Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes a Octubre de 2006.

Ave atque vale, pater

Pater mortuus est.  Heri vesperum cor eius defatigatum pausam fecit.  Homo fuit virtutum domesticarum, suos amans, a suis amatus.  Senes amici, dum conveniebant, laetitiam, affabilitatem memorabant.  Etiam mane, cathetere in cor eius ingrediente, poemata recitabat chirurgis.  Mors fuit, ut vita, quieta et verecunda.  Basium ultimum potui dare.  Me videns dixit subridens:  'En vir inclitus!'  Verba patris jam non audiam.
01/10/2006 20:07 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Semina rerum

Hominum naturae mira est condicio, per quam semper visa sit suppeditare, generatione quaque, ingeniorum varietatem omnem.  Si ergo manum hominum satis magnam sumis, difficile erit in ea non hunc tardum, illum callidum, istum mitem, illam cupidam, alium cerebrosum, alium crudelem, aliam jocosam, et sic de ceteris, semper aliquem invenire suae quemque peculiaris condicionis, ut vix charactere quodam egere putes.  Sibi in hoc haud dissimilis atque rerum natura, quae semina animantium plantarumque spargere copiosissime videtur, minimam persaepe partem sperans esse vitalem, nulloque genere parcens quasi timeret ne ipse quidem character deesset qui superstes esset futurus.

Bello civile Hispano quod in tyrannidem exiit 'generalissimi', fere omnino exstinctae sunt partes republicanae, factiones scilicet communistae socialistae aliaeque quae rem publicam sustinuissent, sed etiam homines quique regimini democratico faventes, quos inter paene magistrorum artificum sapientium omne genus, aut occisi aut interdicti aut exterriti saltem a tam crudele victore quam ignaro.  Annos post quadraginta, ne unum quidem invenires inter juvenes qui partes in Hispania politicas quascumque palam agerent qui tyrannidi illi faverent, omnes in factiones communistas socialistas republicanas ingressi libertatemque palam proclamantes ante milites et praetorianos qui sine auctoritate aut fiducia agerent sed solo officio eodemque tristi.

Exemplum sumpsi quod bene notum habeo, sed passim historia exempla talia suppeditat.  Nonnumquam ex me ipso quaesivi num juvenibus temporis huius tyrannis quaedam proderit, ut libertatem doctrinamque plus ament, ea sibi magis cordi esset.  Barbara sententia certe: desipere in loco.

04/10/2006 08:19 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Ex caverna

Natura, etsi vacua plerumque (equidem in hoc fido physicis) mire plena sensibus apparet, adeo ut numquam ad omnia eius haurienda satis oculorum, aurium, narium intentionem adhibere videamur: et non de universo loquor, sed de pariete tantum contra quem quiescendi gratia sellam applicuimus.  Parietem videmus, sed non videmus.  Lucem forsan videmus, colorem obliti; vel colorem lucemque percipimus, materiem ignoramus (quam cito recognovit faber noster caementarius); da, quaeso, nos et colorem et lucem et formam et materiem satis perspexisse, superficiem olfecisse, tetigisse: si quis ex nobis quaerat quot animalia vidimus, quot herbas, quales super eum delineabantur umbrae, eorum rerum rationem omnium reddere erimus impotentes.  Unum, duo, tria, viginti apiscimur, milia dimisimus.  Non sunt defectus sensuum, sed inopia intentionis et rerum plenitudo.

Quintum jam vel sextum annum, circum Turiassonem spatiabamur, cum odorem sentimus suavissimum et acutum, ab arbusto quodam exhalatum: flores eius erant parvi, sparsi, tamquam folia, argentino tomento.  Interrogatus ab amica quodnam ei arbusculo nomen foret, vulgaris ignorantiam agnovi.  At sis (inquam) Latinum bene novi.  Risit ea vocabulum audiens sesquipedale, quasi fictum a me.  Sed vera dico, questus sum, Elaeagnus angustifolius a botanicis nuncupatus est.  Ridendo ergo, ut accidere solet, arbusculi nomen illa memoriae mandavit, quod nomen recitare gaudebat quoties fratres arbusculi vel ruri vel urbe inveniebamus.  "Sed mundus plenus est (ait aliquando) Elaeagnorum angustifoliorum!"

Mundus plenus est, sed plethoram non videmus.  Quod amicae accidit memineram jam mihi accidisse tempore quo plantis studere incipiebam.  Aestatem agebamus in litore Asturiano (Julia vix annum primum complerat), tempusque triveram herbas delineando, eorum nomina quaerendo, novas inveniendo (Olegi Polunini optimo auxilio).  Illas nunc habeo inter antiquas amicitias: Picris echioides, Centranthus ruber, Crithmum maritimum (vel 'petroselinum marinum'); Smilax aspera, pulcherrima foliorum; vel illa quae in solario vigebat, humilis floribus: Parietaria officinalis.  Ut stupui, domum regressus, hortum meum inveniens plenum illius parietariae ad cuius notionem quaerendam in Asturias iter feci!  Intelligentiam esse actionem, non passionem, quisque facile invenit; psicopaedagogi autem post centesimum tantum vel ducentesimum congressum internationalem.

Gratias omnibus ago qui legunt, sed praesertim Ludovico meo amabilissimo.  Hoc quotidianum pensum mihi placet; vobis autem non displicere, ingens voluptas est.

05/10/2006 10:32 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Luces ex longinquo

Hoc anni tempore, cum primum ventus molestus flat vel imbres incipiunt, birotam relinquo, aestivum ludum, et, ne corpus minus hieme exerceatur, multo mane viis rusticis ad currendum exeo.  Hodie prius diluculo currebam, multa nocte, sub stellis.  Haec mihi fuit anno proximo nova voluptas: earum luce diem auspicari.  Quam pulcha stellarum species, hodie mane.  Praesertim regredienti, in meridiem verso, procul Orion splendidas suas stellas ostendebat, tenuem arcum, cingulum magnificum.  Ut quotannis nomina memorare placebat: Rigel, Betelgeuse, Bellatrix (ex paucis qui vocantur nomine haud Arabico vel Graeco).  Et Orionis ad sinistrum latus, gemma noctis hibernae, pulcherrima Sirius.

Millies ex pueritia hoc spectaculo fructus sum, sed semper incipiente nocte.  Nunc, in senectam vergenti, qua minus dormitur, hunc novum modum gaudendi noctem invenire placuit.

06/10/2006 08:18 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Iter

Annis vesania cumulatur.  Iter Atheniense quod moliebar lapsum est.  Veteri amicae hoc narrabam cum 'Cur ergo' ait 'mecum non in Maurocum venis?'

Itinera facere mihi cordi est.  Sed raro longiora, quia pulchrum hoc iter duco, quod non modo in fine, sed etiam in tota via frui potest.  Eo ipso autocinetum, ferroviam malo quam aeroplanum, cum tempus et via tanto mihi placeant quanto urbs ultima quam scopum selegi.

'Aeroplanum Caesaraugustae conscendimus: hora una et dimidia, jam in Mauroco sumus.  Quid tibi videtur?'

Maurocanum regnum.  Omnes de eorum mirabiliis portendunt.  Sed nunquam eo ire cogitaveram.  Cur?  Non quia Mauri, quia musulmani.  Nusquam puto inveniri posse nec plures sapientes nec stultorum minorem numerum.  Sed me retroegit quod apellatur 'folklore', 'color localis'.  Et Maurocum plenum esse ratus sum populari vita, localibus coloribus.

Annui.  Nonne vesania cumulatur annis?

--------

Forte legi commentarium Pastricis ad imaginem Graeci nummi, quem commentarium antea (nescio cur) non videram.  Pastrix enim quaerit cur in nummo AQE per epsilon legatur cum per eta scriptum rectius videretur.  Si quid ex libris intellexi quos de Graecis typis nuper depastus sum (causam alias explicabo, non parum et facetam et Hispanam) litterae quibus Athenienses aureo Periclis saeculo utebantur non eaedem erant ac postea fuerunt et nunc sunt: hae enim quibus nunc utimur alfabeti sunt Milesii, qui psiloticam dialectum notaturus signo aspirationis carebat ideoque litteram H ('ha': consonantem aspirantem in phoeniceo pristino alefatu) ad notationem 'e' longae adhibere potuit.  Brevius dictum: alfabeti Graeci plerumque differentiam inter 'e' brevem et longam non notabant (ceterum ut Latinus), quos inter Atheniensis usque ad admissionem in usum alfabeti Milesii, quae publice Athenis facta est sub archonte Euclide 'tois ton Ionion grammasin' anno CCCCIV a.Ch.n. circa.  (Obiter inveni perprolixum et discipulis difficillimum systema accentuum quo nunc Graecis litteris utimur non classicum esse, sed byzantinum, hoc est medioaevale.  Ma ton kyna!)

07/10/2006 10:41 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 4 comentarios.

Memorem esse oportet

Hos funerales dies multos inveni quos jam pridem non videbam.  Quos inter amicorum erat par quod convenire nequeo sine memoria casus facetissimi post eorum nuptias vulgati.  Tunc nondum erat mos, postea institutus, ut sponsi donarentur per catalogum, immo quisque necessarius, affinis, consanguineus suum donum parabat pro captu suo et sine cuiusvis venia.  Mariti uxoresque sic periclitabantur quidquid foret donari, nunc pulchra nunc turpia.  Quod certe accidit his cum amita Rosa, femina multos jam annos nata cuius nomen unum risui erat omnibus consanguineis, adeo famam pessimam assecuta erat insolentiae insaniaeque.  Vidua pecuniosa, Operi Dei (catholicae institutioni) dedita, hos amicos donavit duabus lampadibus earum quae apud lectum in nocturnis mensulis apponi solent.  Lampades opus erant locuples, idemque foedissimum: earum corpori, petra scalpto viridi, addebatur cuculla quae imaginem fingebat omnem fungi cuiusdam singularis; at simul cuculla facta erat vitris diversicoloris, argento adhaesis, ut memoriam traheret ad cathedrales illas gothicas vel ad visigothicos thesauros.

'Quid hoc agemus apparatu?'  Gratiis maximis amitae Rosae actis, juvenes in summo scrinii id operis condere decreverunt.  'Cum amita domum venerit visendam, jam lampades eius honori tempore apponemus in loco.'  Quod opinione celerius factum est.  'Cito, lampades, amita Rosa subest in via!'  Per interphonum (quo cubicula cum via communicantur) amita Rosa se subituram, jamjam adesse certiores fecerat.  Advolare tunc, sellam sumere, ex summo scrinio lampades rapere, in mensulis collocare, alteras lampades, ne plus temporis tereretur, sub lectum abscondere.  In hoc campana sonat.  Suspirant!

Urbane utrimque se gesserunt.  Anus lautam domum, supellectilem, theanam potionem et offam dulcem, omnia denique laudavit.  Juvenes ceteram domum amitae Rosae monstrarunt.  'En habe cubiculum!'  Et, ut amitae lampades splendeant, sponsus clavem luminis movet: lux tunc facta est, subter lectum!

Mendacem memorem esse oportet!  Multa bona sunt pari illi amicorum, sed cum necessarius quisque semper in eos conveniendo subrideat, idem omnes memorare suspicor, scilicet lampadum fabulam percelebrem!

08/10/2006 09:38 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Pressio et expressio

Ex photographia subrident maximi magistratus Sinensis et Japonicus: uterque, amicitae symbolum solitum, manum alterius manu tenet, photographos intuens.  Ambo pariter induti sunt veste nigra super candidam camisiam, ipsam ad collum clausam caerulea cravata ('cravatam' appello vittam sub camisiae collo, certo nodatam modo, quam Francogalli 'cravate' vocarunt ex gentilitio, ut aiunt, Croatiae).  Hoc mirum habeo: oculis amborum exceptis, quam parum orientalis apparet imago illa!  Nec nigrae jaccae (vel tuniculae maniculatae), nec camisiae, nec capillorum apparatus...  Nihil horum reminisci sinit illarum elegantiarum serico tactu, amplarum vestium scite succintarum quas equidem Sinensium esse vel Japonicum memineram.  Quid autem de manuum pressione?  Num ad modum tale pacisci solebant samurai vel mandarines?

'Globalizatio' quam vocant multis formidini est.  Et bona et mala mihi ignoranti conferre videtur.  Inimicus autem omnium cravatarum, eas inter pessima duco pullulare.  Sed quod omnium magis miror est quod, praeter Anglicae linguae vel Hispanicae diffusionem, ea signa diffunduntur quae corpore fingimus ad quasdam passiones vel notiones exprimendas: ictus oculorum, capitum nutus, manuum pressiones.  Quae corporalia signa numquam ante saeculum hunc tantopere et tam cito exteros fines occupare solita sunt, quae res hoc temporis mire perficitur per opera cinematographica vel nuntios televisificos.

Pueri (miseri globalizati) ea signa celeriter perdiscunt.  Inter ea quod facetissimum existimo illud est quod indicem et medium digitos simul plicando allusionem significat vel sensum figurativum.  Primum, nisi fallor, signum corporale quod exprimere conatum est ortographicum signum!

Utinam homines, qui nullo sermone inter nos intelligere potuimus unquam, amicitiam jungere signis corporalibus denique valeamus!

09/10/2006 07:32 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Anna Politkovskaia, in memoriam

Quis hanc mortem concupisset, quis verisimile jusserit, quis certe impedire nollet, omnibus nobis nonne notum est?  Multa nefanda saeculo nostro committuntur: bella ad praecavendum, in feminas et infantes vis, commercia de morbis et miseriis.  Nihil autem nefandius quam vocem liberam trucidare.

Hoc turpissimum crimen non semel, non primum accidit in Foederatione Russica.  Num saeculum Ivanis Terribilis iterum advenire patiemur?  Cruor et immanitas stigma triste videtur Russicae historiae, sicut contemptus humanae vitae a Custine lucide descriptus.

Nisi nefarium hoc facinus in fortissimam feminam perpetratum non plene exclaratum fuerit, donec fautores eius et conscii meritas poenas pendant, subeat Putin et regimen eius perpetuam infamiae notam.

10/10/2006 08:50 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Vale, Cai senex caneque

Jam jam profecturus exsulto.  Iter quodque stimulus est mihi gratus et acer.  Hoc autem gratius ut inexspectatum.  Aliquot dies abero.  Valete, amici
11/10/2006 07:59 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Marochium

Saeculo undecimo (illo aureo musulmanum quo Umar Hajam et Gazzaliensis vixerunt) dux bereber Josephus Taxfini filius Marochium condit (Marrakech, Marokko) sub monte Atlante.  Aiunt urbis nomen (nihil initio nisi nomadum castra) ex verbis bereberibus marrukech originem capere, quae ’celeriter praeterire’ significant (adeo periculosa itineri illi erat fama).  Centum post annos, Marochium caput est imperii almoravidis, paene Hispaniam totam et Mauretaniam amplectenti, atque turris completur templi maximi quod appellatur Kutubia (ex vico librariorum in quo erecta est, cum kitab Arabes librum vocent).  Ibi emicat medicus orbis doctissimus Ibn Tofail, eiusque consanguineus Ibn Rusd Aristotelem in Arabicum vertit.

Marochio regressus heri sum.  Marochium hodiernum umbra est illius quod fuit, sed umbra rosea, humanissima, splendida.  Num dici potest iter in Maurocum esse iter ad praeterita tempora?  Potest.  Populus ibi laborare, quiescere videtur sine horarum cura.  Fabri, fullones, coriarii, artifices omnes sollertissimi, opera sua perficiunt sine horarum cura.  Pueri alii in scholam eunt uniformiter induti, alii terra ludunt sordidi inter palmas: nescio utrorum pueritia optabilior, sed sordidorum similior nostrae, in viis plateisque actae adhuc sine bitumine, sine horarum cura.

Aeroplana quotidie centenos, millenos ex civitatibus Europaeis Marochium viatores transferunt, euronibus refertos, Marochiensibus primam materiem (etiam hoc dici potest), qui illorum voluptates atque desideria mire sibi in dirhames transmutare valent, et hoc urbanissime, semper subridentes et indigenae et viatores.  Civitas vere exculta!  Quorum aedificia, si homines minus, satagerent ut operae pretium foret ad urbem talem commeare.  Non pauci callidi Europaei domum sibi struxerunt vel refecerunt intra Medinae (urbis veteris) terreos muros.  Me quidem cepit amore madrasa Ben Josephi, theologica schola quietis, candoris plena.  Sed cum tot pulcherrima exstent, quamquam hodie sordidissima, Marochium cito fiet, quando dives erit, ex lautissimis orbis et jucundissimis urbs.

16/10/2006 18:27 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

De stulta sapientia

Cogitanti de scientia olim mihi venit in mentem, cum sapientiam plerique (saltem qui Graeci ab origine sumus) felicitatis extremum existimemus, stultitiam homini non esse extremum tristitiae, quia stultus se stultum ignoret; immo pessimum esse in hoc quidem eam non auream, sed nunc ferream mediocritatem per quam nec adeo sapientem esse liceat ut sis sapiens, nec adeo stultum esse ut stultum te scire desinas.  Hanc diu respiciebam contentus meam et propriam cogitationem, a me uno creatam (scilicet ex introspectu), at, proh dolor, idem denique legi postea apud nescio quem saeculi proximi auctorem: cuius nominis sine dubio propterea oblitus sum, quod solam notionem 'originalem' ex me crudeliter abstulisset.

Haec mihi occurrunt dum lego quod die undecimo scripsi de Guillotin.  Quam inopportuna sapientia!  Quae excusata hoc uno esse potest, quod extemplo profusa est.  Nihil autem magis Thersitae proprium quod extemplo profari.  Ceterum saeculum ullum rerum novarum amantius quam nostrum in dubio habeo quin inveniri possit.  Novitas nostro saeculo peramata, en forsan sola macula qua non Thersitam inquinatum invenies.

17/10/2006 08:38 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Nominatim

Heri in hoc diarium intrare non valui, quod praedico ne pigrior existimer quam certe sum, silentiumque summo Interretis numini, nec mihi imputetis.  Post ergo nonnullas machinationes, nuntium denique ad Blogiam (hoc scilicet negotium servile) misi, et cubitum abii.  Ordinatrum hodie cum aperio, responsum invenio, quod pergratum mihi fuit duplici causa: quod humanius Interrete fit mihi quidem, et quod non est Hispanis mos epistulas celeriter respondendi.  Gratias ergo Ferdinando Thomae agere volo, vobisque, amici (at adestis, annon?) paucis nuntio esse Blogiam in laboribus ut capacior fiat, ergo non omni tempore ad ipsius paginas aditus esse faciles.  Valete
19/10/2006 17:41 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Fabula

His diebus imbres frequentes sed pacificae hanc vallem perfuderunt.  Heri mane caelum fuerat cinereum.  Horas postmeridianas, cum vix antea potuissem, domo spatiatum egressus sum.  Neglegenter ambulando, nescio quid cogitans, jam longe eram a vico.  Pullum habebam cor, tanquam dies, et humum contra meum morem intuebar, cum magna repente lux facta meditationes detinet oculosque tollere cogit: longa scissura dilaniaverat nubes eaque lumen occidentis solis per omnia dispergebatur.  Cumulus qui capiti meo impendebat violenter illuminabatur, eiusque lux sine dubio ex cogitationibus eripuerat me.

Stupens circumspexi: omnia mire mutata erant.  Atramentum quo meridies operiebatur regionem borealem reliquerat, ibique caeruleum, quasi viride caelum ostendebatur juxta terram: montes Bardenenses plenam solis lucem accipiebant; sursum autem, nubes supra nubes cumulabantur usque ad celestem apicem, ubi illa quam dixi ventre imminebat candido, dum tergum diffusa lux variabat sucino colore.  Perfrictione contremui.  Mundus tacebat, sed aliquid docere silendo velle videbatur.  Alta nubium structura vastitatem exprimebat immanem, tanquam si gloriosum illud theatrum caeleste in ictu oculi erectum ad exhibendum esset constitutum quam minuscula, quam vilia, quam imbecilla essemus terrestria.

Longius ibi tempus manendum non erat, quia sol jam jam moriturus currebat ad deliquium, qui si videri non posset, eius effectus rubro colore per omnia suffundebantur.  Nuper albae, celeriter nubes in purpureas rubidasque vergebant.  Insolens confusio perpetuitatis et momentorum, hora in particulas temporis infinitas frangi videbatur.  Tali solitudine sentiebam naturam mihi uno quandam egisse funebrem fabulam.

20/10/2006 00:41 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Cynarae

Hodie primas, ex hortis recens proventum, autumnales voluptates, cynaras comedimus.  De iis loquor floribus, unis opinor (exceptis caulibus florum) qui ad mensas nostras edendi advenire solent.  Cynarae enim edules flores sunt, vel florum gemmae potius, suaviter amarae, tenerrimae, exquisitae dapes.  Non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus...

Coquina est ars in dies crescens, saltem apud Hispanos: emisor televisorius qui non plus coquinae quam alteri cuiquam arti tempus impendat nullus est.  Arte tali sic progrediente, plures flores jam ad intelligentium elegantiorumque mensas accedunt: gelatinas violarum, chrysanthema cruda...  Nihil autem exquisitius puto quam humiles cynaras caeruleo sapore.  Et dum exquisitissima gustaverimus, nonne quid tenue doloris patiemur pro eis qui todo orbe fame pereunt?  Non!  Iram recolere malo quam culpam sentire, iram semper in stultitiam, in illos stultos qui infesti in alienam terram invadere justum putant, vel in stultos illos qui alios homines ob musicam colendam morte damnare religiosum existimant (hoc nuper in Somalia accidisse audio).  O stultissimi totius orbis: non impedietis quin has cynaras, donum divum, pace comedam!

Num cynarae an cinarae dicendae sunt?  Cynara scolymus a Linneo vocata est; artichaut nisi fallor vocant Francogalli, carciofo Itali, alcachofa nos.  At quanto differunt nostrae tenerae cynarae atque asperae ceterae!  Fourieris utopici memor (qui exercitus non de finibus nec potentia, sed de optimo soufflé decertaturos somniabat) ob cynaras Hiberi fluminis hodie Francogallos aspiciam Aragonensi superbia!

22/10/2006 21:50 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Genji Monogatari

Si liber quem voluptatis causa legere coepisti non tibi placet, quid ages?  Lectionem pergere, velis nolis, an omnino relinquere?  Equidem cum librum ingredi non valeo, minime perseverandum puto, sed in aliud tempus relinquendum.  Hoc haud semel accidit: fabulam egregiam Malcolmi Lowry Sub vulcanum bis abjeci prius quam perlegere, magna tandem voluptate, possem.  Libro cuique sua tempestas animi.

Idem rursus accidit dum Marochio commorabar.  Eo librum quendam tuli legendum, sed forte taedio me affecit.  Feliciter Elisabeth libros contulerat quasi non hebdomade sed mense toto ibi victuri essemus, et commodavit fabulam Japonicam scriptricis Murasaki Shikibu Genji Monogatari vel Historia Genji principis splendentis.  Sic iisdem diebus et regnum adivi quod numquam antea cogitaram, et opus legi quod numquam legendum paraveram: regiones pariter alienissimas mihique ignotissimas simul visi.

Lectam fabulam placuit, etsi minime Margaritae Yourcenari consentio, illam esse optimam maximamque fabulam omnium litterarum (omnia enim legisse Margaritam dubito, nec Steiner nec quenquam).  Subridicula Japonica illius fabulae nobilitas visa est, tota otio dedita, id est aromatibus, vestibus (manicis praecipue), caligraphiae, poesi Sinensi, venereis coitionibus; bella saltem despiciebant.  Sed illum orbem alienum ejusque caerimonias me parum intellexisse vereor.  Ut in ludis puerilibus, nonne sericas vestes induerim personis ex fabulis Gogoli extractis, nonne digitis oculos tetenderim ad orientales scilicet fingendas personas Casanovae Venetiani?  Quod difficile non est: oportet enim ad ignota accedere per satis nota.

23/10/2006 11:35 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 2 comentarios.

Aetas deterior

Pictor ex me scriptum petit catalogo addendum novae expositionis.  Horam cum eo colloquor.  Homo est affabilis, rariusculus sine nimiis deliramentis.  Sed cum de pictura colloqui incipimus, quaedam ideae morbosae apparent: haec notio, illa imago eum obsidet.  Vultum non mutare conor intus subridens: pictor nostri saeculi serius esse non potest sine tribus quattuorve obsessionibus.

Ceterum nescio si litterae absurdiores sint quam quibus artis catalogi referciuntur, picturae praesertim: quid inanius quam ea scripta farragine plena locorum communium de 'necessitate exprimendi', de 'texturis', de 'obsessionibus', de rebus scilicet quibus nec verba propria sunt, nec plerumque scriptor scientiam habet nec saepe nares.  Earum litterarum nonnulla exemplaria in scrinio servo, tristia idemque ridicula indicia deficientis his diebus artis picturae.

Scilicet, novissimum exemplar addere admisi.

24/10/2006 09:19 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Acta errata

Aliquid nunc scribam, cum velim quotidie aliquid scribere, sed male nunc est mihi: tempus tritum habeo in quo labore censetis?  Scilicet claves quaerendo perspicillaque, quae omnino quo locorum dejecissem ignorabam.  Inveni denique, cum vix horam dimidiam reliquam habeo.  Gratus Segismundo Freud paribus periculis sum, per quem non diabolo cuidam, nec spiritui, nec fortunae tribuenda culpa est horum actorum erratorum, sed mihi uni inepto stupido mente capto.  Et dubium nihil est quod ipse recondere illa voluissem, quia jam tertium diem claves instanter occulto (claves domus meae habent vicini mei, sed pudet die quoque rogare), et adeo occulto ut nemo vir (feminae enim omnia celeriter perspiciunt) invenire posset.  Macte, Segismunde!

Ceterum jam egere incipiebam commentariis amicorum, cum Pastrix et Nemo nudius tertius gratissimis suis hunc diarium decoraverunt.  Gratias eis quoque agere fervidas volo.  Cum his enim paginis nec dives sit sermo nec opulentae cogitationes, quid nisi amicitia erunt adeundae?  Gratias ago, Pastrix, Nemo amici!

Amicus Nemo (ad cuius diarium adeo fere quotidie, sed ei minus etiam quam mihi temporis vacat) etiam lucide notat esse in nobilitate omni aliquid ridiculae alienationis, quod multa suggerit: aliquid vere commune est in caerimoniis et in risu, quod non plane intelligo.  Qua de re, tum audacior cum ignorantior, quaedam de illis jam pridem scribere machinabar...  Macte, Thersita!

25/10/2006 10:36 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 3 comentarios.

Myopia

Domum sub vesperum regrediens, memorare conabar ubi altera reliquissem perspicilla...  Sine eorum auxilio legere adhuc possum, at post nonnullas minutas oculi pruriunt, lacrimis inundant...   Quod cum ferre nollem, binaque perspicilla ideo paravissem, anxius nunc ago propterea quod alterum jam quintum vel sextum diem non invenio...  Si hoc quod restat perdidero...!

Ceterum, si legendum vel scribendum mihi non foret, perspicillis non egerem.  Quid enim?  Nonne satis video quod videre velim?  Etenim oculis nudis per urbem ambulo, huc illuc aciem volvens ad illas expositas merces, illam roseam nubem, illos pulcherrimos oculos...  Nonne in hesterna cena satis vultus amicorum oculis perlegere valui?  Quid ultra?  Semper mihi esse visum perfectum putavi.  Serio dico.  Quid perfectum est, nisi quod satis est tibi?  Ex Socrate de naribus quaerite.  Ophthalmologi autem, crudele genus, quot injurias in me jaciebant!  Myops!  Astigmata!  Presbyta!  O quam urbani homines.  Illi enim visum perfectum esse non existimant nisi in maximo acumine.  Re vera?  Re vera est visus totus in acumine?

Verum est, pejores oculos habeo quam Trojam obsidens.  Sed hoc est quod magis miror: quod, nisi in quem titulum vel in quam avem intuendum est, nihil visus perdidisse sentio.  Non est mirum?  Sensum deteriorem habere, nec id sensibus percipere posse, sed solo nisu conscientiae...  Anus quaedam narrabatur esse munditiei amantissima sed, oculis invalidis ad proxima tantum valentibus, domus ejus sordida videri pleraque, nisi fascia perpolita quae domum percurrebat circum eandem scilicet altitudinem atque caput illius mundissimae dominae!  Si de mentibus est idem ac de sensibus praedicandum, omnes forsan dementes simus, nec unquam sciemus!

P.S.  Commentarium Elvirae ad diem XXIIII nunc primum lego.  Ignoscas me, Elvira.  Tibi de libris plane consentio, etiam de capitibus et aliis consentiremus.  Denuo amicissime te saluto.

 

26/10/2006 16:47 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Mansuetus fur

Heri Pastrix de corruptelis in suo diario querebatur.  Hispani periculum adimus ne summa praemia in hac re quidem obtineamus.  Acta Hispaniarum diurna rursus querimoniis ad nauseam implentur de corruptelis ab aedilibus patratis, agros ad aedificandum (quod Itali appunto nisi fallor edilizia vocant) praeter legem permittendo per ambitum.  Haec hodie, cum electiones immineant.  Cras, electionibus peractis, ex iisdem actis diurnis (ideoque ex natione omni) corruptela mirum in modum evanescet.  Nihil hac, nihil illac.  Ubi est palumbulus?  O miraculum!

'Generalissimo' mortuo post quadraginta tyrannidis annos, necesse fuit, in populo ad electiones et ad partes politicas minime adsueto, leges ferre quibus eaedem partes, debiles adhuc, firmarentur: ita in Hispania cives, exempli gratia, adhuc hodie, cum eligendum est, non capita singula, sed catalogos habent eligendos politicarum partium.  Necesse fuit, et fuit.

Triginta autem post annos, jam necesse non est.  Hoc tempore partes non debiles, sed nimis fortes sunt.  Et senatus, municipia, plena sunt electis sine anima, ignorantissimo quoque eodemque ignotissimo ad administrandum arcessito, beluis mutis et mansuetis, in oboediendo tantum expertis.  Leges electionum mature mutandae sunt.  Quae partes id postulant?  Nullae nimirum.  Sed hoc dico: nisi in legum electionum mutatione, nulla est nobis fiducia habenda his quidem partibus.  Cives nunc homines eligere volumus, non catalogos horum illorum colorum.  Partes politicae nimiam contra cives potentiam post tyranni decessum obtentam jam jam amittere debent.

27/10/2006 01:14 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.

Plura de myopibus

Fabula ejus anus quae parvam domus fasciam solam mundabat, non ficta, sed vera est, cum mulier adhuc (ut spero) Caesaraugustae vivat.  Sed quod de historia illa magis miror hoc est: illi mulieri tota domus munda erat.  Et id exemplar est homini cuique: quod quisque non videt, quod nescit, facile phantasia sua supplet.

Elige hominem quemlibet, quam sapientissimum si vis, vel quam ignorantissimum si malis: neminem invenies ut inifitias eat scire se quod satis sit superque.  Quomodo posset?  Quod non vides tibi non visibile, quod ignoras non scibile est.  Omnes certe novimus alias esse terras quas numquam visimus; sed id non eodem modo scit qui itinera solitus est facere, ac qui numquam e loco suo exiit.  Et quot horum esse putatis?  Opinione plures.  (Equidem duos vel tres in vico meo novi jam provecta aetate qui numquam longius quam quinque vel octo milia passuum loco natali abierunt: et multi qui ne semel quidem ad culmen Montis Caii subire voluerint, quod hinc non distet nisi quinque milia et viginti circa.)  Quidnam illi qui nunquam se movit mundi magnitudo significet?  Non idem certe quam viatori.  Viator notionem saltem acquisivit tot terrarum sibi ignotarum.  Ideo sapiens id in primis scit, quot nesciat.

Utrique vero pariter ignorantia.  Sapienti autem hujus magnitudo magis nota.  Et ignorantissimus quisque universum maxime nosse ratus est, cum nunquam ignotorum fecerit experientiam, ideoque orbem finiatur ad parvam fasciam quam ejus oculi myopes conspiciunt.  Quae cum ita sint, num stupebitis multos esse homines qui credant deum sex diebus omnia creasse, sexmillesimum hunc annum esse mundi, universi creatorem diu noctuque pro eorum misera patria contra ceteros homines evigilare?  Sicut homines multi sunt qui nunquam iter fecerunt, quibus Lutetia vel mare nihil nisi nomina (si tantum nomina sunt), ita plurimi sunt qui fabulis quas audierunt orbem inscitiae suae complent et muniunt, quibus rerum natura infinita, ex verme usque ad stellas, nihil est nisi ridicula fascia fabulis, adagiis, locis communibus, desideriis, somniis temere contextam quibus ipsam naturam impie, inepte substituere maluerunt.

 

28/10/2006 16:55 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema No hay comentarios. Comentar.

Satura

Nescio de qua re hodie loquar, vel potius scribam.  Nonnulla argumenta in capite saliunt, sed ad nullum capacem vel cupidum hodie me sentio, cum dies me defatigaverit.  Omnia ergo ingideste prodam, ac postea obliviscar.  Cui argumento non die suo locus fuit, id ab novissimis rebus praeteritum esse expertus sum.

Primum, hoc miror: hora quae apparet in commentariis meis (huius diarii) non est illa qua ipse eos misi.  Ultimum scripsi paucis minutis ante mediam noctem (recordor cogitasse: 'simul ac Pastrix solet'): dictus autem est in horis postmeridianis conscriptus.  Cur?  Nescio.  Num Blogia hora Sinensi nunc utitur?  Febris horae mutandae ephemeridem contaminavit?  Aliquis facetus me ludificatur?

Putin nuper facetissimum se sentiebat.  Cum praesidens Israelita violentiae in feminas accusatus fuerit, ille se jocose ait coram ministris europaeis fortissimum virum aestimare reum illum.  Nonne delicatum?  Jocus insipidus Putinem crimina commisisse certe non demonstrat, male autem eius imagini adjuvat.  Jam tertium vel quartum annum verba Putinis attente accipio, illum suspicans non integrum hominem qualis amicae Peterburgensi apparet.  Illa benevole de Putine judicat, cum Putin optimam linguam Russicam loquatur, aspectum 'intellectualem' praebeat, maritus sit Hispanistae mulieris, postremo ipsi concivis sit urbique tsaris Petri I non parum auxisset.  Sed mihi peius in dies Putin olet.

Episcopus Caesaraugustanus, oculis primum ad humum demissis, eos deinde ad caelum tollens, voce tremula heri asseveravit Catholicam ecclesiam quotidie impetus pati 'infestorum laicistarum'.  (Scilicet quandoque sacerdotem videmus supplantare conamur ut in terram cadat, in sacras imagines diabolice conspuimus, et nescio utrum nudius tertius an quartus puerum crucifiximus quia idem facere recusaverat.)  O hypocritam humilitatem, quae ut plus odiosum faciat quem hostem putat se hostiam exhibet insontem!

Phy, brevis esse conabar et longior et gravior fio, forsan etiam obscurior.  Quod ad mentem revocat paradoxon illud a Bernard Shaw in epistula scriptum:  'Ignoscas quaeso quod longiorem epistulam ad te misi, sed non tempus vacavit ut scriberem breviorem'.  Lucidum, annon?

30/10/2006 15:18 Julio Zaporta Enlace permanente. sin tema Hay 1 comentario.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris