Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Julio de 2007.

Matritum

20070701230247-7vii1-008.jpg

Placet Matriti aer pellucidus. Quam placida urbs, nobis quidem quibus otium sit vel certum negotium nullum!

Diem totum erravi per hortos quos 'Secessum' vel 'Secretum', Hispanice 'Retiro', vocitant: nunc ante lacunam sedebam oculisque vagis vagisque cogitationibus, nunc in herba jacens Philippi Trigo fabulam 'En la carrera' legebam, nunc picturas visens spatiabar quae exponuntur Domi Vaccarum ('Casa de Vacas').

Saturni die nova spatia visitavi ad Museum Prati addita sub architecto Moneo. Acriter de reformatione disceptatur; sed Thersitae, homini vacanti animo, omnia placuerunt.

Etiam Theresiam visitavi; Natasha autem jam cum poesi sua Moscoviam regressa erat. Docuit Theresia Valeriam, Natashae matrem, hortos velis nolis videre cupiisse in quibus statua erecta fuisset Alexandro Pushkin. Eodem adivi, tristis quia Natasham convenire non potuissem. Horti autem pulcherrimi sunt: iis nomen est 'Quinta de la Fuente del Berro', vel 'Villa Fontis Nasturtii'. Ibi meditantem inveni, sed aeneum, cubito semicolumnae apposito, elegantem Alexandrum Pushkin, sub pellucido Matriti aere.

01/07/2007 23:06 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Independentia

Hoc die, anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto, in libertatem vocabantur Angli Americae Borealis (Thomae Jefferson, qui Virginia Bill of Rights composuit, morietur eodem die, anno millesimo octingentesimo vigesimo sexto). MCLXXXVII, etiam quarto julii, aliquid simile Saladinus consecutus est de Europaeis invasoribus pugna Hattinensi. Eodem die, anno 1533, Clemens pappa VII regem Anglorum excommunicat, eum Henricum VIII quem avunculus antea Leo vocarat 'defensorem fidei'. 1630, pridie Nonas Julias, Gustavus Adolfus naves appellit litori Peenemunde: non tres annos ultra vivet. Alius Suetus rex, ardens Carolus XII, impetum in Russicum exercitum facit Golovtchini, anno 1708: nec duodecim mensibus ultra Poltava fiet.

Etiam pridie Nonas Julias Francogallica Conventio symbolorum regalium jacturam decernit: annus est 1793. 1807 eodem die, Niciae in urbe Italica natus est Josephus Garibaldi, armatus libertator: quae urbs anno 1860 se Francogallicam proclamabit. Travemünde, quarto julii, Astolfus Custine iter Russicum coepit, anno 1839; Astolphi mater, Delphine, Chateaubriand adamat, qui christianus scriptor morietur quarto julio anni revolutionarii 1848. 1862, eodem die, linter reverendum Dodgson cum sororibus Liddell fert: Aliciae vices ibi ortae sunt. Parisius 1934 Maria Sklodowska, Curie uxor, ultimum obit diem. 1975, quarto julii, etiam insulae Promunturii Viridis libertatem assequuntur. Post annum, in aerio portu Entebbe, manus Israel libertatem quaerit centum obsidibus Palaestinorum raptorum: triginta vita liberantur inter obsides, terroris fautores, Ugandae milites.

Satis historiarum. Amicis Americanis gratulamur. Vivat libertas!

04/07/2007 10:51 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


De orthographia phonetica

Reginaldus in blogio suo disputat de facultate scribendi apud discentes, et orthographiae phoneticae favet, opinione legentium etiam rogata. Quam quidem Nemo diligenter obtulit. Ego itidem agerem nisi quod, nescio quo pacto, commentarios ephemeridi Insulanae apponere nequeo (tanquam ei Neminis, sed haec anonymos admisit). Hicne ergo illi respondeam, per blogium meum? Quidni? Non erat hoc in consiliis, sed tandem hunc ephemeridum parvum orbem nonne plerique nostrum grassamur tanquam forum otiosi, nunc in hanc nunc in illam tabernam caput inferentes nova videndi cupidi? Paucis ergo hic absolvam quod censeam non de facultate legendi, sed de orthographia phonetica.

Aliud est audire, aliud est videre. Hoc, mea sententia, saepe praeteritur, at magni momenti res est si de orthographia non praepostere loqui volumus. In errorem enim inducimur propterea quod eadem nobis videtur sententia dicta atque sententia scripta. At illa ab auribus linealiter, per consequentiam, analytice capimus; contra hanc scriptam oculi capiunt uno intuitu, ex integro, synthetice. Plura de hac disceptari potest, sed sapientibus pauca: ipsi saltus quos oculi per lineas faciunt demonstrant aliud esse aurium, aliud oculorum captus.

Notiones aliter dicuntur, aliter pinguntur. Exemplo sit quod aliquis dicere potest "ego eo ad flumen" (sic, verbis dictum per seriem phonematum), sed aliter illud scriberetur per tres puta figuras: virum (quod 'ego' exprimeret), sagittam (quod iter indicaret), tres lineas undatae (quibus aqua intelligeretur): quae esset vetera scribendi ratio, pictogrammatum scilicet, sicut in omnibus primis scribendi modis ('naturalibus' si verbo veniam datis) invenire possumus, et apud indigenas Americanos et apud sacros glyphos Aegyptios et nunc etiam in pulcherrimis Sinensibus characteribus (quos equidem pretiosissimos puto).

Scripta omnia e pictogrammatibus exit, ubique natis; sed alphabetum semel in historia apparuit, si sapientibus credimus, in regione ferme Syriaca, me puero (nam natus sum, ut scitis, circa Trojam deletam) et res radicitus nova est, nam alphabetum, etsi e pictogrammatibus eventum, haud notiones sed sonos pingit: symbolorum igitur symbola, eius typi sunt. Alphabeti ortu facilior fit lectio, cum pro innumeris certi paucique sint characteres: plerisque commoditas. Bona autem haud omnia sunt ex alphabeti usu: disperit enim altera significationis articulatio (Saussure mi faveat!), alia atque vocalis sermonis, cujus jacturam me melius dicent interpretes Sinensis et Japonis poesis: dives materia, sed non huius loci (ipse Reginaldus roborare posset commoditatem hanc typorum Sinensium: hi enim, cum nullis quadamtenus phonematibus obnoxii sint, duas diversas linguas, Sinensem ac Japonicam, iidem significare possunt: cur non, obiter addo, qualemlibet?).

Hoc est quod indicare in primis conor: quod, quamquam illud 'M cum A pronuntiatur MA' pueri didicissemus, grandiusculis jam non litteram cum littera conjungentes legimus, aliaque diversa ratio est legendi quam loquendi; captu denique oculis, picturam verbi scilicet videndo nec conjungendo litteras, ita legere solet vir qui legit. Scripta legentes, cum pictographica tum alphabetica, oculis semel picturam percipimus, jam lineas quattuor quae SHIN vel KOKORO sonant, jam litteras tres qui pronuntiamus COR.

Hanc aliam opinionem est quam firmare volo: scripturam non saepe, sed semper est, ut ita dicam, alter sermo, cum vocali, nobis discendus. Recte enim quidam locutus est de diglossia: scriptura alter sermo docendus est, quamquam pura phonematum pictura esse videatur. Alphabetum certe facilius est quam scriptio mandarinica: habet autem leges suas, quibus parendum est. Alphabetum est quasi limes, intermedium, compromissum inter exquisita hieroglyphum et ignorantiam scribendi plenariam. Igitur ad usum alphabeti ignorantia plenaria parumper amittenda est.

Hoc propterea dixi quod reformationes orthographicae ferme semper in id ipsum agitantur, ut plus minusve ignorantibus facilior sit scribendi ratio. Sed cum ab oculis scripta, ab auribus soni percipiantur, sic ut repentinis sonorum mutationibus incomprehensibiles linguae fierent, ita scripturarum radicalis mutatio obesset omnibus in lectione. Reformationes orthographicae, ut phoneticae mutationes, paulatim accidere debent.

Nec infitiabor esse Hispanicam scriptionem Hispanicis phonematibus propiorem quam ipsorum Anglicam vel Francogallicam. Sed nulla scriptio omnino phonetica est. Esse non potest. Sed hoc alias. Prolixitati ignoscite, et valete.
05/07/2007 22:20 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De orthographia phonetica II

20070705225132-6x30-004.jpgSermo quisque plures sermones continet: non unus sed pluralis est. In castellano sermone, in lingua latina, multi castellani, plurae linguae latinae insunt. Alius est sermo professoribus, alius discipulis; alius fabrorum, alius autoraedarium; alius urbanus, rusticus alius. Puta qui loquendi minus mutet rationes: idem aliter cum parentibus, aliter cum amanti loquetur.

Linguam Hispanicam vel Anglicam id vocamus: sed quot milia sermonum hanc unam linguam constituunt?

Etiam hoc jam satis nos cogeret ad cogitandum et reputandum ante quam reformationem orthographicam ullam ageremus. Lingua loquuta cum sit scriptâ mobilior, haec est velut murus qui mutationi officiens maius facit flumen linguae in latum atque in altum. Quam pauper esset lingua (imprimis puerorum, cuius circulus colloquentium strictior est) nisi tot librorum lectio praesto esset! Sed scriptione adhibita phonetica, facilius an difficilius legere fieret? Equidem sine dubio respondeo: multo difficilius.

Ceterum inter tot sermones qui linguam constituunt, scriptio momentum habet ad unitatem, sicut soni tendunt quadamtenus ad diversitatem. Hispanamericanos puta pro scriptione phonetica esse: jam inter COCER et COSER non esset distinctio (quam tamen in parva Hispaniae parte, in qua etiam Aragonia est, phonetice adhuc agimus); plerique paeninsulares nullam adhibent distinctionem inter POLLO ('pullum gallinaceum') et POYO ('podium'; unde faceta historiola olim orta est).

Ex scriptura phonetica unitas Hispanica facilius frangeretur, disperiret. (Et ego unitatem maximam commoditatem habeo ad inter nos intelligendos.) Etiam consideranda est diversitas linguarum in Europa: Hispani hodie facile Francogallicam, Anglicam linguam legimus; quid accideret, saltem iis qui male loquimur, si phoneticae fierent eorum scripturae? Nobis jam mirum est legere Italicum 'Ippolito' pro quo Francogalli 'Hippolyte' scribunt. Orthographia quae nunc est, etiam momentum aliquod habet ad unitatem Europaeam.

Ea de causa, qui plus orthographiae favent reformatae, partes esse solent (si verbo ignoscatis) centrifugae, id est, ii qui opportunitates unitatis commoditatesque minimi faciunt. Idem quibus illud, ut homines inter se intelligantur, minoris est momenti quam ut se ipsi ab ceteris distinguantur.

Exempli gratia imaginem appono pessimam, sed in qua legere potestis inscriptionem 'phoneticam' (secundum Andalusicam dialectum) nuper Barcinone repertam: "Picasso, tu amó a Catalunya i a Euskal Herria éh un'orwuyo pa toa Andalussia" quod secundum regulam legeretur "tu amor a Cataluña y a Euscalerría es un orgullo para toda Andalucía" ("amor tuus ad Catalauniam et Vasconiam honos est Andalusiae toti"). Qui hoc scriptum invenerunt (sinite me haruspicem agere) partes sinistras favent; se homines justos, potentium inimicos, pauperorum amicos putant; credunt forsan orthographiam castellanam ab partibus dexteris, verisimiliter fascalibus, institutam esse: a tyrannide Academicorum Matritensium sine dubio decernunt esse liberandam scripturam. Quae non omnia stulta sunt; sed quod ad orthographiam pertinet, plane mendosa est, mea sententia, interpretatio politica. Ceterum illi putabunt usos se esse phonetica scriptione: sed, praeter majusculas et verborum distinctiones, quid censetis, amici, de nomen 'Catalunya', per -ny- scriptum, vel 'Euskal Herria' more (praesumpte) Vasconico?

Hoc est in primis perpendendum: quid de reformatione orthographica speramus? Quid de ratione scribendi? Eorum sum qui censeant linguas et scripturas ad homines inter se intelligendos, non ad distinguendos esse. Reformationes orthographicas non respuo, sed agendas censeo quam cautissime.

06/07/2007 22:59 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Ibdes

20070708230918-7vii7-053.jpg

Ibdes parvus vicus sescentorum habitantium est super flumen Mesa quod cum Piedra commixtum in Salonem influit. Heri Saturni die eo aliquot amici convenimus... ad templum parrochiale tergendum et in ordinem redegendum. Non religionis ergo ibi eramus, sed amicitiae: Claudio et Christina organa refecerunt, haec mox inaugurabuntur, templum mundandum erat. Cur non labori adjuvare, vicum ignotum sic novisse, diem agere cum amicis? Aediles non stipendium, sed vinum et prandium operis promittebant. Pactumst!

Templum fuit quod magis mirati sumus: quam elegans! Magnum templum gothicum trium navium, eorum quae Hallenkirche vocant, in tam parvo vico non exspectandum.

Organum a Claudio Christinaque refectum optime sonabat: etiam aliquot minuta canere potuimus...

Et qui risus! Decem vel duodecim indigenae opem ferebant, calorem et pulverem repellentes multis cerevisiis... Meridie praemia tulimus sub arbore comedentes: carnes assatae, vinum hornum nobis fuerunt inemptae dapes.

Dies caloris et sordium, sed multae laetitiae.

08/07/2007 23:13 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ibdes II

20070709210520-7vii7-086.jpg

Antequam invitatus abeam imaginem apponam templi Ibdes. Ceterum vocabuli huius (Ibdes) originem quaesivi sine eventu. Romanum non videtur. Estne praerromanum? Arabicumne? Certe vici structura magis propria est oppidorum islamicorum, nullo certo ordine aedibus viisque dispositis...

Hoc photogramma feci in subsellio jacens, dum organa canebant pavanam Antonii de Cabezón... 

09/07/2007 21:07 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Ibdes III

20070710235223-7vii7-099.jpg

Omnia templa, montes, aedes, nihil essent sine vivis hominibus. Inter memoratu digna quae in Ibdes invenimus, Antonia anus erat unum et octoginta annos nata quae non modo vendidit cerasa dulcissima, sed paene omnia quae vixerat ad narrandum prompta fuit. Quam faceta mulier! Eam videte cum Pilare complexa; altera Pilaris manus cerasorum bursam sustinet, altera libram qua Antonia cerasa sua ponderaverat. Libra hispanice adhuc 'romana' vocatur et, bene videre potestis, in usu est. Valete.

 

10/07/2007 23:54 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Invidus deus vel retialis pygmaeus

Aliquis beatitudini meae invidus offecit quin hanc ephemeridem per aliquot dies scriberem, quippe qui ad eam ne accedere quidem potuissem. O munde, quam pulcherrimas litteras perdidisti! O computatorium numen, omnibus democratice pariterque officiens, non modo optimis quibusque, sed etiam nobis omnium blogatorum pessimis, quamquam non omnium pigerrimis!

Cur quae nunquam scripsimus tam bona videntur? Cur adeo pretiosa apparet mulier quae nunquam nos amabit, vel quam amare desiimus? Cur pulcherrima est, sensu nostro, musice quam sine auribus audimus, antequam lyrâ eam canamus? Spiritus in causa est, qui in secesso suo tam bellas gratasque imagines finxit, quae contra, cum ad materiem descendere conantur, foedatae inveniuntur, materialem capiunt turpitudinem.

Sed quid aio? Iterum reputanti mihi quidem semper pulcherrima fuit quam amavi. Nolite putare me tot amavisse, sed adeo senex sum! Fere singulas saeculo.

Heri diem totum matri familiaeque curandae impendi. Per hortos magnos Caesaraugustanos spatiati sumus aestuoso die, sed frigidulus ventus calorem inter pinus flando lenibat. Nobiscum etiam fuit Aemilius, qui graviter chirurgum passus heri primum sub dio ambulabat, ad vitam reversus. Quantum medicos lusimus, at nos in morbum incidentes quam bene medentur exque periculis liberant illi boni viri!

Valete

15/07/2007 23:19 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Veteres libri

Veteres libros non amare, qui potest? Nonnulla mihi occurrunt responsa, sed dare recusem. Scribere enim volo ad meum Ludovicum, sine fele ergo aut acido risu.

Liber certe haud veterrimus quisque mihi placet: ea enim venerabilia manuscripta, ditissima aliquando, forsitan a fratribus Limburg vel Durerio coloribus exornata, magis me vereri ac recedere faciunt quam aspicere amore. Ceterum vix talia manibus meis tractavi, qua de causa vox haec esse posset eadem vulpis cui uvae nunquam maturescunt. Sed num quis semel hos libros usus est? Nonne majore sunt volumine quam ut facile in manibus habeat quisquam? Libri tales ad fruendum non sunt, contra ostentatio potentiae et gloriae possessoris. Id saltem cogitabam ante libros et bibliothecam Piccolomini, in cathedrali Senensi. Sed quae potentia, quae magnifica gloria!

Hoc verum est, modestiores malo. Olim canonicus decanus, homo persenex, mihi ad bibliothecam cathedralem Turiassonis aditum comiter dedit. Portae patebant mihi: libris perfrui licebat (quod Carolo Escribano, eruditissimo viro et amico, debeo). Ibi gravissimi erant codices, musici alii, alii theologi, donum pretiosum cardenalis Calvillo. Quendam in manibus habui, permulsi, olfeci. Non legi autem: nimium severi, non invitabant; etiam supra modum fragiles, nimis sicci videbantur, ut amicitia inter nos oriri posset. Illi cardenalitii tomi velut proavi erant, graves satis superque.

In loculis autem eiusdem bibliothecae stipabantur recentiores codices saeculorum renascentium, modestiore statura, pergameno induti vetere et albo (parum in luteum vergenti). Non jam horae nec Apocalypsis: ibi Horatii, Senecas, Plinii. Quam jucundi, quam affabiles videbantur!

18/07/2007 23:51 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Veteres libri II

Libros saeculi XVI fere pulcherrimos existimo. O saeculum beatum, quo homines vel triginta, quadraginta annos impendebant editioni uni!

Etsi magis potio quam vas mihi placuit, aliquando in amorem quorumdam librorum cecidisse et arsisse fateor. Amor plerumque sine spe. Bibliothecam universitariam Caesaraugustae nescio quis mente captus, abhinc jam multis annis, in cryptis locavit veteris Facultatis Medicinae, apud flumen Orbam sitam (Orba in Hiberum Caesaraugusta transita influit): fluvialibus tunc umoribus libri pessum ire dicebantur. Librarius eo tempore per illa subterranea me duxit: libri mihi uni fuerunt mane totum. Quendam adhuc hodie desidero: in folio erat, blando corio revestitus cum armis marchionis cuiusdam (memoria non teneo), solidis nerviis, ditissimis typis aureis; sed intus, quam elegantes litterae, quam exquisita dispositio, quae forma, qui colores! Nam duobus coloribus textus legebatur, et optimo atramento et rubro formoso. Adagia erant Erasmi Roterodami.

Ille liber non erat venalis. Nec si veniret comparare potuissem. Parumper avarus sum, nec expendere placet magnam pecuniam. Semel tantum dubitavi: Matriti enim versus Georgii Buchanam inveni, in parvula, lepidissima editione Conimbrigensi. Non vili veniebat. Sed tam pulchum erat opus! Sed Buchanam tunc non noveram. Amisi denique, quamquam per multos annos me paenituit. Plura postea de Buchanam novi, vitam legi Mariae Stuardi a Stephano Zweig exarata, sepulcrum etiam poetae adivi Edinburgi in necropoli Grayfriars. Si melius Buchanam tunc cognovissem, librum, credo, emissem. Hodie adhuc paenitet. Buchanam Burdigalae fuit, Michaelis Montaigne (sic aiunt) magister; etiam Conimbrigae docuit.

19/07/2007 23:20 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Jazz

Cum plura de libris garrire vellem, jam scio me in praesentia nequire: ex itinere reversus statim memini (vel, ut omnia vera dicam, telephonio amica memoravit ac monuit) undecima hora (id est jam jam) Georgium Berolinensem et Albertum Curiensem aures nostras mulcturos esse piano et saxophonio canentes. Musice nos vocat! Alio die de libris, vel de qualibuslibeat! Valete, qui patientissimi legitis, in crastinum!

20/07/2007 22:27 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Veteres libri III

Sed male sitim veterum librorum exstinguere potuissem si eum ad finem libros parare debuissem natos annos quadringentos vel quingentos. Centum annos esse libro cuilibet satis est mihi: tenero jam amore eum contemplor. Quid centum? Librum date mihi quadraginta annorum, jam veterum habeo. Etenim in iis persaepe lucet vetera bene componendi ars, quam senes linotypistae, nunc emeriti, sapienter colebant, et in recentioribus aliquando desideramus.

Aliud autem genus est veterum librorum: quod manibus nostris fit. Nonne, qui libros amatis, quosdam olim emptos, in adulescentia lectos, vel etiam in pueritia, magna cura servatis? Veteros libros amo, sed nullos magis quam hos quos manus meae triverunt, qui sub oculis meis inveteraverunt. In tutissimo pegmatum eos praeservo. Si libri comites, convivae, sodales videntur nobis, illi totam per vitam nos comitati sunt. Notam indelebilem et in animo et in corde nobis impresserunt: ex iis non modo fabularum meministi, sed morbi et febris quae passus es dum legebas, etiam odoratarum paginarum, somniorum denique quae legendo excitabantur et quae tui sunt hodie non parva pars.

Plures memorare possem, sed ad unum nunc tantum alludam: propterea forsan quod, parvusque vetusque liber, tanquam is canis est annosus qui nec ambulat jam nec ludit, sed cui optimum adhuc stramentum domi reservatur. Librum emi puer aestate legendum; paginas peragravi in proavi aedibus; unam earum foedavi quendam senem delineando (circa tredecim annos natus eram), quod autem mihi tunc, cum vero simillimus esset senex deformatus, gloriae puerili fuit magni artificis. Sed hoc in primis: illum librum legens iter egregium feci, illo Marci Poli splendidius, quod pluries, toties cum relegi, iterare potui.  Miser paginas hodie valde tritas exhibet. Alexandra David-Neel ejus auctrix erat, "Mystici magique Tibetani" nomen ejus. Valete.

22/07/2007 23:17 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Judices sine judicio

Est in Hispania ephemeris hebdomadaria hilaritati dicata cui nomen et cognomen ('El jueves, la revista que sale los miércoles') sibi vult 'Jovis dies, hebdomadarium mercuri die editum'. Proximo demum mercuri die, in illius ephemeridis facie unusquisque viator videre poterat nubeculatum quoddam, monstrans juvenem, Philippo regis filio simillimum, cum uxore in thalamo futuentem et colloquentem de novissimo themate politico: donatione nescio quot milium eurorum, ab primo administro Zapatero promisa puero cuique in Hispania nato. Sed ecce summus accusator publicus de regio honore vigilat: nullo intermisso spatio ephemeridem judici defert. Si quis putabat judicem risu captum causam aversurum fuisse, plane erravit: nam judex, etiam regio honori servaturus, sequestrum statim jubet ephemeridis vel e tabernis et bibliopoliis amotionem. Sine mora, centena milia, millena milia Hispanorum ad nubeculatam parandam se conjecerunt, eam viderunt ac in charta vel per interrete legerunt ac plus minusve cachinnarunt.

Quod hilarissimum est, publici administri (socialistae qui dicuntur) accusatorem publicum judicemque probe et recte egisse proclamant, dum partes contrariae (dexterae ut aiunt) clamores ad caelum tollunt pro libertate elocutionis! Vive ut videas: partes quae triginta abhinc annos libertates omnes praecidebant, pro iisdem hodie propugnant! Multos suspicor simulare, sed administros verberare malunt prae alio quovis.

Sed ad rem. Qui leniorem sententiam ediderunt indicare non praeterierunt quanto contra id ipsum quod servare dicebat judex egerit, ephemeridi et joco inexspectatam et inmmanem famam stulte et inepte actione sua concedens. Hoc autem, etsi verum est, caput rei non est. Equidem commentariolos illos nec emere nec legere soleo: hilaritas eorum scienter et ultro rudis, barbara est, et risum lectoris movere conantur, velut quaedam fabulae plebeculae creatae, per imagines sexuales et per injurias in administros. Sed quisquis ephemeridem illam noverit jocumque illum legat, statim videt nullum in illis esse animum regi injuriandi: ibi studium tantum est, usuale et paululum perfunctorium, risus lectorum movendi.

Infeliciter, non soli sunt judex et accusator de quibus loquor. Per acta diurna certiores fimus alterum judicem tutelam filiae mulieri denegat... quod femina amores gerat lesbicos. Quod pessimum est, non primum ita actum est ab illo homine delicato (Ferrín Calamita nomine): jam abhinc aliquot annos idem in ergastulam duas puellas conjecit quia apricarentur nudis uberibus, et, si acta diurna non me fallunt, toto hoc anno procrastinat, suis peculiaribus argumentis, matrimonium civile aliarum duarum mulierum a lege publice acceptum. O tempora! O stultitia!

Quod longior factus sum, ignoscatis mihi, amici: sed hoc scripsi et heri et hodie, heri autem nullum commentarium mittere potui. Valete.

24/07/2007 20:59 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Auctor et persona

'Regulus' vel 'Le petit prince' titulus est notissimi operis Antonii de Sancto Exuperio (de quo opere loquebatur nuper Pastrix: et auctoris et operis nomen ab eo mutuor gratumque iterum magistro Pastrici me dico). 'Regulum' ex ipso puncto quo legi inter carissima locavi, quod plerisque lectoribus accidere sum ratus. Hoc unum desidero, tam singularem fabulam non me puerum legisse, sed jam grandiusculum: quoquo modo fuerit, in eo spatio conscientiae recondidi (nunc recognosco) in quo nec tempus nec gesta nec certa locorum natura sunt: 'Regulus' in animo meo locum cepit sine historia.

Casu nunc alios textus de Sancto Exuperio lego. Anno proximo Tolosae ad Garumnam aliquot libros emi qui hac tantum aestate locum invenerunt ad se legendos: inter eos 'Scripta in bello', excerpta commentariorum, annotationum, epistolarum a nostro auctore et de nostro auctore ab aliis exaratarum dum bellum mundiale secundum (quo ipse moriturus esset) flagrabat. Regulus repente locum suum in historia occupavit: eius fuga ex historia, non sine dolore, haec praecipuum in gestis locum capere apparebat. Fugere ex historia, hoc illi fuit in historia manere.

Multa testimonia de 'Reguli' auctore circa hos annos hanc fugiendi voluntatem exprimunt, hoc taedium saeculi, eundem amorem recedendi, e medio se tollendi. Onerari Antonius videtur tota maestitia Francogalliae non modo Germanis summisae, sed etiam in duas hostiles factiones divisae. Tristitiam Reguli nunc melius intelligo: illi non deerant causae.

His paginis persona in historiam cogitur, auctoris vero lepores eminent. Quam facetus homo esset Tonio! (Sic enim ab amicis appellabatur.) Semper nova machinans, colloquendi cupidus, animo ceterum intento, non sine puerili alacritate, in magica problemata, vel aeria, vel mathematica. Ex his quoddam seligo, quod non facile fuit mihi solvere, idque me ipse ridens post aliquot ante speculum minuta:

"Cur homo qui se in speculo aspexit suum bracchium dextrum in sinistro latere videt, et vice versa, sed caput non infra videt nec pedes sursum?" Valete.

27/07/2007 22:51 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris