Blogia

Thersites

Maria C. E.

Puellam eam noveram.  Adulescentiam vidi paulatim pati, nam ejus parentes sorori meae sunt amicissimi, atque quotannis utramque conveniebam familiam die certa natali.  Faciem ergo repperimus primo varis conspersam, deinde limpidam prima juventute.  Cum sponsum sibi sumpsisset, semicani omnes et omnino cani vel calvi solitis querimoniis nos dedimus: tempus fugit, senescimus, cetera.  Anno proximo monstravit filiam (paucos adhuc menses natam): equidem in ea admiravi mulierem plenam, vitam plane florentem.  Nunquam sic renidere videram.

Mercuri die imber fortis erat, machina lapsa est...  Mortua est illico.  Cum ea vehebatur filia undecim mensium, quae vivit femore tantum fracto.  Solis die terrae dedimus Mariam.

Hanc historiolam scribere nolebam, oblivisci non possum.  Memoriae suae sit gratus hic verborum levis tumulus.

Quo vadit Bononia?

Post multos menses quibus altercationi fuit ille vocatus 'processus Bononensis' nunc tandem publici administri in palaestram descendunt, id est, bellum radiophonicum et televisibile et per acta diurna pro processu movent.  Cui nec faverem nec male dicerem, ut ignarum decet, sed, illo moto bello, duo verba facere volo.

Primum.  Quantum legi, quantum audi, plures excussationes sunt quam positiva consilia.  Immo consilia proprie docentia abesse plane videntur.  Alterum, et in propaganda nova fide et in novae fidei propagatoribus jam illud audiri coepit, qui processum reiciantur esse plerumque pigros, desuetos, male doctos homines (quidam professor universitarius, ita dicebatur, ea impudentia ausus est loqui).  Nihil aliud ergo (saltem nobis, qui aliam consimilem reformationem jam vidimus) quam quod in ore fuit quotidie illorum reformatorum pessimorum.

Utinam falsus sim.  Sed adhuc vereor ne fiat ut, depositis capitibus Acenarii, Bush, Thatcher et ceterorum 'liberalium', consilia sua non permaneant modo, sed etiam hodierni sequantur socialistae.  Nonne esset ridiculum?

Formae gloria aeterna

Quid mi accidit his mensibus ultimis? Libros mittere non queo. Omnes mihi excellentes, egregii, suculenti videntur. Num senesco celeriter, sincerumque judicium hebetatur, mollescit cerebrum? Non puto. Ceterum, cur juventus emunctiore esset naso, aut cur duriores sententiae potiores essent quam blandae atque comes?

Fortasse Fortunae est beneficium. Deae semper pareo in legendo, ejus voluntatem prius sequor quam meam. Fortuna sine dubio favit me. En historiolam hujus, quem lego, libri.

Puellae imprimis placet libros legere mulierum. Equidem ad illam ne verbum quidem facio de re. Sed raro eam invenio librum tenentem auctoris masculini, idque quia amica quaedam commendaverit. Suntne meliores libri masculini auctoris, suntne pejores libri auctoris feminini? Si ex me quaeritis, negem. Quid commune habeat sexus cum stilo, hoc plane ignoro. Verum enimvero, libros puellae haud saepe sumpsi. Feci aliquando, sed diversos habere nasos intellexi. Quisque suis gavisus est.

Januario mense fabula quaedam casu relicta est super mensam domus. (Ibi derrelicta multa sunt atque manent per menses.) Vidi, inspexi, auctricem exaravisse comperi: domi puellam oblivisci suspicatus sum. Puellam de libro monui, annuit, se ablaturam promisit. Frustra. Ibi multos dies permansit opus. Quaedam denique mulier, domi hospes, librum sumpsit legendum. Post aliquot dies, deserto in cubiculo fabulam rursus illam relictam inveni.

Exeunte februario librum arripui. Quandoquidem sub oculis tam diu conspicitur, translegam.

O dea Fortuna, quam pulcher liber! In paginarum carcere sum, dulcium paginarum, quas fugere non possum. Tanto placet, ut heri, cum Caesaraugustae fuissem, omnes illius auctricis fabulas quas in urbe invenerim, antequam hanc finirem (quod non est mos), et emerim et domum attulerim. Francogallico sermone adeptus sum ’Ida’ et ’Le bal’, nostro ’David Golder’. De auctrice per rete nonnulla discere licet. Quae vita! In Auschwitz mortua est, in loco illo qui, si episcopo cuidam credimus Benedicti amico, nunquam fuit...

Abeo, nonnullae paginae adhuc legendae sunt...

Birota

Quamquam montem videmus Cajum ut alta stet nive candidum, hanc circa vallem omnia sunt tepida et viridia.  Nunc dies ortus est calidus et vernalis (dum Novoeboraci audimus aspere ningere).  Birotam ergo arripimus nonnuli fortes viri atque aliquot strenuae mulieres.  A, quam placidus vesper!  Tres horas sursum deorsum per calles rusticas, jam vivimus, jam reviviscimus!  Egregium et gratum fuit, sed nunc vobis valedico, nam Thersites, his laboribus nondum assuetus, crudeliter est culum contritus (et accusativo graeco veniam precatur).  Valete.

Infinitus numerus

Scholarum statum et gymnasiorum nostrorum, jam video materiam esse commentariorum fertilem. De vestris gratias ago. Alias etiam fabulas notitiasque ad me tradiderunt per sermones amici. Est sicut suspicabar: historiola nostra vulgatissima est, et plurimae reperiri possunt pejores. De quodam ludo caesaraugustano referebat amica nostra quanta cura essent a magistris examinati pueri mane ingredientes (jam aliquot annis), immo accuratissime professores tenera scrutarentur bracchia collaque, ne per neglegentia eos fugerent livida, vibices vel sugillationes quibus in jus postea rei vocarentur ab inhonestis parentibus. Haec omnia notissima.

De praeside quem Icosinatus noster passus est aliquid placet dicere. Tales homines ad nos mittunt superi ad nostra punienda peccata: homines praepostero judicio et maxime intempestivi, qui laborent cum nihil est agendum, contra quando opera est danda, vacent. Nihil molestius magistro quam punire: non est munus suum; si imponitur poena, labor est et virium magnus sumptus; ecce qua voluptate viderit professor praesidem illum qui, cum severum esse oporteret, blandiusculum se gerit, cum puniendum esset, tempus invenerit ignoscendi. Quem ad finem di nobis dederunt praesides, duces, inspectores, episcopos, si officium et laborem suum non explent, et cuncta agenda sunt nobis?

Praeses ille, nisi fallor, ex turba millionum venit qui volunt esse boni homines, et sunt, sed intempestive.

Labor improbus

Labor improbus

Hoc hebdomadis fine domi manendumst, multi incepti labores itinere placido prohibent.  Consolabimur memoriis praeteritorum itinerum.

Haec stabula atque cellae sub rupe erant Miravetis.  Qui sol hibernus!  Quam frigidus ille dies!  Nunc contra tepet aer, ver nuntians.

Et nos tepemus, amore nostrorum foti.  Quam multi amici has nugas legere dicimini!  Gratias omnibus agimus ex corde.  Valete.

Comoedia puerilis

Quam facetum saeculum! Historiolam narrabo, quidni?, nuper in gymnasio nostro actam.

Quidam puer quattuordecim annos natus ceteros officiebat discipulos et vocibus et motibus (decem vel duodecim diebus haec accidebant), omnibus magistrae reprehensionibus despectis (nihil mirandum adhuc), sed eo impudentiae progressus est hic tener angelus ut sellam arriperet supra mensam alterius discipuli pangendam. Magistra tum verbis omissis manu sua puerum a cubito tenet sellamque in locum reducit decentiorem.

Quid tunc? Angelus noster clamare coepit maximis vocibus, ceteris cunctis stupentibus, a magistra se crudeliter vexatum esse, bracchium sibi intolerabiliter dolere. Consternationem reputate magistrae. Sed res ultra provehitur. Puer noster (tenelle hominis catule!) telephonium arripit, matrem advocat auxiliatricem. Nonne posteriora imaginamini? Decem post minuta mater irata advenit, filiolum consolatura, magistrae terribillima minans. Quinque minuta post ingreditur furibunde pater, apparitores praetervolat, medio in atrio gymnasii deos omnes clamoribus obtestatur, professorum omni generi letum minatur crudelissimum, cunctos judiciis se persecuturum profitetur, frustra rectore professoribus studiorum ductoribus mitigare conantibus impotentem genitorem. Postremo puer a parentibus aufertur, tres longos dies desideratur.

Quarto die regreditur cherubim. Bracchium dextrum pendet ab involucro mire conspicuo. Etiam astynomi gymnasium visitant, quod denuntiatum docent a parentibus. Similia nos docent judicis ministri, a quibus certi fimus nescio quot milia euronum familiam puerilis victimae postulasse. O impudentia, tanto maior quanto penitius docti eramus a puelluli consodalibus non modo comoediam totam ante a parentibus et filio esse molitam paratamque, sed etiam ejus emolumenta nummorumque perventum ab iisdem esse ante rem actam per phantasiam fructa! O quam faceta comoedia, modo comoedia foret!

Sed jam vos video illorum taedere. Nimis multa similia jam vos vidisse fertur. A, cari amici qui circa frequentiores urbes habitatis, id non ignoramus! Sed haec plautina hoc in parvulo viculo nova, novissima sunt!

Out of the night

Nuper librum legeram de quo notitiam amicis dare volo, nam lectio funditus me commovit. Praefari debeo me cupidum esse lectorem memoriarum commentariorumque, adeo ut milies praeferam (ut exemplo utar quolibet) vitam a Benvenuto Cellini gloriosissime atque mendaciter conscriptam, alteri cuique fabulae quamvis perpolitae et verissime de illo saeculo compositae tribus quattuorve post.

Hoc de quo loquor opus tam plenum casuum diversorum est ac stupendorum ut non unam sed centum fabulas ex illo commode lucrari possemus. Etiam haec fabula, quae fabula non est, illos viginti amplectitur annos, inter 1918 et 1938, quibus de summa saeculi praeteriti decretum est totius. Et eam scripsit homo, id est vitam suam aperuit, quem fere contriverunt duae illae maximae saeculi machinae politicae, id est factiones germanica hitleriana et russica stalinista. Vir noster utriusque pars fuit, nam et pro Komintern et pro Gestapo coactus est agere, vel agere voluit, vel agere aliquando finxit.

Nomen auctoris fuit Ernst Krebs, sed magis notus fuit sub quo nomine librum edidit Jan Valtin. Titulus anglicus supra legitur (in hispanicum mutatus est in ’La noche quedó atrás’ vel ’Nox praeterita est’). Ex quo, quattuordecim annos natus, inter juvenes spartacistas appellatos contra imperatorem rebellaverit (eo tumultu quem nationalistae proditionem patriae appellarent), usque ad illud quo effugerit carcerem Gestapo, ne punctu quidem temporis lectio quiescit. Valtin pennam movet celeriter, viros mulieresque pingit agilibus opportunisque delineamentis.

Longior fio. Tacebam quod maxime me conmovit. Videor me ipsum illum novisse hominem. Novi, novi enim homines instar illius, duros, factioni fidelissimos, ad pugnam paratos etiam cum jam pridem inutilis esset pugna, etiam cum pugnae eos taederet, etiam cum eos taederet nonnullorum commilitonum. Sicut in Cellini vita, omnia in hujus vita veritatem redolent, ipse verissimus est.

In cerevisia veritas

In cerevisia veritas

Helena, discipula mea (longa, fortiuscula, nigra veste omnibus fibulis cuspidibusque cooperta, puella autem ove molli mollior), me docet in hypermercato quodam venire cerevisiam cum libello latino: hunc libellum affert, dono dat. Gratias tibi, cand... hem, nigra puella. Curiositate adductus ad illud universale forum adeo cerevisiam empturus. Lagoenulas reperio, Caesaraugustae factas anno proximo ab domo ’La Zaragozana’, quae famosam cerevisiam offert ’Ámbar’ (’electrum’, cujus cerevisiae est color). Hae, 'cerevisiae frumenti' plenae, et in operculo et in latere imaginem exhibent nummi conditae coloniae, cum tribus litteris (Colonia Caesar Augusta) bubusque junctis. Volunt videlicet memorare antiquam originem urbis romanae, quem ad finem libellum addunt sententiarum plenum latinarum: ’malum quidem nullum esse sine aliquo bono’, legitur alia, et contra: ’No hay mal que por bien no venga. Plinio el Viejo’ (ille nisi fallor de libris dixerat); alia: ’Bis repetita placent. Horacio’ (invitatio ad alcoholismum, nonne?); ’aliquando et insanire jucundum est. Séneca’ (quid aiebam?); ’stultum est timere quod vitare non potes. Publilio Siro’. Confiteor libellum esse facetum, delineamentis comissimis additis. Cras, si vacat, aliquam imaginem libelli dem.  Valete.

 

Militia est potior

Militia est potior

Montem nostrum aspicientibus nullus Cajo pacatior videri solet, nullus ita pervius atque imbellis. Falluntur. Hic mons irascitur interdum: pax personata est, fenum oportebat in cornu gerere montem. Olim singuli vel bini quotannis peribant ascendere conantes tempore hiberno. Hae sex vel septem hiemes caede fere liberae fluxerunt, sed ultimo solis die... Nonne vidistis imaginem ea nocte huic ephemeridi appositam? Ipso forsan puncto quo exciperem photogramma duo homines matritenses praecipitabant in puteum qui medius videtur (tres sunt vocati ’putei’ in monte Cajo, vel alvei gelu effosi: sinister vel Morca, medius vel Sancti Gaudiosii, dexter vel Sancti Michaelis). Postridie inventa sunt cadavera.

Nuper certior sum factus, acta legendo. Juvenis alter sacerdos, theologiae professor, annos natus paulo plus quam quadraginta, medica altera mulier, paulo minus quam quadraginta annos nata. Ille, ut videtur, amicus et fidelis cardenalis Rouco. Nihil ad rem: duo juvenes mortui, lamentabilis res.

Verumtamen, cum homini cuique sua expectet mors, haec quae duobus juvenibus contigit nescio quid habet expetendum. Ascenderunt feliciter die formosissimo (ex culmine dicuntur necessariis telephonio docuisse), casus deinde, horae momento cita mors venit. Lugent affines et cognati, ipsis autem felix finis fit fabulae. Mihi quoque vellem finem talem: corpore labore lasso, oculis laetitiae micantibus, maxime vivus mori.

Anyon

Amica Azucena ex me petit interpretationem antiqui documenti in quo (hoc dicit) prima mentio est facta ejus vici, quem hodie hispani appellamus Añón, sub montem Cajum situm.  Placet haec facilis labor, ipsi judicate:

'In nomine domini nostri Jesu Christi: ego Michael dei gratia tirasonensis episcopus, cum consilio clericorum meorum, dono et concedo domui pauperum, scilicet Hospitali de Jerusalem, et R. Gombaldi qui est ibi per manum priorum ipsius Hospitalis, ecclesiam quae est in villa Anyon, quam ipsi hospitales populant, ut habeant ecclesiam illam liberam et ingenuam nunc et semper, et ipsi mittant ibi clericum per manus eorum, qui fideliter nobis respondeat de parte omnium decimarum et de omni jure episcopali.  Et hoc donativum sicut supra diximus stabile sit et firmum omni tempore, ita quod nemo episcopus post mortem meam, sive ecclesiastica seu laica persona aliqua, nullo modo valeat immutare.  Facta carta ista mense januario, decimo sexto kalendas februarii, anno dominicae incarnationis millesimo centessimo quadragessimo, era millessima centessima septuagessima octava.  Signum + Michaelis episcopi, magistri Giraldi, archidiaconi Bertrandi, A. sacristae. Visores et auditores omnes fere clerici tirasonensis ecclesiae, die et anno quo supra.  Locus sigilli'.

Facile, nonne?  Ubi legitur 'tirasonensis' lege 'turiassonensis' vel 'turiasonensis'; 'populant' sibi vult 'habitant'.  Anno incarnationis aliquot mensibus ante computum vulgare coepit; 'era' autem vocata 'hispanica' numeratur ab anno XXXVIII ante Christo nato, cum Augustus (qui nondum Augustus tunc erat) provincias Hispanicas dictus est ordinare.

Etiam hodie ecclesia haec, quae sibi nomen dat catholicae, maximam habet potentiam, et agris et aedibus, in hac regione.  Ecclesiam illam, de qua res agitur ('templum' intelligere oportet), non exstat hodie, nam quod nunc templum visitare possumus aliquot post saecula erectum est.  Quid de Hospitale dicamus?  Ubi sunt equites illi?

O sole mio

O sole mio

Die Jovis querebatur Francisca de perpetue nubilo caelo, egoque audacter serenum promiseram finem hebdomadis: nunc vere propheta possum vocari, nam totos hos duos dies ne mica quidem nubis vel caliginis visa est hac in regione. Dies tandem apricos! Et nos, sicut cochleae ad pluviam, ita apricantes prorepimus ad solem, membra tendimus velut ex alto expergefacti somno, oscitantes in vias reperiri nos sinimus et a vicinis consalutari.

Etiam machinae huic, qua minime utebar ultimo mense, aliquot concessi horas, multaque inspexi atque legi bloga litterasque latinistarum. O quam pinguis proventus scriptorum latino sermone! Crescit in dies latina lingua in reti universali. De quo vere gaudeo, quamquam plura esse legenda incipiunt quam quae legere quotidie valeam.

Aegrum suspicor me clam fuisse ineunte februario, nam nescio quid tristitiae sine causa me detinebat. Nihil autem fuit febris, nihil dolorum vel passionis alicuius, lassitudo tantum atque pigritia. Ceterum nunc vere bene mihi videor egisse cum hanc inciperem ephemeridem, nam certus sum his praeteritis diebus, nisi quid pudoris prae lectoribus amicisque me compulisset, ne lineam quidem latinam pangere temptassem. En comica res, quem pessime loquendi non ceperit verecundia, pudeat optimum tacere.

In imagine, mons noster, inter luminis vapores.

Eppur si muoveva

Adeo magnificis effulget radiis alma Venus, obscurato caelo post occisum solem, ut cuidam collegae curam immiserit altam ne notus sit illud planeta, immo aliud quid majus multoque tremendum, stationem puta astralem cujusdam hostilis nationis, nisi potius navicula sit alienigena, inspectura scilicet domos venturaque desuper orbi. Rus eximus ergo Christianus egoque, comminuta luce, prismaticis armati perspicillis, si forte dolos detegere possumus pestemque universis hominibus avertere imminentem.

Nihil dubitandum. Est vere Luciferus. Christianus vix credere potest. Sed heri, ait, heri movebatur, ascendebat primum tarde, deinde celeriter se deorsum jaciebat... At hodie quietus manet: ibi est, in Piscibus, sub Pegasi lumbo.

Quae mira vident qui credunt!

Homo sapiens

Ducentis annis eodem die nati sunt Carolus Darwin atque Abraham Lincoln.

De hoc perpauca novi: hominem fuise longum, bellum indixisse in confoederatos servitudini faventes, occisum esse ab latinista, homicidam saltem (permotum forsan quia in theatro ageret frequentissimo) clamasse nescio quid latino sermone.

Sed Carolus Darwin mihi tanquam proavus est.  Diem natalem nullo oblitus sum anno.

Legistine librum quem quinquagenarius scripsisset de specierum origine?  Vobis commendo.  Nullum novi opus majore exaratum probitate, acriore perpolitum studio.  Exquisita est dapes spiritui.  Molem nolite timere: facile legitur.

Filia mea minor dono mihi dedit pulchum librum de manuscriptis botanicis in bibliotheca vindobonensi.  Laetissimus sum.

Napolusconi

At quid accidit in Italia?  O Italia, altera mea patria, quot quamque obscaena sub caelo tuo quotidie acciderunt?

Olim in Italia habitare somniabam.  Etsi nunquam serio conarer, placebat mihi praevidere quam in urbem sedes meas translaturus essem: Senam, pretiosissimam et musicam urbem; Luccam, amoenam dulcedinem; Ferrariam, latericiam elegantiam; Ravennam, auream saeculorum caliginem...  Nullum inveniebam populum magis laetantem quam Italum atque vivendi sapientiorem...

Quae autem notitiae, proh dolor, ex Italia adveniunt!  Non factiones modo atque piratarum greges, non modo ecclesia catholica patrem dolentem persequens, nunc etiam stultus ille, ille a populo italico bis electus!

O popule qui contra columnam infamem rebellasti, ubi nunc es?

Lassitudo

Cum Francisca ceno in taberna qua solemus: ova cum solanis frictis et jecore anserino recenti, foris perusto et fragis dulcibus comitato.  Septem convenire decretum erat, quinque autem aliis detenti afuerunt.  Bonam cenam perdiderunt, optimumque vinum rubrum.

Francisca nova carmina per citharam canenda e Lutetia attulit.  Queritur quia digiti non tam facile extendi sinunt.

Equidem optime cenavi, sed nunc adeo fessus sum...  Franciscam canentem maxima audirem voluptate...

Inania

Diem incipio tristiculus, sed melius est mihi per horas.

Domum Laura venit, amica antiqua et cara.  Bene cum me noverit, affert mihi dono pedalia luteo colore.  Cum puella comedimus, colloquimur, ridemus.

Discipulae nuntios ad me mittunt per rete: obrutae sunt probationibus in studio generali sed, illis missis, cena est omnibus nobis paranda.  Non abnuam.

Etiam filia minor, cui iratus eram hos dies (bis illa defuerat hora et loco pacto), telephonavit.  Se intelligere cur ipsam convenire nolim.  (Mene?  At tu defuisti, non ego!  Sed sile, stulte, noli sic respondere, usque ad centum numera!)  "Cara filia, convenire te volo, una tecum esse volo.  Vin tu?".  Cras comedemus.

Elvira, vicina mea, optima mulier, suculenta crustula condit.  Lancem plenam offert mihi immerito.

Inane est vita, sed sua habet gaudia.

Primulae

Primulae

Domum regredior domique novum invenio mensem furtim ingressum.  Februarius, mensis novus, lotionis tempus...

Nulli rerum istarum credo.  Novumne esse tempus putem, vitia somniem lui, incipientem semper me haberi fingam, spe candide falsus?

Sed vivendum est.  Quid aliter, queri, plangere, flere?

Rideamus ergo, canamus, flores ruri colligamus quibus aedes ornemus nostras.  At cum rerum amatori Thersitae pravum videatur flores gramine avelli, hos tantum pingam.

En ergo primulas quas heri juxta mare cantabricum reperiebam.  Primulae certe appellatae sunt a Linnaeo.  Quo potius nomine Cicero vocasset?  Nescio.  Eo autem deminutivo nomine gaudeo.  Nonne enim januario mense floruerunt, fere inter nives?  Nonne amygdalorum tempus, florum celerrimorum, anteceperunt?

Ceterum scio cur aerumnosum evadat scribere.  Avarior in dies fio mearum horarum.  Sed etiam cur scribere velim mihi liquet.  Melior fieri cupio, tacitusque non assequar.  Loquere, disce si potes.  Id demum vivere est.

Tres adhuc dies

Gratias ago maximas amicis qui insulsa verba desiderare mea fantur. Etiam tu, mi catule, recte me mones ad pueritiam regressum, nam si senio confecti alteram iniisse dicuntur infantiam, quid aliud de me sperandum, cum jam MMMCCLIV annos sim natus. Ceterum ipse penetrare tendo cur nunc praesertim adeo molestum sit surgere, ad bibliothecam adire, aliquot lineas mediocri doctrina exarare. Quod bibliotheca frigidissima sit non est in causa, eadem namque fuerat triginta abhinc diebus. Neque quod levi gravedine affectus sim priore hebdomade, cum alias sub frebriculis scripserim. Quod nihil nisi vacuas ediderim nugas? Quod menda multa in paginis invenerim meis? Sed quando haec vel talia obstiterunt quin scriberem?

Februario mense ad ceras et stilum redire spero. Hoc dicere volebam, nam abeo nunc cum aliquot amicis, in pulcherrimo palatio biduo laete victuris, diem celebraturis natalem cujusdam nostrum. Vae nobis, quibus jam quincuagesimum annum omnibus vale dicendum fuit! Ipsi Thersitae paucis diebus complendus est annus MMMCCLV. Valete.

Palmiludium

Piger maneo. Sed iterum me ipsum illud monere debeo, quod quotidie scribere decreveram ad melius discendum latinum sermonem.  Age ergo, Thersita, quidquid vis, sed labora.

De temperie omittam.  Quid hodie egi?  Nihil memoria dignum.  De docentia etiam silebo.  Discipuli optimi sunt homines sed labiliore sunt memoria quam piscis illa, Doris vel nescio quid simile, puerilis pelliculae.  Oiane...  Sed taciturum te dixisti.  Tace ergo, Thersita.

Quid ergo?  Num narrabo quo ardore pila pugnavi?  Ego enim et comes cum duabus puellis pilam in murum jecimus, 'jeu de paume' dictum esse puto Francogallis, nisi 'de pomme' potius dici debet.  Quid?  Bis nos victores, bis illae victrices, anceps fuit pugna.  Sed Thersites fessus est: vix potest levare pedem.  Saltem digitis adhuc uti potest.