Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Diciembre de 2007.

Amita Josepha

20071205092812-7xii1-029.jpgDesumus jam diu, iterum morte tacti. Defuncta est enim uxor patrui, bona atque humilis mulier. (Rectene eam vocavi amitam? Nonne ’amita’ significat potius ’soror patris’?) Haec omnia pili fecisset illa, nihil curans nisi de bene gerenda familia. Cum alteram Hispaniae partem habitaret, ad exsequias euntibus transeunda fuerunt flumina et montes. Hispania tota sub nebulis visa est.

Redeunti placuit deverti in oppido pulcherrimo (ita audiebat) Urueña (Uruenna?, Uronna?) summo in monte condito, ex quo aiunt conspici posse aequam illam regionem cerealem Terram Camporum (’Tierra de Campos’) apte vocatam. Nihil vidi. Omnia nebula fuerunt. Oportebat appropinquare ne quicquam non videres. Ecce, exempli gratia, sacellum in radicibus montis positum, longobardis arquationibus ornatum sicut serrablensia templa, quod in Castella videre non exspectabam.

Commentarios, nuntios, epistulas lego. Nuntio Reginaldi gliscor, rana in fabulis, ipsi visus poeta laureatus. Alius amicus coram dixit deesse commentarium de amygdalorum collectione; vera dicit; equidem scripsi, sed ordinatro invito periit denique, cujus oblitus eram. Gratias omnibus ago. Valete.
05/12/2007 09:30 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Basilii Grossman verba

E fabula 'Vita fatumque' vocata deprompta:

"Eo tempore inter stupendissima humani generis quae tunc patuerint haec eminuit: abjecta oboedientia. Factae sunt aliquando longissimae series hominum circa supplicii loca exspectantium, serieique et ordinis curam ipsae hostiae habebant. Fuerunt prudentes matres quae, consciae ab mane se usque ad multam noctem in ordine esse mansuros ut supplicium exspectarent, diemque longum aestuosumque sibi esse perferendum, filiis filiabusque dandos panes et aquae lagoenas attulerint. Plurima innocentium milia, se jam jam captum iri praesentientes, sarcinas ante parabant cum albis linteis et mappis, necessariisque valedicebant. Plurima hominum milia pro carcere habitarunt stativa gigantea, ab ipsis non modo erecta sed etiam custodita. Et non jam myriadum milia, ne myriades quidem miliorum myriadum, sed immanes hominum turbae ipsis oculis abjectae viderunt caedem et stragem innocentium."

Sed in fine hujus capituli (quinquagesimi prima partis nisi fallor: haec tunc interpretatus sum dum fabulam legerem, quasi scholasticum exercitium, et nunc edo inverecunde) nota est melioris spei:

"Genuinus libertatis amor est in homine irrefrenabilis; coerceri potest, sed non evelli. Tyrannis vim nequit deponere: si fecerit, periret. Perpetua, irrequieta vis, impudens vel personata, hoc est totalitarium fundamentum. Homo libertatem haud ultro rejecit. In hac conclusione lux fulget nostro saeculo, lux temporis futuri".

08/12/2007 22:07 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Stolidus Koba

Lecta Grossmanis fabula alium de eodem tempore librum mihi commodavit Josephus (qui tabernae praeest ubi hebdomade quaque nonnulli cenamus amici: illum me viderat legentem, et nunc legit; sic eadem percurrimus volumina mutata vice). Commodatum scripserat anglus Martinus Amis; titulus 'Koba Terribilis: risus atque viginti milliones'.

Non est comparatio: illa fabula est; haec ratiocinatio cum de saeculo Stalinis (quem puerum 'Koba' vocarent) tum de accepta illius tyrannide inter occidentales, vel rejecta. Perlegi oblectatione, ita lectu facilis est, nec sine fructu, cum multorum adhuc ignorans essem. Durissimi certe fuerunt anni quos Russia sub Staline passa est: bellum civile, fames ucraniana, caedes non modo inimicorum, sed etiam inter amicos suspicari, carcere multare, cruciare, jugulare. Quod omnium stultissimum, tanta vis exiit quodam modo gratuita, inutilis. Cum saepissime accidit, malitia ab stultitia victa est.

Sed angli scripto aliqua desunt, aliqua supersunt. Id propterea evenisse credo quod simul auctor de suo patre (et aliis intelligentibus anglicis) etiam aliquid explicare conatur. Pater Amis, ut apparet, fautor initio Stalini fuerat. Sed cum simul utrumque temptet, nescio an neutrum ad unguem attingat. Ab historia enim desidero longiora, plura facta, more magis demonstrativo relata, rhetorico minus. Ab anglico autem latere pleraque superesse existimo: saltem non est mihi factum hoc oxoniense vel cantabrigiense studium loquendi de scriptoribus tanquam de collegis in ludo litterario.

Sed legite sultis: operae pretium est.
09/12/2007 23:38 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Janus Pannonius

Ex oris Danuvii cara mea Martha, quae litteras hispanicas in hungaricum studet sermonem vertere, ad me mittit carmen Jani Pannonii, de quo nihil audierat ignorantia mea. Ad rete universale curro, unde illum doceor in Slavonia natum anno 1434 cc nobili loco (avunculus fuit archiepiscopus), utrumque sermonem didicisse Ferrariae domi Guarini Veronensis, vita excessisse anno 1472, aetatis suae vix trigesimo et octavo. Sed en carmen:

De amygdala in hieme florente

Quod nec in Hesperidum vidit Tirynthius hortis
   nec Phaeaca Ithacae dux apud Alcinoum,
quod fortunatis esset mirabile in arvis,
   nedum in Pannoniae frigidiore solo,
audax per gelidos en floret amygdala menses;
   tristior et veris germina fundit hiems.
Procne, Phylli, tibi fuit exspectanda, vel omnes
   odisti jam post Demophoonta moras.

Pulcherrimum, nonne? De Phyllide et Demophonte legenda est secunda epistula ex Heroidum Ovidi. Gratias tibi, Martha! Valete.

10/12/2007 23:15 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De amore in bestiolas

Sunt qui eo modo domestica animalia et ament et tractent, ut non alienum quaerere videatur num ita viros et feminas ament ut feles et canes.
13/12/2007 23:23 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Echegaray

Questus eram quod nullam hodie Romani Rollandi fabulam bibliopolae offerrent Francogalli. Tunc autem, dum scriberem, aliorum in Hispania simillimorum memineram, non ex minimis poetis sexti et decimi saeculi, sed ex auctoribus majusculis habitis recentiorum proventuum. Quis nunc legit romantica dramata, puta Martínez de la Rosa vel ducem Rivarum? (Equidem legi, sed apud relegendos fateor nondum eos posuisse.) Hispanis etiam, cum ultro carpere festinemus quos nec novimus nec legimus, velox est risus contra inveterantes: ita principis Asturiarum uxor ludibrio nobis fuit, anno quo nuberet, quod sponsali dono marito dedisset opus blandum, amatorium, eorum qui epitheton patiuntur 'cursi' (subridiculum): de Larrae opere agebatur 'Macías'. Larram sane non legimus, at lecturos ludibrio habemus.

Nihil de Echegaray sub oculis inciderat. Sed hominem dignum meliore fortuna aestimabam. Administer fuit pluries oeconomicis rebus, et expedite functus est nec non bonis eventis. Mathematicus erat, rara in hac natione avis. Electus academicus Scientiarum orationem fecit qua multos a se abalienavit, ausus ibi dicere Hispaniam nullum ne mediocrem quidem mathematicum tot saeculis peperisse. Praemio Nobel insignitus, Chauvini nationali, sicut Rollandus, odio fuit. Immo pejus: juvenes tunc auctores spectabiles (Unamunus, Baroja, Machadus) publice questi sunt quod praemio ornatus fuisset.

Mense proximo opus ejus 'El gran Galeoto' emi. E bibliopola quaesivi quot eorum operum praesto fuissent. Nullum aliud, responsum fuit. Saltem hoc erat. Heri legi. Drama versibus contextum non pessimum est; aliquid Calderonianum redolet: patet cur neotericis displicuisset. Si quod optimum hoc scripsit, melior fuit Echegaray administer quam auctor.

15/12/2007 23:23 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Moolaade

Stupeo hanc pelliculam splendidam televisorio contemplans, quo nihil solet apparere nisi quot nequam fabrefecit industria americana. Historiolam narrat senegalensem, de feminina ablatione et aliis. Quod mihi jucundius, quod emicat in opere hoc est, beatitudo illius societatis summo cultu et alta humanitate praeditae. Opus francogallicum et senegalense, nisi fallor, anni 2004. Pulcherrimum.

Et ningit. Foris candidus est mundus.

17/12/2007 23:22 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Sophia

Epistulam accipio (epistulam chartaceam, non earum quae nunc ordinatro solent domum inire) ab amico Theodoro missam, tanto gratiorem quanto magis inexspectata advenit. Katharina enim, Theodori uxor, puellulam peperit a.d. X kal. Decembres. Advenit cum litteris etiam photographema dulce quo videmus parvulam Sophiam in gremio patris jacentem: oculis nigerrimis et subiratis eam nos intueri diceres, nisi quod myopes cuncti sunt infantes ejus aetatis.

Sed genitorem vide: qua facie, qua beatitudine! Jam cecidisti, Theodore! Per hunc catulum blandum, debilem, innocentem, jam servus es factus in perpetuum!

Theodorus non est puer: paululum me minor natus est. Pater et avus simul erit.

Sed quid ad rem? Gaudeo quasi mea esset filia. Forsitan ad Bilbilim hos dies est iter faciendum, ut puellam natam, hodierni magi, adorandam visitemus. Faustus felixque sit annus vobis, Theodore, Katharina, parvula Sophia!

19/12/2007 23:45 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Marthae donum

20071221195427-7xii1-050.jpg

Nuntius ex officina tabellaria : magnum habent ad me missum fascem. Adeo, accipio: donum magnificum est Marthae Pannoniae, volumen totius operis Jani Pannonii. Editio est facsimilaris, secundum illam Viennae excusam in officina Caspari Stainhoferi anno MDLXIX, pulcherrima, ab Akademiai Kiadó Budae facta anno centenario quinto mortis episcopi Quinqueecclesiarum.

Meliores amicos habeo quam merui. Gratias tibi ago, Martha.

21/12/2007 19:56 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Historia Domini Quijoti Manchegui

Amici conspirant ad amicorum beatitudinem. Joachim, medicus emeritus cui olivas nuper collegimus, non modo holera et amygdalas, sed maximo studio colit hispanicas litteras, opus in primis summum Cervantinum illius Quixotis.

Jam tunc, cum oleas in horto vexaremus, de equite ambulanti atque de interpretatione in Hispania percelebri ejus operis in latinum macarronicum collocuti eramus. Equidem auctorem ignorabam, sed millies ex patre audieram illam ridiculam versionem notissimae sententiae initialis ('En un lugar de la Mancha, de cuyo nombre no quiero acordarme...') quam sine risu citare nequibat genitor: 'In uno lugare manchego, pro cujus nómine non volo calentare cascos...' Sibi quandam de illa versione notitiam tunc Joachim fuisse affirmavit, tacens alioquin.

Heri domi apparet: 'En tibi, ait, hic liber Ignatii Calvi: nuper editus est, mihique erat in loculis.' Aestimate vos quo stupore ipse acceperim, quo etiam gaudio, non sine pudore. Quod quidem gaudium majus etiam fit cum aperto libro prooemium legerem, latine macarronico exaratum ab ipso Joachine, quo messi nostrae dominum Quixotem adfuisse facetissime narraretur: 'Amygdali producunt (Joachim hortum describit suum) virentes smaragdas, et oleae margaritas pretiosas, qui dant nobis mansuetudine o post delicatum estacazum cum longum palum'.

Velim digniore plectro magnanimitatem Joachinis canere... Qua sit generositate vir ex studiis et moribus colligite. Cras de libro ultra scribam. Amico hodie est hoc totum.

22/12/2007 22:24 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Historia Domini Quijoti Manchegui II

Ignatius Calvus fuit 'cura missae et ollae' (ita se ipsum ferebat).  Summum Cervantis opus in latinum vertere poena imposita est illi cum adulescentulus theologiae studeret in Seminario Toletano. Haec fuit causa. Imperatum erat ut cujusque discipuli lecto praeesset imago Christi crucifixi; Ignatio autem non erat nummorum satis ad emendum. Iterum atque iterum admonitus, ex duobus bracteolis metallicis rudem denique construxit crucem, ad cujus pedem titulum hoc adscripsit:

El que tenga devoción
verá en esto un crucifijo,
pero el rector, ¡quiá!, de fijo
cree que es el mal ladrón.

Tali poena damnatus, Ignatius implevit non classico sermone, sed illo macarronico sibi aptiore. Quod bene sibi vertit. Rector, primo capitulo lecto, ridens dixit puero: 'Sufficit, Calve, jam habes garbanzum aseguratum'.

Plura de Ignatio Calvo dicere parabam, sed qui Hispanum legat sermonem ipse videre potest, sicut Icosinatus fecit, hanc paginam: www.aache.com.

Omnibus lectoribus lectricibusque gratias ago quod legitis atque exopto beatitudines mille.

23/12/2007 23:38 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Laculus Le-mannulus

20071227224430-7xii27-063.jpg

Caelum sine nubibus. Lux solvitur per levem caliginem.

Heri etiam non disputavi cum collega. Recens commentarius de educatione 'Pisa' vocatus alios commovit; alii autem commoveri non siverunt et notitias illius commentarii respuunt tanquam fallaces. In horum numero hesternus erat collega. 'Res non tam male se habent'. (Hanc opinionem odi: dici semper potest animo securo. Notionem inducit aliquem exaggerasse dicentem 'quam' male se habeant: non jam ponderandum est utrum male sint necne.) 'Tibi forsan aliter videatur; equidem judicium illud rectius puto'. (Cupidus non sum disputandi; hic collega mathematicus est; jam mense proximo ab alio collega, casu etiam mathematico, intemperantia verba exaudii de eadem re.) 'Vobis litteratis' (linguam tene, Thersita!) 'vobis litteratis semper praeterita fuerunt potiora; sed plures doctores vestrarum linguarum Universitas creat hodie quam nunquam antea!' (Mathematicum dixi? Arithmeticum dixisse debui.) 'Etiam nostro saeculo eduntur plures volumina Graeca et Latina quam quoquam alio'. (Hoc argumentum saepe in manibus est. De librorum qualitate abest aestimatio.)

Quid respondeam? Natale est. Tempus amoris, benevolentiae, pacis. (Casu lego nunc historicum quendam latinum in Hispanicum nuper interpretatum. Inter urbes quas historicus citat hae apparent: 'Treves', 'Mayence'. Quorsum haec Francogallica verba? Num novisset interpres hispanico esse sermoni vetera vocabula 'Tréveris', 'Maguncia', ad Augustam Treverorum, Mogontiacum proprie vocanda? Num scit ille saltem ubi sint illae urbes? Ex Latino vere interpretatur, an ex Francogallico, ut solebant interpretes centum abhinc annis? Non, tempus praeteritum melius certe non fuit.) 'Felix natale, care collega', dixi atque abii.

Ceterum hodie est caelum multo dulcius. Peior caecus non est quam qui oculis incedit clausis. Qui rosas vult videre, non lilia, non viola: rosas videt.

Ecce subfallax photogramma: parvus lacus irrigationis Lemannus videtur, nonne?

27/12/2007 22:49 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Pruina

Sero experrectus (cum multum heri cum amicis comesum et potatum ad tertiam tandem vigiliam lectus me exciperet) rus diu percurro. Sed visus perit ictum ultra sagittae: omnia sunt in nebulis. Quinque gradus negativi. Herbae, arbores glacie candidas se monstrant: parvulam mundi partem video, sed quantum circumspicio formam, lucem, majestatem habet ultraterrenam.

Rusticus quidam praetereuntem me interpellat. Cursum retineo, ne inurbanum me praebeam. 'Bonam pruinam habemus!' 'Pruinane? Nequaquam. Hoc gelu est!' Sed quae est differentia? 'Gelu est plus!'

Pruina: quam hispani 'escarcha' vocamus. Hac ex parte etiam verbum audivi 'cencellada'. Nuper in Delibes novum lego 'carama'. In via rusticus me correxit: non 'escarcha', sed 'hielo'. Quot verba, quot pulchra et varia sermo meus hac in parva paeninsula suppeditat! Quot alia erunt aliis in locis, in America praecipue? Persaepe eis utendi dulcedo me cepit. Cur latine (tum quaero) hic scribo?

Sed latine scribo, et volens. (Ceterum tempus denique castellano est sermoni.) Et non modo ex aliorum verbis nostra lingua ditatur. Dulce est alios homines intelligere, eorum verbis uti. Sed etiam tu qui loqueris sermonem creas. Quisque enim sermo se abstracte intelligi sinit, abstracte dico, id est, praeter loquentium usum. Cur latine loquor, loqui videor quasi infans verba parum nota quaerens, viam perscrutans qua cogitata exprimere queam, conscius me persaepe nec brevissima nec aptiora inventurum. Ignorans, dum loquitur, velut infans agit: ideo suum exprimendi modum adquirere debet, quia praesto non erant dicta trita vel sententia quae, cum jam omnibus admissae essent, sensum eaedem facilius detegerent. (Facilius et, magna pars, breviore et lucidiore via; sensus etiam crassior.)

Forsitan quia infantem iterum me videam, latinum scribere placeat.

29/12/2007 23:59 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Hilaris et faustus sit vobis annus MMVIII

20071231163359-6xi12-072.jpgVobis, amici qui legitis, amicae quae legitis, omnibus optima exopto; hanc imprimis laetitiam quae non extrinsecus, sed ex intimo nostrum emanat, quae non per risum dinoscitur ab aliis, sed a nobis ipsis ex conscientia probitatis et animi tranquillitate. Esto felix, cara, care.
31/12/2007 16:35 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris