Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Junio de 2007.

Junius

20070601181925-7vi1-007.jpgIncipit mensis melior, ut spero, quam superior fuit. (Aemilius, sororis maritus, e chirurgo vivus exire videtur.) Rus eo cum birota et camara photographica. Floribus abundat. Sol autem faciem suam noluit monstrare. Cistum apponam, in quo quiescunt cantharides, si hae cantharides sunt... Hispanae muscae! Valete.
01/06/2007 18:19 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Orchis

20070602233743-7vi1-027.jpg

Caesaraugustam iens rediens dies tero; sed nunc oportet. Dies placidiores venient.

Aliud ergo photographema appono eorum quae male heri facere potui. Nam via qua vehebar percurrebat ilicetum (id quidem quod optime hac regione servatur) cuius herbosi limites floribus erumpebant. Imbres fuerant copiosae mense aprili, majo non defuerunt, et rus viridibus nunc splendet atque ceteris coloribus. E birota interdum descendere necesse erat ad nonnullos flores inter gramina distinguendos, adeo proceritas herbarum occultat humiliora. Antirrhina creverunt paene ad staturam meam.

Plurimas orchidaceas inveni. Inter eas Ophrys apifera erat, vel alia similis (nimis fidus nomenclator non sum); etiam Orchis ustulata vel simillima; aliqua Platanthera, albina et delicata. Denique obvia fit haec herba (cui est imago), speciosissima virga nigerrima, quadraginta vel quinquaginta centimetra alta, atroviolaceis floribus conspicua, quam antea, si vidi, oblitus sum. Est, nisi fallor, Limodorum abortivum; saltem huic simillimum mihi videtur.

Orchis, orchidaceae: quae verba frustra quaero apud auctores antiquos. Orchis Graece testem, masculam glandulam significat; nomen herbis propterea inditum est quod bulbos binos habent, alterum grandiorem sed detritiorem, e quo flores exierunt horni, alterum minorem sed recentiorem, qui flores dabit anno sequenti. In mentem veniunt Thomas Aquinas, et Hitler, et fabula lepida quam narraverunt amici Moscovitae... sed nunc satis. Valete qui legitis, equidem cubitum eo.

02/06/2007 23:40 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.


Rubrum in viridi

20070604234719-7vi3-045.jpg

Fabellae narrantur nosocomiales: tempus fert. Aegroti non raro (ut aiunt) post chirurgiam turbati, pharmacis referti psychotropicis, species contemplantur quae non vident ceteri, spectra a cerebro ficta. Noster attonitus nuper quaerebat quid inter Seres ageret: se Caesaraugustam regredi velle: sed nullus Sinensis ibi erat, in nosocomio Caesaraugustano. Etiam pater ultimo die dixit uxori (erant tunc quoque in nosocomii cubiculo): "Nos in hoc vico jam antea fuimus". "De quo vico loqueris?", interrogabat mater. "De quo vico loquar, mulier? De illo vico! Nonne eum vides?", et manu parietem vacuum indicabat. Fabellae quae, si risum minus movent in praesentiis, saltem consolantur necessarios, nam intelligunt medicis esse curam ne nimios dolores, ne nimium maerorem patiantur aegroti.

Arvum frumentarium videte: plura sunt papavera quam tritici.

04/06/2007 23:52 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De pugnando adversus pistrina

Nabokovi fabulas legens exemplum invenio conspicuum illius docendi rationis quae in minutissimis intendendis modum excessit, magisque petulantia regitur quam vero sciendi vel docendi amore. Hispani nomen indimus 'pedantería', sed nescio quo verbo Latinius utar. Nam in libro quem prolixe rescripsit ad pelliculam 'Lolita' faciendam (de quo libro Kubrick ferme pili fecit) se ipsum introduxit personam fabulae, intempestive respondentem cum Humbert, primas agens partes, de papilione nuper capto interrogaret:

H. Estne exemplar insolitum?

N. Exemplar vulgare aut insolitum minime esse potest, sed deterius tantum aut perfectum.

H. Docere possis...?

N. Quod quaerere re vera volebas hoc est, num species insolita sit. Hoc exemplar satis bonum est speciei satis rarae.

H. Intelligo. Docere possis, amabo te, num hac via ad Dympleton vehar?

Hactenus Nabokov. Nihil importunius quam in conventu fortuito ad minutissima vocabulorum descendere. Sed Nabokov non ignorabat esse hoc commune vitium in docentibus, cuius nimirum munus hoc praecipue postulat, ad minutissima descendere, in singulas et minimas rerum partes invadere, quoquomodo, in omnibus, ante omnia, distinguere.

Jam alias questus sum de contradictione officii mei: magistri enim dum nescire docemus (quidnam alium doceri potest?) fatuos tumentesque interdum fabrefecimus. Sed quid humanorum contradictione caret?

Nihil autem absurdius quam aliena verba castigandi sacra fames (qua ipse laboro), intempestive saepe a magistris fota.

05/06/2007 23:06 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De pugnando adversus pistrina II

Est quidem labor immanis, pensum infinitum, menda castigare loquentium (vel scribentium). Etiam inutile. Appendice Probi demonstrari quantum mendosi praevaleant rectiloquentibus, quis enim ignorat? "Auris non oricla". Audin? Gallice 'oreille', Italice 'orecchia', Hispane 'oreja', cetera. Ne sapientissimi quidem discipulos adipiscentur perfectos; vereor equidem ne inter pessimos numerer. Tot ergo docti quibus placere videtur aliorum verba emendare, suntne plane quercus vel betae?

Non omnia quae homo arat navigat finem certum aut propinquum spectat. Multa etiam hominum opera, optima ex natura sua, si integros suos fines implerent, perniciosa forent. Ut ad linguas argumentum praecidam, quid siccius, quid insulsius quam sermo academicus, si orator non paululum delirat? Et lingua qua quotidie utimur in primis exprimere, micare vult: e linea exeat est necesse.

Sed probo grammaticos, magistros, etiam actorum diurnorum scriptores (hic quoque sunt nonnulli) qui pro castum et accuratum sermonem propugnant. Nimis saeculum meum neglegentia et naturalia extulit. Aureum est medium. Bracchium ut harmonice moveatur, et musculus flexor et extensor simul moveri debent.

07/06/2007 23:54 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Passer mortuus est

20070608131745-7v24-006.jpg

Aliquot dies abero.

Sed prius quam abeam, quod his diebus magis me juvit apponam. Ecce meae discipulae, quae statim in Universitatem ingredientur. Domum venerunt ita uniformiter indutae ut risum tenere non potuerim. In earum pectore legebatur RAROS SOMOS TODOS ('cuique sua delira sunt'); a tergo Latine scriptum erat in tunicis: 'Sum super, sum Catullus', et infra, minoribus litteris, illud Catullianum in titulo.

Quam carus et facetus grex!

08/06/2007 13:20 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Mediterraneus

20070619230552-7vi10-056.jpg

Quot dies afui! Etiam aberam die XV Junii, quo nisi fallor annum complebat haec ephemeris: tum Caesaraugustae discipulas comitabar probationes agentes apud Universitatem. Antea dies aliquot egi ad litus maris Nostri, amicae invitatus domi. Postea in Vasconiam iter cum aliis amicis feci: Lequeitii, in oppido Vascone, ex pulchra mansione Vasconica super mare Cantabricum tres soles occidere et redire conspexi.

Unus annus jam totus: tempus animi reflectendi, sic numerus rotundus, cyclus clausus putari solet. Sed quid ego cogitem? Si his lineis nihil ultra conatum umquam est nisi exercitatio mihi, delectatio aliqua si posset legentibus, vel exhortatio ad plura et meliora dictanda hoc pulchro et antiquo sermone Latino, ad cuius cultum nos idem hortati sumus hic, in interreti, ab aliis et melioribus ephemeridibus. Mihi ergo satis est dum gaudeo discoque; vobis quod sat sit ipsi satis scitis.

Deberem forsan, magistrum Pastricem imitatus, catalogum edere omnium lectorum et lectricium quae has nugas his mensibus suis commentariis ditare decreverint. Nimis autem piger sum illi labori. Sed omnibus gratissimus sum, omniumque nomina, vel vera vel ficta, memoria teneo. Ceterum, quaedam mutata sunt: Nemo, Rodericus novas ephemerides coeperunt. Quod ad Irak, Afganistan, Dalfur, Palestina pertinet... quam triste, nihil mutari!

En aspectum ex fenestra mea: mare Nostrum placidum multas horas consideravi... Cetera neglegens, supinus in lecto, legebam, mulsus a zephyro qui e mare flabat... Amicae interdum audire placebat cantum Johannis Emmanuelis Serrat, a Lolita interpretatum (pelliculam vide "Rencor"): "Natus sum in mare Nostro!"...

19/06/2007 23:10 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Trigo

Comarrugae, in parvo oppido turistico ubi nuper mansi, domi inveni librum 'El médico rural' ('Medicus ruralis') auctoris Philippi Trigo. Hanc fabulam, ut accidere mihi solet, legere coepi, postpositis quae mecum attulissem: nunquam hunc auctorem viseram, de quo ab aliis novissem esse 'auctorem minorem', perlectissimum, 'eroticum'. Qui stupor! Fabula supra allusa egregia, excellens est. Nec primum hoc mecum reputo: fabulae 'minores' huius temporis Hispanicarum litterarum, quod 'aetatem argenteam' vocari solet (a 1900 circa usque ad bellum civile), multo potiores politioresque sunt quam 'maiores' in Hispania scriptae restanti saeculo.

Hanc legendam commendo: narrat Philippus Trigo priores annos medici cuiusdam qui officio fungitur suo primum in vico minimo et reducto, in quo pauci miserabilem vitam agunt, deinde in oppido lautioris victus in quo plures et divitiores, sed non sublimiore spiritu vivunt. Prima fabulae pars exponit pauperiem interioris Hispaniae ineunti saeculo, et angores et sollicitudines medicorum juniorum qui, post aliquot studiorum annos, horrendas repente offendunt veras res morborum, dolorum. Pars altera picturam exhibet vitae demissae, tristis, oppidi sub regimine 'oligarchiae et casicismi' ('oligarquía y caciquismo' sunt verba quibus Costa id definivit) quod Hispaniam eodem tempore dominabatur. Trigo bene novit de quibus loquatur: multa vidit atque vixit, medicus ipse ruralis.

Cur Trigo adeo ignotus est? Cur eius fabulae notam ferunt 'eroticas'? Stultitia certe et odium ad sexum catholicae tyrannidis quam tulimus aliquid fecit. Sed etiam pigritia criticorum posteriorum.  Etiam est in causa quod Trigo natus sit in regione Hispanica pauperiore? Quis scit? Natus enim est in Villanueva de la Serena, 13 februario 1864; melancholia affectus, se vita privavit Matriti 2 septembri 1916.

20/06/2007 10:41 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Silva Oma

20070621230706-7vi17-133.jpg

Lequeitio fuit civitas piscatoria maxima inter Vascones post solam Bermeo; re vera agrum illa vix habet, tota in mare versa (inde maxima est densitas habitantium: plus quam 3 500 in chiliometro quadrato). Quod Lequeitarrae (sic Vasconice nominantur indigenae) non modo halieutica omnino, sed sectatione praecipue balaenarum eminerent, satis proclamant vexillum urbis, in quo videri potest linter balaenam capiens, lemmaque quo Latine legitur: "Reges debellavit, horrenda cette subjecit, terra marique potens Lequeitio". Verbum illum 'cette' initio me fefellit, illud Francogallicum quod 'haec' significat reputantem; postea vexillum ipsum imagine me docuit.

Lequeitio pulchra est. Templum gothicum habet saeculi XIV, nobilesque aedes (quarum unam fuisse puto, si commentario jlcg quem hodie tantum legi credimus, Austriae principi Zitae, de qua omnia plane ignorabam). Coram portu eminet insula Sancti Nicolai, quae bis quotidie, dum aestus maris recessit, insula esse desiit pedibusque aditu facilem se praebet. Lari ibi strepunt veriti ne sua ova rapturus adeas.

Oppido hoc dum maneremus nonnulli visere cupiebant 'silvam Oma', in cuius arboribus (sunt pinus fere minime antiquae, cum Vasconia depopulata ab industriis maritimis et ferreis sit) pictor Ibarrola aliqua sua pinxit. Equidem ad silvam adii, novorum videndorum cupidus et quia, si eius picturam minus, Ibarrolam certe amo multique existimo Vasconem totum et dignissimum, et veteris tyrannidis inimicum et hodiernae stulti nationalismi. Eodem sabbato quidem... sed hactenus. Aliqua Ibarrolae (qui amicus fuit poetae Aragonensis Michaelis Labordetae) videte, sultis, in imagine. Valete.

 

21/06/2007 23:13 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Veritas tota nostra est!

Hispani gubernatores, solliciti semper de rebus secundariis, novam disciplinam creare conantur nomine 'introductionem ad civitatem' vel aliquid simile, per quam pueri et grandiusculi discere possent quid in democratia vigeat, quid valeat, quid oporteat: doctrinam enim mixtam (opinor ego) ex ethica et politica, qua viri docerentur feminas sui juris esse, indigenis reverendos immigrantes, omnibus alienam sententiam aestimandam et talia. Nihil enim quod improbari mereatur. (Cur ergo secundarium id duco? Quia urget nos educationis paralysis: cadaver resuscitandum, magistrae magistrique reverendi, pueri de discendi necessitate suadendi sunt: cetera illa jam satis docentur semper a mediocribus, id est plerisque, magistris!) Sed tandem, si utile omnia illa in unam disciplinam redigere videtur, quidni? Qui eam repelleret?

Episcopi scilicet catholici. Iis enim molestissimum est quod quis, nisi ipsi, dicat quae bona, quae justa, quae repellenda sint: ea omnia provincia propia est, cum nemo vere sciat nisi catholici doctores, a deo ipso idem docti. Tot enim saecula ii de bonis malisque dixerunt! Maritos nimirum feminis parendos, dubios atheos homosexuales lapidandos, pro butyri sumptu vectigal ipsis episcopis expendendum. Adeo assueti sunt hi boni viri ad syllabum suum, ut satis esse credant mentionem meram illius notionis (quod quidam nisi ipsi de recto deque pravo doceat) ut id stultum, incredibile, absurdum omnibus statim pateat.

Martínez Camino, episcoporum nisi fallor vox, hanc sententiam hodie publice exposuit. Condemnata enim nova disciplina 'civitatis', arguebat fere noster homo: "Quis enim dicet quid rectum, quid bonum sit?" (Et hoc loco tacuit opportune, ut responsum ultro nasceretur ex auditorum cerebro; tria secunda circumspexit, oculis tanquam stupore apertissimis, ore etiam in aspectum o litterae admirationis converso, antequam sibi ipsi responderet:) "Num ministerium educationis?"

Quantum mutati sunt episcopi hodierni ab illis superiorum temporum! Si Martínez Caminos est inter optimos, quantum auctoritatis etiam illi  perdiderunt! Pausa illa rhetorica quam perperam usus est! "Quis enim dicet quid rectum, quid bonum sit?" Statim respondere debuisti, vir bone; adeo cunctanti, aut plane erro, aut plus quam quinquaginta ex centenis tacite responderunt: "Non eritis vos certe!"
22/06/2007 23:15 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Opifex

20070623161739-7vi10-055.jpg

Calafell vicus est parvus non longe a Comarruga. Castellum habet (quod visere non potuimus) et pulchrum prospectum in vallem et mare. Faber ibi operibus non paucis studuit, quae hinc illinc per oppidi vias contemplari placet. Domum suam multis prolixi operis cancellis ornavit. Scientiam ibi ferrariam totam exhausit: en fenestra hirundinum volitantium inter hederas (integri sunt nervi sui folio cuique), dum lacerti per muros spatiantur... Vae purpurisso...!

23/06/2007 16:24 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De amicitia

Memini quid de amicitia censerem adulescens: magnum quid, absolutum, perfectum. Quod de paucissimis, si de uno alterove, praedicari posset. Ita certe ratiocinari licet, ex verbo, ut antiqui solebant. (Quid aliud Plato ille?) Etiam Cicero, quamquam rem reicit 'verborum magnificentia' metiri, suadetque ut 'bonos eos qui habentur numeremus', trahi se sinit a pulchritudine nominis et magis de Amici idea quam de humanis, vivis amicitiis tractat. Et, cum tempus nullum praetereat dissentiendi de Epicureis physicisque ceteris, quidquid in amicitia commodi vel opportuni inest, id negat esse causam nucemque amicitiae: "Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae". Amicitia enim ex nubibus profecta est.

Simili modo Michael de Montaigne, quem nuper relegeram, de amico la Boétie loquitur quasi de altero se: unus animus in duobus corporibus. Paucos autem annos tali amico fructus fuit: et in amicitia, tanquam in amore, eo unanimitatis phantasmate primos tantum annos fruimur, evanuitque deinde, ardoribus pristinis exstinctis.

Putes forsan qui legis veram amicitiam me non cognovisse. Non equidem ita opinor: optimi amici mihi fuerunt, et sunt: nihil in hoc desidero. Et est amicitia, mea sententia, in humanis quod potissimum, quod magis appetendum est. Ea in se habet, nisi fallor, maximam utilitatem, ipsa est maxima utilitas, per quam vita interdum optabilis est. Sed definire conor non ex verbo, sed e vita ipsa quam vivo. Et dum retrospicio, dum praeterita recolo, cum tot amicos contemplor qui sunt, qui fuerunt, diuturnitas denique, assiduitas, mihi esse videntur, modestae virtutes, verae amicitiae vires.

Verbum quodque suam magnam parvamve mundi partem capit; cum juniores sumus, mundum in sectiones mundi intrare coegimus; senescentibus nobis satis est ut verborum captus satis gliscat ut quae necesse sint capiat.

25/06/2007 23:38 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

De amicitia II

Eos ergo amicos tantum duxerimus quibus Idea compleatur amicitiae? At quot essent nobis, ita agentibus? Perpauci, opinor, si quis foret. Amicos igitur ducamus, ut Cicero aiebat, qui habentur. Qui domum te vocat quia tecum esse placet; qui domum tuam adit invitatus; qui bona joca ridet, pessima improbat, quaesita respondet; qui tui morbi memor de valetudine scire vult; qui in parvis, in magnis te juvat; qui tecum locuturus constitit in via. Multi sunt amicitiae gradus vel modi; quolibet fruamur, nullum despicientes.

Quod demum officium est amicitiae? Nullum certum. Ex amicis licet omnia sperare; sed si deceptus eris te ipsum culpa quia sperasti, haud amicum qui non praestiterit. Amicitiae officia, quam saepe magniloquenter dictum! Equidem ex amicis nihil sperare malo nisi benivolentiae aliquid, partibus meis ut paululum faveant prae aequitate, non praeter aequitatem.

Eam varietatem invenio, dum quot amicos habebam recolo (amicasve: eorum enim non sum qui in sexu vel in genere quid deprehendant quod amicitiam impediat), ut difficile sit mihi notas amicitiarum communes excerpere. Aliquid autem patet: amicus amicum quaerit. Ex amicis, iterum tanquam ex amantibus, alter esse solet qui plus quaerat, alter qui plus quaeratur. Sed eius amicitiae diffide a quo nunquam quesitus sis, vel qui olim te quaerebat, jam pridem desiit.

27/06/2007 10:01 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Isabel Biscarri

20070628092635-7vi10-059.jpgCum amicorum coepissem imagines apponere arti deditorum, en vobis Isabel, quae pingebat primo aesque incidebat, nunc in primis designationis artem (vel quo verbo melius 'disegno' vel 'design' vocare malitis) Caesaraugustae profitetur. Sed ante omnia mulier est callida, faceta, proba.
28/06/2007 09:28 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris