Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Enero de 2007.

Grex

Annum MMVII optimo more coepi, paucis comitatus, sed carissimis. Quam grata solitudo, si non poena est, sed exoptata! Interdum, quam cara congregatio cum eis qui tibi cordi sint!

Mores hominum gregales ejus sublimia constituunt ejusque pessimus exitus forsan erunt. Irascor subinde cum alios vel me ipse video via pergens qua turba currit caeca, inepte, Panurgi oves. Totiens autem reputare cogor: quid nobis nisi gluten hoc, non dicam amicitiae sed, quod verius est, instinctus gregis nos commiteret et amicaret?

Optimum vinum attulit heri ad cenam frater Aemilius (maritus sororis: nunquam bene didici haec omnia nomina familiaria!). Vinum erat Arbocalae, vulgo Toro appellatae. De Hispanis vinis illud dicere possumus: heu quantum mutata ab illis quae viginti vel triginta annos abhinc passim inveniebantur! Tum magis varia, certe, sed nonnumquam pessimum inveniebas cum hemicrania. Nunc autem, quae veneunt, quam alta saepenumero qualitas! Eorum circa Durium elaborati sunt quae praefero.

Aries autem in aequora jactus est, en oves pone ad aquas! Omnia vina quam inter se simillima! Unumquidque pariter robore curatum, timiditer omnia circa undecim, duodecim gradus se constipantia! Ubi illa livida, atra vina Aragoniae, quae ad septemdecim gradus perveniebant poculaque maculabant? Ubi illa dulcia vina Castellae, roboreo sapore expertia quo omnia nunc condemnantur?

Sed pergite, carae oves, anno ineunte et qui sequentur, in vinorum curis! Haec ovis, quod ad se attinet, spondet sine querimoniis vestro labore perfrui!

01/01/2007 23:54 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Laurentius Da Ponte

Deceptus aliquantulum Memorias relinquo Laurentii Da Ponte, illius qui fabulam Domini Johannis scripserat Mozartis aeterna musica ditatam. Cur deceptus? Quia plura mihi promiseram ex homine tam exquisitum saeculum habitanti, qui tot egregios viros et cognovit et coluit. Nonne ejus paginas transeunt imperatores et duces, musici atque poetae? Satis foret quod Casanovam coluisset, virum in se ipso totam fabulam, vel Mozart et Salieri, ex quibus ingeniosus Pushkin immortales personas finxit.

Sed Da Ponte, cui Fortuna splenduit dum fabulas musicatas vel poemata per occasionem componebat, non ulli id interesse aestimavit, opinor, quae ipse oculis vidisset et auribus audivisset narrare nobis. Cogitavit contra ea quae famam et nummos juveni praebuerint, eadem seni famam nummosque dare posse. Raro ergo cotidianum et vile aliquid in litteris invenitur: multa quae acciderunt excerpti loci videntur ex operibus et fabulis Goldonianis, non sine exitu morali. In scaenam prodit Imperator Josef, sed persona est potens, nec vivus vir. Domini Salieri et Mozart vix accedunt cum longe, nondum visi, jam abierunt. Cetera querimoniae sunt contra multos latrones et piratas qui suae sorti invidiosi vel famam vel fenera surripuerunt usque ad multam senectam. Laurenti miser, quam suspectus es!

Maluissem avum nepti narrantem quam poetam altas litteras colentem et coram posteris se defendentem. Nihil jucundius quam homo vivus. Aliquando legi optimam fabulam fore ipsam cuiuslibet hominis vitam, si aperte narrare valeret.

Sed nimis severus fui. Memoriae Laurentii Da Ponte jucunda est lectio.

02/01/2007 23:51 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Cicero, Ferrarius

"Etsi vereor, judices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere, minimeque deceat, cum T. Annius Milo ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem afferre non posse, tamen haec nova forma novi judicii terret oculos, qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori atque pristinum morem judiciorum requirunt."

Anno centesimo sexto a.c.n. (ante computum nostrum) die hodierno simillimo natus est Tullius Cicero orator, qui supra repetita verba pronuntiavit (vel pronuntiare maluisset: "Si hoc dixisses, non Massiliae pisces ederet barbatos Milo"). Quis Ciceronem non noverit? Qui nostrae linguae plus splendoris dedit quam nemo alius illius saeculi, sit qualiscumque de ipso viro sententia. Sed mihi illa verba pro Milone conscripta aliud carius significant: memoria enim ea tenebat pater (et multa alia, cum felix ei esset memoria, quae solebat ex tempore proferre, si laeta occasio ei praeberetur).

Hodie autem, quadraginta ferme abhinc annos, natus etiam est amicus meus Ferrarius, quocum comesum abeo cumque multis aliis. Quam pulcher dies lucet! Ver videtur nec hiems. Valete omnes!

03/01/2007 11:57 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

De injuriis

Dubito nonnumquam, commentarium scripturus, num quid triviale tractem, meae minervae aequum, an trahi me sinam a voluptate philosophandi quae subinde stultos nos corripuit. Alias 'sol lucet' satis est mihi, alias ad cathedram subirem et prolixe de veritate, de risu, de nescio quid usque ad taedium perorarem; quod cum mihi accidit ad respuendum pronus sum, quia consilium certe fuerat quod in buccam venerit prodere, sed etiam Latinum conabar prodesse, saltem non admodum obesse. Sed quonam bos ibit, ut aiunt, nec araturus? Auribus ergo vestris cavete, quod philosophus immineo.

Cum aliquis se injuriam accepisse sensit, num ipsi est illa expendenda? Carolus Cipolla, homo cui nisi reverendissime nunquam allusi, ita opinatus est in libello c.t. 'Leges humanae stultitiae' (aliquid olim de illo scripsi, puto). Sed cavebat Cipolla, cum de stultorum operibus dissereret, ne illi stulte (quid aliud?) in beneficium alterius actiones suas computarent. Fruticem puta, stultum conspicuum, qui democratiam Iraquiae restituere se praedicabat. Sed si offensis injuriae rationem relinquimus, aliunde periclitamur. Alteros stultos tum contemplamini, qui monachos in Asia trucidare cupiunt propterea quod in Europa homo hilaris hilare prophetam depinxisset suum.

Duae in injuria sunt partes, et facientis et accipientis: neutrius est, opinor, offensam expendere. Etiam in hoc, ut in plurimis humanis, regulae mathematicae non sunt, et descendendum est ad arbitrum libero judicio, si posset, praeditum, vel ad extremum quaerendum et quod rarissimum est usurpandum, sensum scilicet communem.

Non raro ne contumelia quidem est. Nescio quis narrabat de Alcibiade, Athenarum vias transeunte, a senibus deriso (ut sibi appareret) in scalis sedentibus: "Cur me risistis quoties praeterii?", petulanter ille querebatur. Ad quem respondissent senes: "Immo cur praeteriisti, quoties nos risimus?" Injuria cum risu saepe connexa est, velut in Muhammadis imaginibus. Et qui offensus est, Alcibiadem puta, vel illos stultos supra dictos, nequaquam amica verba faciunt, contra accinguntur non ad oculum pro oculo solvendum, sed ad nihil minus pro risu quam cruorem exigendum.

Illud est fabellae Phaedri: pater tuus inquinavit aquam, lupus aiebat, non certe ut de qualibet re blatteraret, sed agnum voraturus.

07/01/2007 23:21 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

De injuriis II

Quod heri coepi argumentum hodie pace vestra conficiam.

Ideo igitur quidam offensum iri se praedicat ut melius et fortius resultet: pro contumelia se ulcisci parat. Et tanto magis se jure existimat ultorem quanto altius et sanctius sit illud quod injuriae objectum fuit. Puerum adhuc me monebat presbyter quidam culpam mihi contingere infinitam deum offendenti, quod infinitus fuisset ille a me offensus. Hoc barbarum argumentum tunc non intellexi: nihilne ergo refert utrum veniale sit peccatum meum, puta leve mendacium, an crimen capitale? Cum offensus sit deus, crimen ergo infinitum semper est?

Nescio an dogma catholicum id fuerit an delirium presbyteri mei. Nihil mea refert. Sed quod arguebat sacerdos est etiam quod arguunt illi qui justum judicant alios homines trucidare ad ulciscendum pro minimis offensis, id est verbis tantum nec re commissis. Si sacrum est offensum, quid nisi cruor?

Forte fortuna tot bella moverunt religiones? Pessimas caedes et religio movit, et quod nostro saeculo religionis locum tenet, patria scilicet. Equidem nescio an ineluctabilis sit religionis exitus bellum, vel patriae amoris; nequaquam spero. Sed valde lugeo quod nunquam exspecto parem vim sensui fore communi atque religioni vel patriae. Num erit aliquando religio quae vere sensum habeat communem, et vere hominem communem et vivum existimet potiorem quam prophetam mortuum vel inane vexillum?

08/01/2007 23:53 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ars memorandi

Nuper mortuus est tyrannus qui a.d. III Idus Septembres MCMLXXIII in universalem infamiae historiam maximo titulo intravit. Ad quem alludere nolui ne nomine eius hanc macularem ephemeridem. Hodie autem mentionem facio quia in vetulis actis diurnis commentarium legi ab amico meo conscriptum in quo diem illum, et notitiam, et quo animo illam acceperimus, ad minutissima narrat.

Stupore confectus ad finem narrationis perveni. Qua de re? Ea de causa: forte illo die equidem notitiam rebellionis Chiliensis una cum ipso commentarii scriptore et eodem in loco accepi. Ubi et quibuscum fuissemus, quota hora nuntium acceperimus, quis notitiam attulerit, quidque postea fecerimus, nominibus et praenominibus dicere possem. Commentarium legens, dicerem aliud ibi narrari quam quod vixeram. Amicus meus contra (talem eum existimo, etsi aliquot annos non eum conveni) alio honestiore et magis opportuno loco erat, cum aliis (nec mecum) fuit, notitiam alius ad eum attulit, celeriter certa consilia cepit, nescio quid sine dubitatione egit...

Eius narratio denique jucundior erat quam memoria mea. Nihil aliud tum recordor nos fecisse nisi maerentes ictum pati, multa rabie et aliquibus lacrimis.

Aliud est historia, aliud litterae. His consolamur. Valete.

09/01/2007 23:44 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Monasterium Verolae

20070111214004-4iisvln-014.jpg

Placet hoc photographemate imagines anni MMVII inaugurare. Cum quae feci reviso, illud reperio, pauca me 'artistico' vel 'aesthetico' consilio fecisse, pleraque contra ad quaedam minutissima memoranda. Raro oppida, templa per photographiam servavi, cum in libris ea multo meliora videre possim, ab sapientioribus facta. Certe meorum imagines saepissime cepi, sed apponere hic non aestimo oportere.  Ceterum, amicorum quos olim tractavi, Ulixen puta vel jucundum Socratem, quorum picturas avidissime conspiceretis, eis plane careo, cum nondum photographia inventa fuisset illis antiquis saeculis. Sed, cum aliquas imagines quae mihi cordi sint apponere ephemeridi velim, hoc propositum est: aliqua interdum monstrare quae mihi placeant ex regione quam incolo exempta.

Inter pulchra circa Montem Cajum est sine dubio coenobium a cisterciensibus monachis saeculo XII conditum cui nomen Verolae (vulgo Veruela): templum et pars monasterii opus romanicum est, claustrum praecipue gothicum, praeter tabulatum superius, saeculi XVI: etenim circa MDXL magnam refectionem subiit omne coenobium ab archiepiscopo Ferdinando ab Aragonia fotam et peractam per eius amicum, abbatem Lupum Marcum: refectorium monachale, turris, porta coenobii, muri tunc erecti sunt quibus monasterium cingitur. En altera inscriptio, apud portam magnam:

ILLUSTRISIMI D(OMINI) FERDINANDI AB ARAGONIA ARCHIEP(ISCOP)I CAESARAUGUSTANI VIVE(N)TIS AETERNAE MEMORIAE HOC MONUMENTUM PERPETUO POSITUM ESTO.

Hic Ferdinandus anno 1498 natus est filius archiepiscopi Adefonsi (filius ipse adulterinus regis Johannis II); ad ecclesiam catholicam vocatus, homo fuit praeter opinionem vere religiosus, adeo ut in coenobium Verolense ingredi decreverit anno 1522. Archiepiscopus postea creatus, non facile enumerarentur opera ab eo incepta et perfecta (quae inter pulcherrimae in Caesaraugustae aedes, id est Forum vel 'Lonja').

Videte arma Ferdinandi, quae sunt arma regia: castellum Castellam significat, leo Regnum Leonis vel Legionis, catenae autem Navarram, sudes Aragoniam; conspicite in vertice 'granatam' vel Punicum malum, post Regnum Granatam captum ab Regibus Catholicis in arma appositam. Arma archiepiscopi constipata sunt ab minoris ipsius abbatis Lupi Marci (videte lupum transeuntem, et marcum, cuius mensurae modium repraesentatur).

Valete. 

11/01/2007 22:50 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pistrinum

20070113222249-4iisvln-044.jpg

Per agros spatiamur hoc pellucido die. Deorsum, ab Hibero flumine, nebula densa est: Tutelae frigore contremescunt. Hic autem, loco superiore, omnia tepent sub sole; desuper nebulam appropinquare videmus, die procedente, sed nos subimus et apricamur. In diebus tanquam hoc Pyrinaei montes conspici nonnumquam possunt super nebulam; hodie autem nimia caligo prohibet. Per montem ambulando calcei imbuuntur aromatibus thymi, roris marini.

Sole fessa est: pes contorsus est, et dolet. Descendimus ad vetustum pistrinum. Rivus parvo flumine canit. Joachim, ut mos est ei cautissimo, promit caseum, sardinas, panem, vinum. Comedimus super herbam, quae tota viridis est circum illas ruinas. Minime hiems, immo veris videtur temperies. Nisi juglandes foliis carerent, nisi tacerent aves, primo vere diceres te esse. Sub caeruleo rami splendent, dum passeres exspectant. Electricae chordae simulant tetragramma ubi eorum melismata scribantur.

13/01/2007 22:51 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ferae

Magna inter amicos disputatio hodie mane orta est de rebus politicis. Pompae contra tromocratas singulae saturni die transierunt per aliquot Hispanas urbes: sed cum magis unanimitas civium oporteret, maiores oriuntur simultates de convocatione, de lemmatibus pomparum, de quacumque re disputabili. Quae in Hispania hoc tempore appellari solent 'duo magnae partes', socialistae scilicet ac populares, nimis inter se objurgando statum rei publicae et hominum conscientias inquinant. Hoc maxime in peius illa de causa accidit, quod Hispanus quisque suas raro opiniones prodidit et defendit, cum omnes fere mallemus in alterutram partem pedibus ire, alteram ex altera lacessentes. Ita hodie accidit in iis de quibus loquor: ipsos audire minus crederes quam quosdam radiophonicos locutores, quorum sententiae jam ad satietatem ceteris notae sunt...

Alter, inter alia, locum iteravit qui subinde de tromocratis audiri solet: illos non rationales sed deliros, non communes viros sed pravos depravatosque, non denique homines esse, sed plane feras. Cui minime in hoc consentio. Errasse nos ratus sum cum delinquentes etsi crudelissimos monstra vel prodigia putamus, saltem in re publica. Quod natus interdum sit aliquis Hannibal Cannibal negare nolo, sed homines qui caedes pessimas intulerunt humanitati feras existimare vel immanes lusus naturae nihil ad rem publicam intellegendam pertinet. Malum coercere non poterimus, si id extra moenia habitare ut in urbem invadat opinamur. Nulla fera est ventura desuper urbi. Immo apud nos est ei cubile. Quod verum est, etiam peius est et terribilius: tromocratas, Hitler, Bush, homines esse communes et vulgares.

Paulus, post prandium, violoncello cecinit Bononcini. Pulchre!

14/01/2007 23:48 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Legere et relegere

Nebula usque ad vicum hodie subiit. Et feles et ego algemus.

Nescio quid cum libris mihi accidat. Tres quattuorve habeo quos nuper acquisivi et, novarum litterarum fastidiosus, Barojam arripio et relegere incipio. Aetas est sine dubio. Non quod antea non relegerem, immo decem vel duodecim auctores, vel melius opera sunt (Quixotem, Solitudines, Pickwick, Poe, Leon; El Ruedo Ibérico; viginti fortasse) quae iterum iterumque relegere soleam. Sed jam aliquot mensibus moles est mihi nova opera inceptare. Num status est temporalis, an jam jam senex factus sum, nihilne novi inibit in cerebrum? Notas paravi Canetti (cuius Actus Fidei mirabile admodum inveni abhinc duodecim annos): en nunc quiescentes. Kafka in litore (quem Nemo commendavit) jam habeo, sed inceptare non valeo (etsi placuit nescio quae historia de arietibus quam tum pro Kafka legi), et facilem et planum Barojam coepi bis transire.

Sit quodlibet, faciam meo more. Litteras non conspicio nisi delectabiles. Inter quae magis abhorreo educationis vigentis illud est, quod discipuli legere hoc illudque coguntur (etiam saepissime opera non exquisita secundum excellentiam, sed, exempli gratia, quia auctor Aragonensis sit, quo nihil absurdius). Pullulant ergo pueri qui, Cervantes legendo condemnati, illa divina penna ad ceteram aetatem abhorruerunt. Mense superiore puellam tredecim annos natam repperi Tragicomoediam Calixti et Meliboeae legentem: cum vix Castellanum sermonem intelligat, misera coacta est Latinum legere (quia Latinum illi erit quod Rojas scripserat, vel paulo minus).

Sed satis queritatus.  Ad Barojam redeo, amici. Valete

15/01/2007 23:48 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Bragantia

20070116230556-4iv10-096.jpg

Cum Bragantiae fui, aliquot abhinc menses, fontem publicum vidi cuius historiam nosse placeret. Distichon brevissime narrat quod ad fontem pertinet:

  Purpureos fontes odium reseravit ado[...];
    nunc in crystallos hic tibi vertit amor.
    Expensis publicis, anno domini MDCCXLVI.

Extremum hexametri verbum male legitur: 'adovum' videtur, sed quid sibi vult? Supplendum est 'adortum' vel quid simile. Quam arcanum epigramma! Cur 'purpureos'? Cruor certe allusus est. Quae rebellio, qui tumultus cruorem liberavit? Num aliquis ex lectoribus vel lectricibus historiam illam novit?

Bragantiam adamavi: visa est urbs alto somnio quieta, nigris muris cincta super abyssum magis Arcadicum quam terribile. Intra moenia, circum feudale castellum et candidum templum et domum communalem, aedes modicae cum singulis hortis olitoriis vel florigeris mediocritatem auream demissa voce canunt.

16/01/2007 23:25 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Bracara Augusta

Quanta voluptate commentarios legi vestros, Pastrix, Ludovice, jlcg, exprimere vix queo. Erraveram ergo existimans in fontis epigrammate allusum esse tumultum quoddam vel cruentum facinus civile: plagae contra divini redemptoris erant quae fontes purpureos, sanguinis certe, manabant... Pastrix monstrat quam facile invenire potuissem Google juvante, modo in mentem venisset Google... Non semel respui sententiam illam, nos seniculos sero ad ordinatrum fruendum natos esse: quid? Numquid ordinatro deest Graeculis plus quam bimillenariis? Sed confiteri debeo non bene hoc didicisse: satis esse seriem verborum scripsisse ut sapientissimum Google libros, locos, paragraphos celerrime inveniat! Miraculum adhuc tantum videtur, ut perfrui obliviscar! Ceterum 'adoxum', quam insolens verbum! Graecum est, nisi fallor, 'ignobilem' significans: eo ergo fortasse poeta usus sit velut 'plebejus' vel 'vili'.

Esne ergo Bracaraugustanus, mi Ludovice? Quam gratiosa urbs mihi visa est tua! Si Bragantia somnium dormit medioevale, Augusta Bracara nitet sub sole subriso antiquarum urbium et sapientium. Multa de Bracara memoria teneo, sed hic volo tantum memorare puellam illam officinae ad viatores ducendos quae, multos abhinc annos, dissuadere voluisset a Sancto Fructuoso de Montelios visendo, contraque induceret ad Scalas Boni Jesu: o puella, quantum risimus verba tua, illuc paucissimos adire, nihilque interesse! Sed ter Bracarae fui, et videre non potui Fructuosum nisi extrinsecus. At regrediar: est operae pretium.

Jam jam in itinere sum. Valere vos jubeo ad Lunae diem.

18/01/2007 23:42 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Castelserás, Estercuel

20070122230513-7i21-028.jpg

Superioribus diebus domo afui, duo Aragonensia oppida visurus quae sanctum Sebastianum quotannis honorant maximis ignibus nocturnis.

Castelserani unam tantum pyram struxerunt, nocte arsuram diei Veneris (qui diem Sebastiani anteit), sed inmensam, circum altissimum ex populo stipitem erectam in loco inverisimili, in parvula platea, vix duobus vel tribus metris ab aedibus distantem: intus, in rogo, praeter trabem populeam et alias arborum aliarum, septem includebantur caudices magnae olivarum (oleum optimum in Castelserás fieri solet). Hora decima noctis igni rogus datur, et flammae celeriter altissimae ascendunt et coronam spectatorum sine mora retrocedere cogunt ne adurantur. Multa nocte, cum flammae minuuntur, fortes juvenes oppidani intra pyram ausi sunt adire, securi armati, ut populum secent: quod hoc anno fieri non potuit quia ligna sicciora fuerunt et potestatem in se ineundi rogus non dabat... Populus sine auxilio cecidit sexta hora matutina. Mane saxa domus municipalis adhuc calentia erant.

Saturni nocte ad Estercuel iter fecimus, ubi pro una magna, septendecim parvae pyrae struuntur in oppidi compitis: pompa equitum currunt ex rogo ad rogum non sine periculo, caerimonia quae 'la encamisada' appellatur et cuius origo, ut aiunt, ad saecula quibus pestis Europam lacerabat est persequenda. Repente omnes vici lumina exstinguuntur, nihilque tunc videtur nisi ignes compitales et lucernae in aedium fenestris positae... Etsi pyrae minores erant, non minus attoniti eramus spectatores: genista multa his ignibus ardet, quae scintillas multas efficit ad nigrum caelum subituras... Hic etiam, cum jam flammae paene non sunt (quod post unam horam accidere solet), omnes ad prunas carnes assant agnellinas, botulos et lucanicas: familiae totae ad plateam sellas laeti conferunt, omnesque bibunt, edunt, rident, 'jotas' (carmen huius regionis) optime canunt... Pulchre!

Non parum gavisus sum, et gratiam redeo amicae Pilares, quae tam magnifice nos excepit. Gaudium meum vobis conferre volebam, amici, sed ordinatrum heri vetuit. Gratias ago quoque Ludovico pro nexu Martini. Valete quam optime!

22/01/2007 23:40 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Ningit

20070125232245-7i24-018.jpg

Si semper gratus est nivis adventus, gratissimum hodie est quod ningit post tres siccos menses, quibus ne guttam quidem liquoris haec hausit terra. Hoc etiam cupidiores eramus, quod nos circum passim jam ninxisset, multa jam operiente nive, si nuntiis credimus, Caesaraugustam Soriamque Pampelonamque ceteraque meridiana loca ad Matritum vergentia: nos soli candido pallio carebamus! Sed circa meridiem tanto conamine ningere coepit ut vix post horam omnia forent omnesque candidati.

Tanto gaudio affectus sum ut post prandium, etsi parum temporis vacaret (etiam ephemeridi huic vix superioribus diebus vacavi), ad agros spatiatum breviter exii, et photographemata aliquot feci ut meum vicum sub nive vos, amici qui legitis, videre possetis.

Nunc ad laborem redeo. Valete

25/01/2007 23:25 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Metus

Sunt dies quibus e lecto non surgeres.  Ad lectum adeo nunc quietis cupidus, diem obliturus.  Vita nonnunquam tristis est, nihil circa vides nisi omnia maeroris plena.  Inferna ceteri sunt.  Aliis enim caelum sumus, si volumus, si minus inferna.  Forte fortuna plerique nati sumus vitales, cute rudi et vulneribus dura.  Nonnulli autem...  Sed tellus omnibus eadem est: non adeo condicionibus distamus mortales.  Verum minime refert quomodo res se habeant, si putria sunt caput vel cor.  Sub imaginibus vitam agimus.  Homines qui nos praetereunt, quos praeterimus, qui apud nos ambulant, quid valent?  Caeci nos ambulamus, homines veros despicientes, ad solas attenti larvas quas nobiscum sub craneo gestamus.

Aliquid metus serpit cum vides amentem, furiosum, melancholicum: cur adhuc stas?  Illi qui patitur res peiores quam tibi non sunt: cur ille talia suffert?  Immo cur tu hilaris es adhuc?

27/01/2007 23:58 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Canis Fidus

20070128230655-7i26-022.jpg

Dies algidus sed superiore jucundior: cum pupillis et puella ad nivem imus. Lusus, pugna niveis missilibus. Pupillis paucis diebus est caniculus cui nomen Fido, minimus, ater, irrequietus: hinc et hinc primo festinabat, nigra macula per nivem ex alio in alium exsultans, sed fuit demum sumendus et pallio favendus, cum algore tremesceret.  Vix duos menses natus est.

Appono photographema Littaci, vici qui sub montem Cajum jacet, quod hodie mane fecimus.  Felices valetote.

28/01/2007 23:09 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Petrus Jordanus

20070129225355-7i29-010.jpg

Petrus sinit se photographice capi dum summam dat manum stanti statuae femininae. Nonne gratiosa est? Fragminibus aere factis jam consutis, fabro nunc sunt juncturae dissimulandae. Postea vero cuti dabitur color ultimus, ultima pellicula.

Petrus, qui Caesaraugustae natus est, Tutelae habitat jam aliquot annos. Non aes tantum, sed etiam saxum, ligna sub eius manibus mutant formas. Quae Petro quam simplicissimae, nisi fallor, placent. Ceterum, homo est affabilis, pergrato sermone, docto sine vanitate. In officina etiam aliquot discipulos docet, quos in amicorum numero potius habet. Ex iis aliquos non raro cum Petro birota sumpta usque ad vicum meum video advenire. Eos sequerer, si satis fortia crura, ut illis sunt, haberem...

Petrum invenire potestis in www.pedrojordan.com. Nunc valete.

29/01/2007 23:07 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Camenis desertus

20070130230921-4vii25-014.jpg

Donec tempus aut Musae meliora non in me verba flabunt, non ideo hic scribere desinam, et quia lineas aliquot quotidianas apponere decrevi, et quia tempora potiora sperare pergo. Nescio cur, male est nunc mihi, saltem non satis bene ut negotia progrediantur tam cito quam velim. Sed jam expertus antea sum, non itinera mihi quidem paria semper esse, sed alio mense multas progredi parasangas, manere alio contingere nihilque profectus lucrique obtinere. Dum maneo igitur, ex imaginibus temporis praeteriti aliquam quaeram ut qui legitis monstrem, et cuius memoria quid solaminis capiam.

Hanc eligo quam Bruxellis sumpsi: caput in ea videtur Veneris (plus gothicae quam antiquae), Cupidinis consolatricis, quem apes vulneraverit. Photographema feci ad memoranda disticha:

Dum puer alveolo furatur mella Cupido
furanti digitum cuspide fixit apis.
Sic etiam nobis brevis et peritura voluptas
quam petimus tristi mixta dolore nocet.

Monita non semper tristia sunt et severa; Veneris facies et color in hac pictura dominans plus de voluptate quaerenda loquuntur quam de tristi doloris effugio. Carpe rosam (dicere videtur dea), etiamsi punctus eris est operae pretium. Valete

30/01/2007 23:14 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris