'. Quid? Si fulva atque viridia miscebimus (id est, quae hodie sic appellamus) nihil adipiscemur nisi quaedam fusca et obscura. Idem paulo post 'flavus contra videtur (ait) ex viridi et rufo et albo concretus'. Bene notate Gellium (vel Frontonem) non esse pictorem nec ideo de pigmentis miscendis loqui (foedus et illotus color inde exiret, e viridi, rufo et albo!) sed improviso exprimere velle sensus tantum suos.

Mea sententia, si quis antiquitus colores satis intellexit, nihil de illo scimus. Qui enim colores penitus noverunt? Pictores scilicet, vel fullones, vel pictrices qui acu catagraphos perficerent: nisi hos, neminem puto satis de colorum nominibus notitiam nobis dare posset. Sed antiquus et pictor et fullo, ne dicam pictrix, mutus fuit artifex, paene nullum ex eo verbum ad nos pervenit.

Latinum nostrum, contra, quam longe est ab illa paupertate vocum! Non modo illis coloribus antiquis uti possumus, sed omni varietate distantiarum in unoquoque colore; ergo non modo rubro, viridi, purpureo et ceteris uti possum, sed illis rubris, miniatis, aurantiacis, flavis, chlorinis, viridibus, venetis, cyaneis, lazulinis, violaceis, purpureis; et deinde inter rubros seligere potes, sis, inter roseum, rubrum, sanguineum, badium, vinosum, latericium et tot alios; inter flavos autem, licet sumas luteolum, luteum, olivaceum, citrinum, stramineum, bubalinum, croceum, et sic de ceteris colorum gregibus, usque ad multa milia distinctionum colorum.

Cui enim hominum generi haec contigit prolixe distinguere? Minime pictoribus vel offectoribus, hominibus qui varios efficiunt pinaces vel textilia, etsi per officia potuissent. Botanici fuerunt horum ultimorum saeclorum qui, ad precise describendas plantas, tot et tam scite inter colores distinxerunt.

Et si his colorum vocibus cunctis utimur, si Latinum loqui pergimus, haec pulcra lingua non morietur.

06/03/2007 22:26 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

De coloribus II

Explicatio tua, Nemo dilecte, et ingeniosa et apta mihi quidem videtur, sed Frontonem de vitreis coloribus cogitasse (ne dicam iis usum esse, et experimenti difficultate et defectu pigmentorum) parum probabile duco hoc etiam, quod alia facilior exstat explicatio illius verborum. Nam amplitudo significationis nominum colorum antiquis major erat quam nobis, nisi fallor.

Sunt etiam linguae quae non septem illos Newtonianos, sed ne quinque quidem vel quattuor colores distingunt, sed tribus vocabulis tantum contentae unum usurpant luci, alterum umbrae, tertium rubro. Nullum sermonem colore sanguinis carere verisimile est. Vocabula coloribus certa serie paulatim fieri pro certo habetur, vel (si veniam fabulae damus) paulatim nasci dum lingua quaeque progreditur et crescit: post rubrum ergo flavum exit, viride deinde... Ultimum caeruleum nasci apparet, idemque primus est amissus color cum decadente cultu lingua pauperior fit. De caeruleo mediis saeculis perdito, Romanicae linguae probant pro caeruleo 'blau' 'bleu' 'blu' et 'azzurro' 'azul' et ceteros adhibentes; de primatu rufi coloris, Hispanicum vide sermonem qui adhuc rubrum 'colorado' vocat.

Quod hodie 'jaune' vel 'yellow' vel 'amarillo' appellamus non unus certe, sed multi colores sunt. Quod 'flavum' appellabat Gellius etiam amplius erat quam nostrum et, nisi fallor, et paleae et leonis corio et citro et aliis coloribus aptum est, velut terrae Senensi, ochrae et multis aliis. Aliquid simiile dicere possumus, mea sententia, de viridi, quod etiam nobis late diffunditur per lancem pictoris. Mille colores oculo dinoscuntur, paucos lingua autumavit.

Imaginem quam apposui describere oblitus sum: corium Maurocanum est, ab Nomadis saharianis (illis 'hominibus caeruleis') coloribus ornatum, quod nuper Marochii vidi. Valete.

09/03/2007 22:41 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Hiems recedit

Dies limpidus, tepidus; primum ventus non flat, qui superioribus arbores multas consternavit. Rara et recenti nive mons Cajus splendet. Cum nihil domo me avocet, scelus foret birotam despicere et in stabulis relinquere. Solus ergo abeo: puella se comitem abnuit.

Jam pridem non horti plebe laboriosa tam pleni repperiebantur: homines scilicet laborem apricum post frigida tempora nancti sunt. Cum infirmiora sint crura longa mollitie, vias aequales peto. Agri jam teneris cerealibus alii virescunt, alii rubent, terra aratro nuper excisa; sunt quoque novalia, quibus euphorbiae laetis maculis dipingunt. Mellitus odor me tenet, campum amygdalorum praeteriens: sero hae florescunt, cum jam minutissima folia exhibant pleraeque.

E colle circumspicio: Pyrinaei procul, nive candidati, eminent inter caerulea, visibiles velut frigidissimo die. Sed nunc tepida sunt omnia. Hiems recedit. Haec non longa fuit.

12/03/2007 00:16 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

De interpretando

Mundus unicuique nostrum interpretandus est.  Aut hoc, aut alii nobis erunt interpretes patiendi.  Verum est, quae in universo intelligere valemus nihil est nisi perceptio communis, societatis namque nec individui, a quovis sermone non modo expressa sed etiam per eum facta.  Quid aliud enim sunt poesis, historia, ars nisi interpretandi conamina, alia atque linguarum?  At eadem in novas linguas, tam publicas et communes quam sermones ceteros, convertuntur.  Ex hermeneutica sociali, postremo, quo confugiemus?  Per quam intelligimus, intelligo, intelligere videor, intelligere fido.
13/03/2007 23:24 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Gloriosa adulescentia

20070314113102-7ii2-001.jpg

Dubitabam num hoc apponerem photographema, ne nimis priva res foret (quas hinc arcere conor). Imago autem tam vehementer me movet, tamque pulchre exprimit puellarum gratiam quas hodie educamus, ut ultra resistere nolim. Discipulae enim instanter petebant ut camaram photographicam certo die afferrem volentes (sic aiebant) huius anni imaginem omnium habere (superiore enim anno illarum imaginem pariter obtinuimus). Stupui ergo cum ostio aperto scaenam hanc offendissem: cum globis variis coloribus circumstabant renidentes velut festo die, dum duae Mariae, altera citharam canente, violinum altera, duettum Vivaldinum interpretabantur. Magistri natalem diem proximo solis die fore memores, id celebrare eo modo voluerant. Vere commotus donum accipere non respui, ita corde fiebat. (Credite enim nullam in probationibus spem his puellis in hoc fuisse.) 'Ne iraturus esses metuebamus!' aiebant postea. Quo pacto quis talibus irasci potest?

Cum saepissime de hodierna educandi ratione questus sim (hac in ephemeride aliquando, sed acriter) bona, etiam optima quae nunc prae superioribus temporibus habemus placet confiteri. Numquam, exempli gratia, adeo adulescentes in musica tam versati sunt quam hodie. Inter discipulos et magistros plus metus, plus reverentiae, olim nimium erat interdum. (Aliquid metus et reverentiae satis adhuc equidem probarem.) Quoquomodo sit, et tunc et hodie quod optimum est res humana: adulescentes qui hodie sub nostra manu habemus sunt laeta gens, amabilissima, omnibus laboribus nostris omnique amore dignissima, ut semper fuerunt adulescentes, et erunt, mea sententia, semper. Quam gravis culpa, eorum spei deficere!

14/03/2007 11:32 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Segeda et vetus initium anni

Anno sexcentesimo v.c., urbs Celtibera magna et potens ('megálee te kai dynateé', Appianus xliv) sua moenia reficere coepit. Quo foedus violari ratus, senatus Romanus legatos re prohibituros ad Celtiberiam mittit et, spreto ab Celtiberis senatus decreto, bellum illi urbi indictum est. Sed longe abest Hispania: hic enim annus erit ultimus quo consules Idibus fient Martiis: ut primo vere bello adsint mature in Hispania gerendo, proximi consules fient Kalendis Januariis.

Annus ergo sequens primum non vere ineunte coepit, sed vix incepto hieme Fulvius Nobilior consulatum adit ut urbis Celtiberae petulantiam puniat. Fulvio autem male fuit, si Appiano credimus, et die Vulcanalium (a.d. X Kal. Sept.) imperator Nobilior cum triginta milibus militum victus est a Caro duce Bellorum. Sed victoria non salutaris fuit urbi Bellorum, quae, Caro eadem pugna occiso, mox capta est, ejus incolis Numantiam confugientibus.

Haec ergo est causa anni ineundi, etiam hodie, Kalendis Januariis. Qui dies absurdum est, si bene putamus, initium anni. Nonne potius incipiebat antea Idibus Martiis, id est, primo plenilunio veris ineuntis? Sed Kalendae Januariae, quid habent? Nec solstitium, nec aequinoctium, nec ullam habent notam cur illis annus incipiat. Sed Romanis multis diebus opus erant ad bellum parandum copiasque in Hispaniam traducendas.

Segeda est nomen illius urbis Celtiberae, gentis Bellorum. Hac de re gloriabundi tument nostro saeculo Marae incolae, quod oppidum proximum est ruinis veteris Segedae (non longe a Bilbili sitae, Martialis poetae cunis). Incolae ergo Marae (Hispanice 'Mara') quotannis se Romanos vicisse gloriantur festis variis et feriis factis Solis vel Saturni die post Idus Martias. (Etiam a.d. X Kal. Sept. victoriam commemorant, dimidia pars vici victrix Celtiberorum personata, dimidia Romanorum victa.) Aditurum me puto perendie. Valete.

15/03/2007 23:32 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Stylus

Lingua quaeque suum venus, placita sua habet. Non omnes linguae litteras habent egregias et memorabiles, hoc verum est, sed causa est, mea sententia, quod non omnes scripturam adeptae sunt, vel quod non omnes sermones auctores egregios forte invenerunt qui se poesi numerosa, flebilibus tragoediis, fabulis pulcherrimis ditarent.

Hoc demonstrare non possum; sed numquis aliquam linguam noverit quae non hoc vel illud clariore verbo, suaviore lepore vel fortiore nervo dicere possit quam ceterae? Etiam quid aliud sunt linguae nisi exprimendi facultates, quae huc illuc augeri et increbesci possunt modo velit quidam aliquid dicere? Linguae ergo simul sunt ad dicendum viae, limites simul et catenae quae dicenda definiunt. Hinc quidem ars sublimis nascitur, e pugna commissa inter dicendum et verba. Num aliae linguae mediocres tibiae, humiles calami, aliae contra sunt organa potentia, orchestrae locupletes? Licet. Anne ex instrumenti vi computatur ars, ex magnitudine sonitus aestimatur?

Sermoni Latino gratia brevitatis plerumque comprobatur. Hinc eius nervus et vigor. Haec vel talia cogitans locum offendi quendam Plinianum (Naturalis Historia, XXXVI, clxxxxv) in quo mirabili virtute et proprietate historiolam narrat eruditus: FERUNT TIBERIO PRINCIPE EXCOGITATO VITRI TEMPERAMENTO UT FLEXILE ESSET TOTAM OFFICINAM ARTIFICIS EIUS ABOLITAM NE AERIS ARGENTI AURI METALLIS PRETIA DETRAHERENTUR. Quoties hanc sententiam relegi concisam Plinii pennam iterum stupui. Valete

16/03/2007 21:47 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Mara

20070318231947-5viii22-082.jpg

Splenduit aether heri, dum Segedae fuimus. Mara jucunde nos excepit, hospitesque omnes solitis donavit deliciis. Etiam nos donavit (quod insperatum fuit) cibo suculento lentium cum boragine, quo cibo (si cuidam erudito vicino credimus) annum inaugurari Romanis fuit mos. Etiam hoc ignorabam. Et vos, boragines novistis? Olus est delicatum Aragoniae proprium. Ceterum, per vias plateasque agricolae Celtiberi, mercatores Phoenices, milites Romani, Graeci philosophi, hominum denique omne genus antiquum transibat. Circum forum suas quisque merces circitor porrigebat: libros, caseos, vina, opera antiquitatem imitata (arma, vestes, monetae): varius fori color.

Sed duos veteros amicos invenire, quos jam pridem non videramus, id maxime, ut saepe, nos juvit. Alter, ecce nobis Theodorus Petri, dulcis vir et habilis opifex, herbivorus pacis bellator, qui monilia, collaria fibulasque formose invenit, ceramide finxit, coloribus illuminavit. Alter, ecce Carolus Grassa, magister navus lectorque vorax, editor etiam librorum exquisitum, Alfredi Jarry sequax sidusque praefulgidum Altissimi Instituti Studiorum Pataphysicorum. Dignus uterque latiore et lautiore sermone. Alio die forsan illorum plura memorabo.

Imaginem quam videtis Marae sed anno superiore feci: pulchros pedites varie indutos armatosque videte et, quod omnium optimum est, qui nullo bello stipendia merentur! Valete.

18/03/2007 23:23 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Zamora

20070320230432-7iii20-091.jpg

Secum domi comesum invitat pictor Turiassonensis Ludovicus Zamora. Quo laetiores et exspectantiores eo adimus quod, post tot annos quibus amicum colimus, cum toties domi nostrae ille comederit, nunquam antea contrarie factum est: cibos condire nescio, hoc erat semper in praetextu. At hodie primum ille esse maluit coquus.

Domus tota lautissima est (cum lauta jam esse soleat) scilicet ut nos excipiat. Apparatus exquisitus, non minus dapes et vina (coturnices et Bursiense). Caerimoniam amicitiae multis cachinnis celebramus. Mozart, grati sermones. Auget gaudia quod foris furiose ningit: ex fenestris deorsum urbem totam jacentem, aquam vitae gustantes, dealbari conspicimus.

Ne quid voluptati desit, incepta in officina, extremum amicitiae pignus, opera videre nobis datur. En artifex apud ultimum opus. Gratias agimus, Ludovice generose.

20/03/2007 23:06 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Erwinia pironigrans?

Die superiore de bacteria nuncupanda scripsi cautius, ignorans an plura licuisset edere. At hodie permittunt me fusius et clarius de eadem nuntium dare. Dicam ergo, scilicet ut lectores vel lectrices vestras sultis opiniones dare possitis vel menda corrigatis.

Est ergo bacteria Erwinia genere, et nomine specifico caret. Quas habet notas unde bestiola nuncupari possit? Audite, edam. Illa piris nocet, corymbos floriferos atros reddens. Ex hoc nomen quaerendum.

Primum meum consilium fuit bacteriam vocare 'Erwinia pironigrans' (vel 'pyronigrans', cum Linneanus grex 'pirum' per 'y' scribere maluerit). Si flori alludendum erat, vocanda forsan 'pyriflorinigrans' (quod non mihi placet) vel Graeco adhibito sermone 'anthapiomelaenusa' (ánthos, ápion, melaíno). Alia fuerunt agnomina 'anthomelaenusa' (vel -melaenusa, vel -melanta), 'apiomelaenusa', 'pirinigratae', 'pirodenigrans', 'anthapionigrans'...

Quid opinamini, amici? Num quid horum nomen vobis placet? An aliud potius vobis in mentem venit? Mittite ad me, gratus ero. Semper estote felices.

22/03/2007 22:15 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Festinatio

Tempus sistere vellem, ut aliquando in hac ephemeride possem otio scribere. Non certe his diebus. Sed tempora tranquilliora ventura sunt. Nunc versus Augustini Goytisoli in mentem veniunt: 'jam retrocedere non potes, quia vita te jam impellit tanquam ululatus infinitus...' Pulcherrimum carmen, 'Palabras para Julia' (ad Juliam verba): 'Tú ya no puedes volver atrás, porque la vida ya te empuja / como un aullido interminable...' Vita te impellit. Forsan. Sed hoc etiam vita est; haec cupido, haec festinatio. Tempora tranquilliora venient.
26/03/2007 22:57 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ampullae?

Ignorantiam meam hodie apertius exprimam. Nam mane quaestio mihi denuo posita est: eae mirificae bullae quae aquam saponatam per cannulam flando fiunt, aeris iridisque plenae, quomodo potius vocandae sunt Latine? Nam ampullae, nisi fallor, recte nuncupantur illae quae ex aqua ferventi tumultuatim saliunt, quas Hispani 'burbujas' vocamus; sed nomen idem dubito num congruum sit illis 'pompas (de jabón)' quibus initio allusi. Hae ne scio quidem quomodo aliis sermonibus nominari possint.

Hac de re cogitans magis magisque firmabar his argumentis: quid est ampulla? Nonne est parva lagoena vitro facta? Et ampullae nonne fabricantur vitrum per cannulam flando? Ex artis similitudine concludere possum easdem esse has acuosas et fragiles ac illas vitreas et non multo tenaciores. Sic, me ipse stimulans, memineram rhetoribus ampullas esse verba asianica et inflata... Inflata, nonne tanquam vitreae ampullae, tanquam illae aqua saponis factae? Inde stylus pomposus (Anglice pompous, nisi fallor), id est, inflatus...

Deinde intellexi pomposum illum ex Graeca pompa venire, non ex nostris Hispanis... Argumenta omnia turbari videbantur.

Summatim, nescio quomodo 'pompas de jabón' dicam Latine (nec Anglice, nec Italice, nec Francogallice, nec... nec...). Auxilium ferte, amici.
27/03/2007 23:54 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Quies

Primus vesper placidus, post aliquot dies. Tempus impendo marmori poliendo dum ad radiophonium una attendo aure. Placet radiophonium audire, dum aliquid manuale et tranquillum progreditur.

Ducentos abhinc annos et undeseptuaginta (locutor si non mentitur) hodie natus est in Fuendetodos (in Aragonia, non longe a Caesaraugusta) magnus pictor Franciscus de Goya. Haec natio suum pictorem veneratur tanquam deum. Saepe dictus est 'ille surdus genialis'. Goyam amo, sed Thersites non forem si non subridiculam hanc venerationem ducerem, per quam eiusdem aestimari non raro video picturas juveniles (egregias aliquas, alias exsecrabiles, magnas nullas) atque opera quae perficit post quadragesimum annum aetatis. Hoc maximum in eo est, mea quidem sententia, quod se ipse longe superavit. Claudicabat saepe manus dum juvenis delineabat: sed juvenilis delineandi paupertas fit maxima vis operum senilium. Hoc est plus quam geniale: est labor, conamen, pugna ad excelsa. Humana, non divina. In Goya vera est sententia: omnia vicit labor improbus.

In radiophonio loquitur aedilis Fuendetodos: in hoc parvo vico videri possunt opera omnia chalcographica domini Francisci.

Nunc loquitur Rafael Azcona, qui octogesimum annum explet. Multos libellos scripsit celeberrimis cinematographicis fabulis. Eum audiens bis cachinnavi. Est homo jucundissimus, summa arte praeditus et loquendi et narrandi. Quis posset eius sapientiam et laetitiam octogesimo anno adipisci! Haec, inter alia, hodie dixit: 'Nimium tristitiam admiramur quasi ea sola foret res alta et grave: sed potior est laetitia et risus, et non minus seria res'. Plane assentior.

30/03/2007 23:26 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ordo

Nulla dies sine linea. Ne verbum quidem hodie scriberem, adeo fessum me sentio post diem totum quidque suo loco collocans. At quam utilis dies quo nihil feci (nihil, scilicet, eorum quae facere soleo). Malus mos est mihi, libros hic illic relinquendi, dum inter eos laboro, et sic de ceteris: post tres quattuorve hebdomades, necesse est derrelicta reducere, strata tollere, omnia in locos proprios ducere. Sed magis magisque in menses ordo minuitur: jam non quidque suum locum habet: novi libri emuntur, ii transversi relinquuntur, omnia cumulantur. Post tres quattuorve menses insudandum est in denuo quaerendo locum suum cuique. Thersites, homo bene collocatus, paucis lineis exaratis, quieturus abit. In crastinum valete, amici qui has stultas nugas legere non dedignamini.
31/03/2007 20:55 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris