Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Septiembre de 2006.

Stupor

Valde stupeo, hanc intrans ephemeridem ut legam quod heri scripsi, cum nihil invenio tertio septembris diei adscriptum.  Scripsi autem, fidem mihi praebete, aliquid de Aulo Gellio deque nostris praeteritorum temporum judiciis.  Cur abest?  Nescio, at certe 'praevidere' temptarim, deinde oblitus sim premere iussum 'publicandi'.

Memorabo ergo quod nuper audivi in radiophonio: quendam Ben Ladeni amicum Americanos Boreales monuisse, itemque 'Occidentales' omnes, ut Islamici fierent, ne quid peioris momenti acciderit eis.  Affabilis vir, mitis et humanus!  Miror quosdam tribuere mala quae nunc Europaeis accidere videntur 'materialismo crescenti', cum longe plura nobis ignorantibus vel materialistis timenda sint ex illis credentibus vel fanaticis qui per orbem vagantur ardentes in fide sua.

Noli timere qui inscitiam suam fatentur, amici, veremini autem qui veritatem se adeptos esse praedicunt.  Veritas nimium est vocabulum, et valde periculosum.

Valete

04/09/2006 05:47 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De nimiis vocabulis

Heri scripsi veritatem esse vocabulum nimium.  Multa enim vocabula nimia esse reor.  Linguae ab homine creatae persaepe notiones inmanes, incredibiles, nimis altas videntur designare.

Tale accidit in mathematico idiomate, de quo exemplo mentionem faciam numeri quem facillime scribimus sed difficillimus conceptu est: centesima potentia numeri decem.  (Prima potentia decem est decem; secunda potentia decem est decies dena; tertia potentia decem est decies decies dena; et quot sequitur.)  Illa enim centesima decem potentia numerum efficit adeo ingentem ut nulla numerabilis res quam in universo invenire possimus tanta frequentia occurrat ut numerum illum non modo implere, sed ne appropinquare quidem posse videatur.  Ita est, etsi particulas subatomicas in universo numeres: centesima potentia decem exstabit adhuc numerus nimius, ad rem quamque numerandam excessivus.

Idem, mea sententia, accidit in verbis quotidiani sermonis quibus abunde utimur quasi aliquid sibi velint: at nimia verba sunt.  Horum in numero duco 'veritatem', 'semper', 'deum'.  Intelligere putamus quod talia vocabula utendo dicimus, at nihil in universo eis congruere potest.  Idemque tot alia.  Res imaginariae tantum sunt.

Verissimum est imagines plurimum posse in hominibus.  Curate ut valeatis

05/09/2006 07:52 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Errare humanum est

Cum de nimiis vocabulis ac de veritate tractarem, venit in mentem dies nefastus humanae sapientiae, dies illa XV ante Kal Augustas vel 18 mensis julii anno MDCCCLXX.  Quid illa die accidit?

Si veritas nimium mortalibus est, non ideo mortales minus curamus de veritate possidenda, inque possesione veritatis esse plerique sumus rati.  Non adeo, autem, ut id expressis verbis proclamemus, quo scilicet quasi dementes ac vesanos ante ceteros nos praeberemus.  At est genus quoddam hominum quod, longe a pudicitia illa, privam notitiam de mundo, a deis viritim datam, sibi esse portendunt, nec dubitant id proclamare et palam et sollemniter.  Quod egit certe, humanissima insolentia et divina petulantia, ille Pius qui dictus fuit pappa Nonus eo nomine, die supra memorata, Romae, ante grege praelatorum in concilium Vaticanum primum conventorum.  Intelligere possum hoc credentibus et fidelibus non ita videri; sed mihi, qui minime rebus fido divinis, quam stultus, quam absurdus ille homo se infallibilem proclamans apparet!  Si se ipsum noscere fuit apud antiquos lex sapientiae, et sapientissimus ductus fuit ille qui unum scire se nihil scire aiebat, quid diversius, quid longinquius a prisca sapientia esse potest quam illa decimononica, ridicula cerimonia?  Et, mea quidem sententia, nulla alia est sapientia, nisi vetus et hodierna: nihil scimus.

Nihil scimus, at quam humanum illi tristi ignorantiae caecum esse!  Errare humanum est, se sapientem putare humanius.

06/09/2006 21:53 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Iter Caesaraugustanum

Mane est.  Hodie Caesaraugustam, in urbem medio Hiberi valle sitam, eundum est.  Diebus ultimis nimius calor, minime septembrinus, nos urget hac regione habitantes.  Sed in colonia suffocatus forsan peream.

Cum facillimum est ut sero regrediar ac Caesaragustanê fessus, has lineas interreti do, ne ullam diem praetermittam sine Plini consilio verendo.

Amor quoque nimium verbum est?  Hoc cogito ex quo postremum commentarium dedi.  Quid censetis, vos larvae quae legitis?  Valete in crastinum.

07/09/2006 07:59 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Amicitiae

Laetissimus hodie sum.  Nuntium accepi ex amico quocum agere coepi duobus vel tribus abhinc mensibus firmissimaque, ut spero, amicitia inter nos orta est.  Non quo melior sim hodie quam alias, non quo mitior ille sit, vel minus varius, quam priores amicitias.  Sed quia velut fundamenta huius illud est Ciceronianum: idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.  (Non, male memoravi: illud in Catilinae Sallustiano invenitur.)  Et quid conglutinat nos?  Amor scilicet Latino sermoni.  Nihil aliud inter nos: nec vultus alterius novimus, nec familiam, nec vestem.  Verba tantum Latina, illius saltem facetissima doctissimaque, hoc est in causa amoris inter nos, verba quae per tramites mysteriosos huius interretis celerrima currunt et callidissima ad alterius loculum inveniendum.

Suntne re vera firmae illae amicitiae quae uno tantum fulcro, ut ita dicam, nituntur, vel in ludo quodam sicut pedifollio vel shaturanga, vel studio quopiam ut culinario vel botanico?  Num firmiores illas praedicaremus quam haec magis nota amicitia quae generalis nuncupare possimus, amicitia quae non in hoc vel in illo, sed in omnibus fere hominis sensibus et rebus pangit radices?  Haec certe ditior et carior; at illae, quam attentae, quam purae!

Nuntius amici de quo loquebar plenus erat laudationibus, nimiis certe pro meritis meis, at quam gratis, quam jucundis!  Nullum inter nos certamen, nulla simultas, rixae nullae.  Facilius hoc certe accidit inter quos non quotidie agunt, non quotidie visuntur, tanguntur, olfaciuntur.  Sed quia facilis peior?  Minime consentio.

08/09/2006 22:33 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Lusus milenarius

Heri cum nihil scripsissem, domo excitus ab inexpectato sed grato hospite (ex discipulo nunc magistro facto), nocte fessus legebam dialogum 'Octavium' inscriptum ab auctore Minucio Felici, christiano saeculi II (quoad scitur, idque rarissimum).  Librum vili obtinueram pretio proximo anno, ex itinere regrediens in Morinos (quod Mogontiacum usque Augustamque Treverorum nos duxit), dum spatiabamur per Augustodunum apud montem Bibracte, ubi scilicet retenti sumus ego puellaque a celebri et pulchro templo cathedrali.

Multo mane expergefactus lectionem perrexeram cum locum invenio perjucundum, ubi Felix descriptionem optimam temptaverat lusus cuiusdam quo (et hoc praecipue maximum mihi attulit voluptatis) pluries ipse luseram, idem ac tu, ratus sum, lector incognitus.  Quo melius dijudicare possis, en locus ille:

"Is lusus est testam teretem jactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam testam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud jaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum assiduo saltu sublevatur.  Is se in pueris victorem ferebat cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret."

Nonne jucundum?  Hunc lusum inter alios nunc memini valde placuisse ei Ameliae de qua Franciscus Veber cinematographus pelliculam fecit non minus, mea sententia, jucundam.

Curate ut valeatis

10/09/2006 16:45 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Cinematographicum

Nuntio priore erravi cum pellicullam 'Ameliam' Francisco Veberio attribuerem: opus illud sub imperio factum est Johannis Jeunet, cui etiam attribui possunt alia egregia, quae inter illud quod perficit una cum Caro 'Delicatessen' inscriptum.  'Delicatessen' mihi fuit inter primas pelliculas quae denuo ad cinematographiam Francogallicam allexerunt, simulque 'Tonstricis maritus'.

Franciscus autem Veber posset etiam asciscere me gratum spectatorem, sed multo serius eum cognovi, idque primo ab 'Cena stultorum', opus quod esset forsan suorum perfectius nisi postea edidisset 'Exitus ex scrinio': ambo mihi valde placuerunt.  Postea plures quaesivi ex earum quae 'commediae' nuncupantur eiusdem Veber, atque haud paucas inveni spectabiles, velut 'Capra', 'Ambo patres', cetera.  Supramodum risi histrionica excellentia Gerardi Depardieu in 'Contice!': Gerardus in ea pelliculla partes agit stulti cuiusdam miseri qui nihi ambit nisi verum habere amicum sicarium quempiam (cuius partis Johannis Reno agit).

Inter alia notabiliora in pelliculis Francisci Veber hoc notari potest: saepissime actor primarius in iis, partes stulti agens illis Depardieu simillimae, nomen accepit 'Franciscus Pignon'.  Nonnulli histriones eas partes idque nomen tulerunt, sed praecipuus mihi 'Pignon' vel stultus perfectissimus ille est in cena stultorum versatus; nomen illius, eheu, non venit in mentem; eum vidi quoque in brevi Veberiana pelliculla 'Musicus' inscripta in qua nihil camara monstrabat nisi musicus qui timbalem magnum sonabat in bolero Raveli.  Etiam in absurdum opus, sed mihi jucundissimum, quod dirigebat Teodoricus Lhermitte, 'Professoris Apfelgluck arcana officialia'; Lhermitte alteras partes in cena stultorum egerat.

Francisco Veber minus sapientes quam stulti placere videntur; vel scit, et infitias non ibo, parum inter eos interesse.

12/09/2006 16:32 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Perspicuitatis causa

Cursus iam academicus incipit.  Etsi vitam meam primum apud Troiam bello impendi, aliisque multis officiis longis saeculis viisque infinitis functus sum, nunc in docendi laboribus ago.  Non dubitavi, jam dixi, quin haec ephemeris in privata vita versari minime deberet.  Sed haud semel consideravi aliquando nobis docentibus esse publicandum quod de statu docentiae praesertim publicae sentiremus.  Nunc denuo cupido clamandi me tenet in deserto.  Quia in deserto clamat qui de docendo in Hispania clamat, quoque sermone minime interest.  Magis ergo cupidinem satisfaciundo quam aliquid nemini prodesse sperans, magisque simul brevitatis et perspicuitatis quam lusus vel petulantiae causa, publice et conscienter hoc dico, docentiam huius temporis in Hispania esse magnam merdam.

Valetote, amici, abeantque Villar Palasi, J A Maravall, Patritiusque de Blas Rubalcabaque in malam rem, in inferna, inquam, si sunt, magistrorum ministrorumque

15/09/2006 20:52 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Septembris turbulentia

Iam nonnullos afui dies, non quia pigrior factus sim, sed quia multum laboris super leve stultumque caput meum impendet.  Atque hoc praecipue, quod quotidiano labore, usu consueto quod Hispanice 'rutina' vocamus, opus est mihi.  Contra septembri mense iter facere, emere, venumdare, inire exireque totque minutissima et saepenumero inutilia quae hoc anni tempore agenda docentibus sunt.  Deis deabusque gratiae sunt mihi agendae, non adhuc amorem ad discipulos perdidi.  Docentiam esse in Hispania magnam merdam, ut heri proclamavi, penitus puto, sed (ut amicus aiebat hodie vigesimum annum) pueris nulla est culpa.  Eos procul video, vultu adhuc limpido, ut eorum animae, et misereor.  Homines tali aetate adhunc cogitant, sentiunt.  Nunc illud nolo scire: quinque sexve annos, beluaque ad praesepe fieri incipiet major pars.  Afuerit omen!  Valete

21/09/2006 15:19 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Exsulto

Hodie est mihi vere celebrandus dies candidoque notandus calculo: commentarios enim in loculo inveni, neque qualescumque, sed excellentium amicorum, optimi Maximi Hispani meique Ludovici.  Si gratiae sunt quae non ex urbanitate vel humano commercio, sed ex imo corde exeunt, eas vobis, Maxime et Ludovice, nunc libentissime ago.  Quid ultra cupere possum?  Immo possum: in Pastricis ephemeride, quam quotidie lego, nuper eius verba inveni affabilissima, ut est homini mos, et illius hominis elegantissimi (ut per ipsius ephemeridem patet) qui Nemo vocari voluit.

Saepe subrideo philosophorum rixam, quoquomodo conantes finire quid homo sit, quid illud sit animal quod non itaque sint animantes ceteri:  Num risu distinguitur, manibus, utensilibus?  Illine priva et propria est notio mortis, conscientia sui, libertas?  Stultus labor et inutilis, puto, quaestioni vitae supralunaris simillimus, sed... quid nobis philosophastris, nisi distinguendum?  Ceterum ipse aliquid simile millies cogitavi.  Quid sum?  Quem ad finem nos, insolentia, insolescentia animalia?  Non raro accidit ut vix me distinguere possem ab musca vel formica...

Olim malum accidit mihi, nihil magni momenti, satis autem ut tecta ruerent domus meae vidererque solus inter parietum ruinas.  Vae mihi, quantum illos tristes dies solamine egui religionis, fultura fidei cuiuslibet!  Tum illud penitus discere mihi visus sum: homo qualiacumque ferre potest, modo amicos apud eum habeat.  Hominis videte doloribus maximis afflictos, in extremis laboribus, in carceribus conjectos: rident autem, vitam agunt, etiam gaudere possunt: ut eis amici non desint satis est.

Parum plus puto esse nos quam simiae jucundae, minime jucundae nonnumquam.  At illud habemus maius quam manus, quam conscientia, quam libertas: amicitia.  Quam divinam appellarem, nisi hoc praecipue video carere deum, eodem in primis miserandum, quod amicos non habet.

Vobis amicis haec verba dabam.  Valete

22/09/2006 18:09 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Pergam

Brevis ero, cum fessus Caesaraugusta redierim (urbs me defatigat quantum Pastricem rus): commentarium lego generosum generosi Pastricis et aliquid gravat stilum meum: timor, opinor, me praebendi minorem quam exspectatur.  Cum haec nemo legisset, me saltem sciente, levis scribebam, laeta ignorantia lectorum, si qui forent.  Hodie Nemo me legit, qui nexus huc posuit in ephemeride sua, legit me Pastrix, legunt me denique si non multi, magni (etiam Maximi).  Cur semper tantopere cupio omnibus placere?  Memoria forsan plagarum crudelis Ulixi?  Agedum, non omnibus placebo, sed viribus renatis scribam quotidie: plus enim vigoris ex amicitia carpam quam timoris.

Filia exspectat me: vult ut ambo pelliculam simul videamus.

Sed prius quam haec verba mittam, gratias agere toto corde volo Reginae nostrae, Reginae scilicet Noctis, cuius amabilem commentarium heri non legi.  Haec accipe basia mea, optima amica.  Quam laetus per vos fio!  Valete, valetote semper!

23/09/2006 22:33 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Discendo patitur

Hodie, per aliquot dies forsan, minus scribam, tempus terens in inquirendo quomodo nexus addam, quomodo photographias inseram ephemeridi.

Post horam longam...  Tempus vere trivi, neque photographiam posui.  Nunc de nexibus videam.  Valete.

24/09/2006 13:22 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Heureka?

Nescio quomodo nummus hic videbitur, si pulchrior, si maior, si nimis parvus.  At modo videatur, satis est mihi, homini cui minime placet tempus terere interrete navigando (ideoque miseros oculos pessumdans consuetos sericae papyri suavitati).  Sed nauta rursus factus, navigavi, navigavi, has illas oras visitavi, paginamque denique inveni ubi quicumque eodem morbo laboraret quo ego (scilicet ignorantia) mederi disceret.  Didici?  Bonusne an malus exitus fuerit mihi, perspiciam cum primum haec verba scribere desinam et iussum premam 'publicandi', id est edendi.  Verum est, photographiam tantum ex interreti depromptam inserere consecutus sum, cum photogrammata mea inserere potius contenderem.  Hoc ergo nihil puto nisi primum, spero, itineris gradum.  Amicis lectoribus, amicabus lectricibus patientissimis imaginem (quae valde placet) describam qualem video, ne ullo careat conamine dicendi commentarius hic, et quia verba in ephemeride condicere debent, opinor, photographemati.

Nummus hic Athenis saeculo aureo illo, nisi fallor, flatus feritus fuit quod sub nomine Periclis novimus.  Drachmane, tetradrachma?  Nummorum peritus non sum (nec antiquorum nec saeculi nostri).  Sed in nummi facie noctuam video Athenae, Athenarum deae, atque post avem videri potest ramus olivae (arboris scilitet ipsius deae) lunaque decrescens, Athenarum et pacis noctisque symbola.  Omnia huius imaginis placent mihi: et felix essem si hic typis Graecis scribere possem litteras AQE (AQENAI scilicet primordia) quae in dextro imaginis leguntur.

Romanus sum, sed quis Romanus esse potest qui Graeciam, Graecum omne, non amet?  Sed non quia Romanus, non quia Graecus, non quia antiquorum vel animalium amans hanc imaginem selegi, sed hoc: quia perfecta mihi videtur.  Ars minime progreditur.  Imagines pulcherrimae quolibet saeculo, quovis cultu inveniuntur.

25/09/2006 12:07 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Dolet experiri

Nudius tertius pater ingressus est in nosocomium: 'crisis coronaria', 'cor vetus' doctores decreverunt.  (Hos menses saepe querebatur de dolore pectorali, de fatigatione.  Liberi eum ridebamus quasi 'morbosum imaginarium':  Quid ergo vis, pater?  Septem et octoginta annos natus, semperque sanus, aliquid tandem dolendum erat!)  Caesaraugustam advolavi.  Minime funebris, immo laetissimus visus est, ab omnibus circumdatus, omnibus se denique vero morbo, etiam gravi, affectum intelligentibus.

Multa de morte, quam minime puto vereri, saepe meditatus sum, sed aliquid mihi deesse toties concludo: nullam veram et intimam habeo experientiam mortis, cum neminem mihi intimum viderim extremum obire diem.  Avia, quam puerulus noveram, longe ab urbe nostra (tunc Burgis) mortua est.  Eius pater, Antonius proavus, carpentarius, domi meae defunctus est post tres menses celeris declinationis, sed hominem durum, imperatorium, non amabam.  Pridie eius transitus, ex lecto ubi mox spiritum erat daturus, narrabat mihi (uni fere adsiduo visitatori) quomodo 'albayalde', vel album pigmentum plumbeum, ad perficiendos uteretur currus quorum juvenis faber exstitisset celeber.  Nonagesimum tertium annum agebat, tredecim annos eram natus.  Eius mors magis stupori quam dolori mihi fuit.

Sunt res humanae nonnullae quas penitus non didicimus nisi experiendo, haud unum per dolorem, sed persaepe.  Cum filia major nata est, inclusum repente me vidi in novam et incognitam humanitatis partem quam antea eram: duobus dimidiis partibus humanitatem constare ratus tunc fui, et qui parentes essent, et qui liberos non haberent.  Intellexi tandem cur mater plorare soleret televisificas imagines videns puerorum in Africa fame interfectorum.

Parentes, fratres, sorores, amicos (eos dico qui digitis unius manus numerantur), nullum eorum mori vidi nec timui.  Mortem suspicor non plene intelligere me, immortalemque adhuc me sentire, tamquam pueri se sentiunt.  Mirum hoc, se nescium scire, ignorantiam autem tollere nequire!  Etiam accidere potest ut homo sim, tanquam proavus, durus et sensibus valde carens.  Quoquomodo sit, pater ridet adhuc.  Obscaenum mortis colaphum magis curiosus quam timidus exspectare pergo.

27/09/2006 07:49 thersites Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Aliquantulum heri dubitavi num de patris valetudine loquens propositum huius ephemeridis conculcarem, non scilicet exprimendi quod in mentem venerit, illud vero quod de privatis rebus versari vetaret.  Etenim tempora sunt benigna, quibus ratis aequora mitia transeat atque navigare possis quoquo velis, alias vero urget hora aciesque oculorum uno tantum puncto fixa est.  Num magis 'objectivus' es si libere gubernas, magis 'subjectivus' cum flumine raperis?  Sapientia omnis tua utrolibet parvula est; et anxio et securo scientia omnis homini eodem minimo circulo conclusa est, quo ridicule delineatur oceanus ignorantiae.  Ruri ostia aperire, ait proverbium Hispanicum.  Quid ergo interest, de tua vel de aliena loqui?

Obscura, duriora verba videor scripsisse.  Ignoscite, amici, hodie fons non manat, stillat.  Valete semper

29/09/2006 00:19 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Docere et plorare

Commotus scribo quod Pastrix amicus expressis verbis iterat in ephemeride sua sententiam parum mitem de docendo in Hispania quam nuper in mea edidi.  Talia cum dicebam, nullos adhuc commentarios in hoc blogio legeram, ideoque clandestina fere verba videbar scripsisse.  Contra Pastricis ephemeris a multis et doctis legitur quotidie, qua de causa deprehensus nunc videor in foro puer qui facinus in cubiculo tantum patrare putabat.

Minime autem me paenitet clamoris illius, quem aptissimum arbitror esse pro brevitate ad statum exprimendum educationis nostrae, praesertim quam secundariam vocant; sed nunc oportere sentio et latius explicare et patentius demonstrare.  Possum, opinor (si fateri licet sine petulantia), at in hac ephemeride?  Quam gravem, doctrinalem, tristiorem quam jucundiorem nolebam.

Illud certe et conscius et ultro proclamavi, docere esse in Hispania magnam merdam, idemque iisdem verbis quandolibet dicerem ante quemlibet quovis sermone.  (Utinam parentes, cives, aliquem verba talia movere valerent!  Quod non accidet: hoc pessimum est.)  Aliquando ergo, sed raro, dicam de educando.  Nunc breviter de duobus rebus excusare mihi liceat.

Primum, sententia illa non dicta est de linguis classicis vel humanitatibus tantum, sed de statu educationis omni.  Latinum vel Graecum si radicitus evellerentur ex Hispanica disciplina dolebo certe, sed non eam in multo pejus existimabo cecidisse.  (Hoc boni rebus est: tales se habent ut difficillime deturpari possint.)  Non ergo pro domo mea in hac re loquor.  Hoc fuit praecipuum et paene unicum argumentum fautoribus reformationis, vigesimum jam ferme annum, contra qui refellebamus eorum mirabilia prophetaeque nunc exsistimus (hoc vere piget) cladis praesentis.

Etiam illud proclamare cupio, minime laudatorem esse me temporis acti, nec adeo caecum ut videre non queam quot et quanta meliora sunt hodie quam numquam antea fuere.  Omnis fere pubes in scholam ingreditur, hoc bonum est, primumque Hispania consecuta est.  Musices professores scholae sunt, qui numquam fuerunt.  Optimos omnium temporum habemus hodie magistros ad corpus exercendum.  Sed, ea bona ut adipiscerentur, necesse fuit optima conculcare quae tunc erant, nunc omnino absunt?  Nequaquam: at vicit stultitia.

Nunc de hoc satis.  Valete in crastinum qui patienter legistis.

30/09/2006 07:14 thersites Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris