Blogia

Thersites

Vincentius Pasqualis

Oscae, in urbe quam Sertorius caput fecerat Hispaniae liberae, a potentioribus Romanis scilicet solutae, suas novas picturas exponit amicus carissimus.  Pictor est sapiens et affabilis vir, sed est imprimis homo bonus, angelicus.  Falleretur autem qui ex dulcedine verborum vel ex macro eius corpore debilitatem ullam in spiritu vel in homine coniceret.  Acris quam gerit pugna jam multorum mensium cum pessimo cancro robur amici eloquenter exprimit; quid si videretis vultum eadem comitate, si eius vocem perpetua eadem suavitate audiretis?  Et mens callida, amans, aequa semper omnibus in rebus.  Ei est aptissimum nomen Vincentio.

Citatim Oscam abeo, sine linea nolebam.  Hunc amicum amplexum cur hinc relegem?

Te stultum ride

Quidam paedagogi aliquid novi invenisse putant, cum discipulos incitamentis egere praedicunt, eosque a magistris instimulandos.  Horatianum fortasse illud obliti sunt de miscendo utile dulci, vel nunquam legerunt.  Quod ex plerisque illorum verbis deducitur hoc est: plures stimulos ad instruendum esse necessarios praeter ipsum studium.  Debilissimum cogitatum.  Certe opus est in pueris ad studia ducendis, initio saltem vel praecipue, quibusdam condicionibus, quas inter comitate quaedam docentium, quo disciplina mitior et jucundior ab initio parvulis appareat.  Sed nulla re magis instimulatur homo (qualibet aetate) quam ipsa scientia.  Nisi in discendo aliquid est voluptatis, nisi ex studio ipso aliquid percipit discipulus privati profectus, frustra omnibus utemur magistri externis incitamentis.

Sed quam difficile munus instruendorum juvenum!  Opus semper in dubium, contrariis periculis obsessum.  Discipulo percipiendus est profectus proprius ut studere pergat, aliquid ergo voluptatis ex sciendo capere debet, aliquid sciendi conscientiae; in studio demum aliqua frui debet satisfactione.  Et satisfactio illa quam facile vergit in superbiam, in vanitatem omnium scientiarum inimicam!  Hanc esse sentio maximam contradictionem muneris cetera gratissimi: cum sapientiae sit summa nihil nisi propriam ignorantiam penetrare, omnia quae ad sapientiam conducunt plena sunt delenimentis ad oppositum vitium, et magistro fingenda est auctoritas in ipsa sapientis imagine, quasi exemplaris cuiusdam discipulis obtenti, cum ipse fortasse nihil aliud sit atque vanus et futilis sacculus gerrarum, vanis disceptatiunculis plenus et stulta superbia.

Ideo magistris benigne accipienda esse deberent menda quae ipsi non raro dum docemus commisimus: pro illo anxio rubore quo saepe afficimur ex erroribus, potius essent nobis accipiendi tanquam occasiones et facultas forte data ipsorum ignorantiam agnoscendi, et justa hilaritate nimiam illam auctoritatis imaginem humiliter deridendi.

Quod facile nequaquam est.  Est autem multo jucundius, et docenti nihil dempsit auctoritatis.

Caffeanus sermo

Ordinatrum, quod multo magis quam ego scit, ait planetam ante Leonem non Saturnum esse, sed Neptunum.  Vix credere possum: plus lucet quam nunquam Neptunum lucere posse putarem.  Heri conjunctus cum luna erat: ambo ante Regulum vel Kabeleced (arabice 'cor leonis') lucebant.  Hodie jam luna sub ventrem currit leonis, Regulum inter et Denebolam vel 'leonis caudam'.

Placet stellas mane videre.  Omnes hodie toto caelo videbantur.  Idem heri.  Nonne insolitum, hoc anni tempore?  Etiam hos dies in Pirenaeis culminibus ne micam esse nivis observavi.  November dimidiatus, nulla nubes, nulla nix.  Malum!

Quid ais, Thersita?  Tu quoque de climate querere?  Age, caffeum hauri et ad laborem te accinge.  Age, age!  Ad tuam rem!

Jacca, caput Aragoniae

Aliquid tempus trivi vetera documenta relegens, inter quae en illud quo Sanctius Ranimiri Jaccam fecit civitatem:

'In nomine Domini nostri Jhesu Christi et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti amen.  Haec est charta auctoritatis et confirmationis quam ego Sanctius, gratia Dei Aragonensium rex et Pampilonensium, facio vobis notum omnibus hominibus qui sunt usque in orientem et occidentem, et septemtrionem et meridiem, quod ego volo constituere civitatem in mea villa quae dicitur Iaka.  Inprimis condono vobis omnes malos fueros quos habuistis usque in hunc diem quod ego constitui Iakam esse civitatem; et ideo quod ego volo quod sit bene populata concedo et confirmo vobis, et omnibus qui populaverint in Iaca mea civitate, totos illos bonos fueros quos michi demandastis ut mea civitas sit bene populata...'

Quam sollemne Latinum!  Anno 1077 quo charta scripta est nihil erat Arago nisi quattuor valles pauperrimi.  Divitiae infra erant, apud Hiberum, Caesaraugustae praecipue, in mahometica urbe, quo rex primogenitum miserat educandum.  Petrus, regis filius, Fueros suscribit:  'Ego Petrus filius Sancii Aragonensium regis filii Ranimiri regis haec supradicta scribi volui et hoc signum manu mea feci'.  Signum Petri characteribus arabicis et sine crucibus factum est.  Dum Caesaraugustae cultam et divitem agunt vitam, charta Jaccae mores barbaros detegit:

'Et si aliquis vobis iratus contra vicinum suum armas traerit, lança, spada, maça vel cultrum, donet inde mille solidos aut perdat pugnum.  Et si unus hocciderit ad alium peitet D solidos.  Et si unus ad alium cum pugno percuxerit vel ad capillos aprehenderit peitet inde XXV solidos...'

Novella historica hoc tempore pullulat.  Ridiculum: cum historia ipsa declinat, somniis et phantasiis substituta.  Sed documenta antiquitatis malo, mihi jucundiora novellis cunctis.

Neminis et Elvirae commentarii gratissimi sunt mihi.  Elvira recte ait Ferdinandum regem Aragonensium fuisse (natus est non longe a meo vico), Isabellam Castellae reginam.  Gratias maximas ago comissimo Nemini; photographemata non omittam, cum apponere potero, sed moderatus ero, ne in odium vestrum incurram. 

Sanctus Johannis sub saxo

Et fessus et contentus regredior non modo ex Pirineo, sed etiam ex itinere ad primordia Aragonum.  Quam me piget inertiae meae, qui nondum mea photographemata huic ephemeridi apponere didici; bona enim etsi non fuissent, saltem videretis quam clari hi duo luxerint dies, et quam pulchra loca adierimus.  Sed conari non desinam, et aliquando monstrabo quae ipse vidi.  Sic vobiscum, lectores, agam ut molestus vicinus qui ex itinere reversus omnes eius imagines vel pelliculas contemplari cogit.  Verba enim mihi valde placent, etiam colores lumina lineae voluptati et cordi mihi sunt.  Et vos, qui verba tulistis mea, etiam picturas ferre cogemini.

Aragon, vel Aragonia, vel Aragones vario modo haec Hispaniae regio vocatur, quae regio post paeninsulam mahometicis subjectam nata primum est ut comitatus navarrensis, deinde regnum est facta sub Ranimiro I qui nothus Navarrensis regis Sanctii Magni, patre anno 1035 mortuo, titulum regium sibi postulavit.  Erant tunc Aragonis fines omnes nihil nisi pauci Pirenaici valles, dum Oscae et Caesaraugustae islamicae florebant dynastiae.  Sanctius Ranimiri filius civitatem Jaccam, regni caput, privilegiis auget, iter ad sepulcrum Apostoli Jacobi in Compostelam favet, cum Roma foedera pangit, regnum ad Europam aperit.  Sub Sanctio Ranimiri auream aetatem gaudent et Jacca et monasterium Sancti Johannis Baptista (quod de la Peña vocatur) et monasterium mulierum Sanctae Crucis (quod appellatum fuit de las sorores, nunc de la Serós).

Sancta Crux inter pulcherrima exstat opera artis 'romanici'.  Sanctus Johannis autem est arcanissimum aedificium.  Sub inmenso saxo fere oppressum et inter montes reconditum, diceres sese eripere voluisse, metu abnormi, ab impetu quoque hostili.  At cur illic?  Ad borean versum, ne radius quidem solis tangit toto hieme.  Satis fuisset id transportare quingentos metros: immo esse in pessimo loco voluit.  Aiunt vetustissimum esse mysterium, prae Romanis, prae Celtis.  Nescio.  Nemo scit, opinor.  Unum hoc scimus: cum omnia monasteria loca amoenissima sibi quaesiverunt, hoc maluit locum durissimum, praegelidum.  Valete, amici.

In crastinum vel perendinum

Sol lucet omnium victor.  Quam pulcher dies!  Liquidum aer et tepidum, sine nubibus caelum adamantinum.  Arbores fulvis et rubeis coloribus crepitantes flumina sequuntur.  Eos etiam sequar ego usque ad boreales montes: domus Pirenaica me exspectat, invitatus abeo.  Meum Montaigne, nonnullam chartam, colores capiam, requiem poscam.  Valete, amici.

Quid nomus?

Heri frustra conatus scribere, nunc velis nolis paucis aliquid exarare decrevi, ne laborem qui placet intermittam.  Sed cum de educatione pauca proximo die prodidissem, adeo caput fervere coepit ut nihil nisi in eadem chorda deinde sonare vellem: quidquid incipiebam, continuatio erat eiusdem philippicae.  At nolo: non patiar, non sinam: quia talia rescribens, etsi ad amicos, omnia reputare cogor nec sine amaritudine.  Satis tunc bellatum, cum aliquid proficere putavissemus: sed ad surdos.  Tunc perpauci, plerisque reformationem oportere ratis, illiusmodi reformationem oppugnabamus.  Multi autem catastropham hanc, videlicet sero, agnoscunt.  Magistri per vias Barcinonis a discipulis se vapulare reclamant, dum incendor quoties cogito: tam facile fuisset minus male reformare!  Sed satis, satis, satis.

Montaigne jam aliquot dies relego.  Ejus Essais mihi adulescentulo fuerunt inventio prodigiosa: semel, bis legi.  Deinde Iter Italicum intente quaesivi: Tolosae tandem operum omnium editionem Liminis acquisivi, lexico addito quocum facilius fuit ad itineris sermonem vetustiorem accedere.  Cetera quasi dapes exquisitas tertiae lectioni reservavi.  Sed viginti jam anni transcurrerunt.  Proxima septimana illam tertiam lectionem incepi, placidum e negotiis intervallum.  Lingua vero reluctabatur, in dies stultiori difficultas voluptatem demebat.  Aliam ergo paratam versionem Hispanicam (nunc duae vel tres pulchro aspectu inveniuntur) commodissime lego, uno nonnumquam jacto oculo ad priscum exemplar.

Cum Montaigne mutari parum verisimile sit, me potius mutatum putandum est.  Nihil enim illius suavis, puerilis stuporis; hoc sperandum erat.  Sed eadem voluptate, nunc autem quasi mei avi vel proavi Michaelis commentaria legerem, per notos et familiares ambages spatiamur.

Olim cum puella Burdigala eximus vicinia loca visuri.  Castellionem Medulci, ubi Bellum Centum Annorum decertatum est; Sanctum Aemilionem, optimorum vinorum sedem; omnia pulchra et grata, sed quod vere visere exspectabam, tum cum ibi fui intellexi, castellus fuit Montaigne, sedes carissimi proavi.

Violinum musica

Dixi me scripturum de nostra educatione, cur non incipere?  Hodie discipulorum probationem legi, qua de re dies fuscus, ut erat, totus mansit.  Probationes legere taedium summum mihi semper attulit.  Si etiam exitus discipulis mediocres sunt non modo taedio, sed etiam tristitia quadam affici soleo.  Quid agam?  Ita res se habet.  Discipuli non omnes optimi sunt, magistri non omnes optimi sumus.  Quod in primis reformationem illam cuius sequelas nunc patimur suspectam mihi ab initio fecit.

Illa enim Reformatio, quae sollemniter se Novum Orbem nostrae educationi aperturam esse praebebat, praeter alia nunc omittenda, hoc semper praeferebat et praesumebat: magistros scilicet ideales, variis coloribus inter violinum musicas depictos, qui viribus super humanam naturam praediti caliginem ignorantiae non disciplina, non scientia, non auctoritate fulti dissiparent, sed sola sua perpetue subridenti bonitate armati, novis instrumentis paedagogicis quos inter illa celebri 'grupali dinamica' aliisque dotati, et in genere non hac vel illa vulgari disciplina, sed omni paedagogica perspicacia docti.  Non jam illi magistri ad instruendum erant vocati, id est ad has illas notitias vel facultates tradendas, sed ad sublime Educandum, id est cives novos ad creandum, liberos, felices et 'creativos'.  Inter violinum musicas.

Non possum sine ironia aut ira de hac re scribere.  Huius Reformationis delineatores paedagogi scilicet fuerunt, non eorum quibus pueros educandi mos est, sed quibus labor fuit omnis excogitare doctrinam in officina conditi.  Quid aio excogitare?  Ne mediocriter quidem ex Anglica lingua in pessimam Castellanam interpretari!  Et illi doctissimi paedagogi solita modestia praesumebant, ut aio, optimos fore magistros illos qui sibi simillimi forent.

Diffidendum erat Reformationi quae non reformationes, sed eversionem totius educationis nuntiabat.  Diffidendum erat Reformationi quae magistros qui re vera docebant (quasi eorum scientia docendi despicienda foret pilique facienda) omnes mire transmutandos putabat, et novos vel ad unguem renovatos efflagitaret.  Diffidendum erat etiam Reformationi cuius scripta (quam nunc me paenitet omnia illa quasi stercora e domo mea arcuisse!) a barbarissimo quoque et vesanissimo exarata viderentur.  Sed ad diffidendum denique satis erat quod illa non homines, sed semideos esse docentes exigeret.  Plerique enim magistri mediocres, vulgares, communes homines sumus, et eos optimos perfectissimosque venturos expectare, praesertim cum eos quos hic et nunc sunt crudeliter despicias, stultorum, imbecillorum, sceleratorum est.

Et dum ideales novos magistros illi stolidi administratores reclamabant, eorum qui tunc erant magistri auctoritatem carpere et minuere non desinebant.  Sed nunc satis.

November

Dies opertus, plumbeo colore.  Nihil autem frigoris nec imbrium.  Ambulatio trium horarum cum puella caneque.  Graviores aliquando fiunt calcei terra madida limoque eis adhaeso: tunc potius viam relinquere, ambulare per agrorum limites herba plenos.

Multi flores videntur, plus quam postulat anni tempus: sisimbria, erucae aliaeque cruciferae, antirrhina, etiam malvae!  Non primum haec florum eruptio accidit tempore hiemale, nescio an seram apellem an praematuram: die primo anni MMIII attonitus annotavi paene viginti species florescentes: sonchus, antirrhinum, taraxacum, echion, diplotaxis...  Natura delirat?  Eam delirare coegimus?  Nescio.  Quod tot floribus stupefiam ignorantiae meae fortasse tribuendum, non mutationi cuidam climaticae quam veremur.  Ros marinum circum Montem Caium hieme florere solet.  Ceterum, vel cito vel sero nimios sumptus pendemus.  Equidem calefactionem quantum possum omitto, corpus frigori assuefacio ad praecavendum, ratus tempora ventura et frigidiora et pauperiora.

Clangores oculos ad caelum tollere cogunt: grues sub nubes in Austrum volant acie solita litterae 'v'.  Jam ex kalendis videntur: hodie sex vel septem magna examina, ex quibus duo plus quam ducentenarum alitum, oculis persequimur: dum in longuinquum perduntur, eorum vocum stridor exstinguitur.  Audiuntur etiam crepitus scopletorum: venatoribus plenum est rus.  Quid insectantur?  Num coturnices?  Venatores non amo; hodie autem, per Ludovicum, eorum strepitus fere placet audire, velut factus ab amico...

Mane

Dies frigidulus incipit.  Nullam stellam vidi (proximis diebus leo coram erat, planeta praecedente Saturno nisi fallor).  Nebula densa guttas minutissimas terram paulatim madefacientes demittebat.  Non ergo per agros (sub nebula nimis obscuros) sed viis tantum vici mei currere malui.  A, quam optime inceptus dies!  Cursus, lotio, jentaculum.  Matutinos esse alios homines, alios vespertinos aiunt.  Equidem matutinus sum.

Et tu, lector, lectrix, utrum es?  An homo es omnium horarum?  Quid ais, Elvira?  Commentariis egeo vestris.  Ubi es, Ludovice frater?  Et tu, si primum hoc legis, scito mihi valde placuisse disputatiunculas, nihilque te molestum mihi fore si errores meos castigas vel menda corrigis.  Gratus tibi ero etiamsi me plane tacere jubes.  Unum hoc accipe, non oboediam.

Magnus falcis ictus

Catalaunis amicis gratulamur qui jam novum senatum heri sibi elegerunt.  Nationalismus et sinistra firmari videntur, republicani et socialistae recedunt.  Quod magis mirandum forsan est bonus exitus partium 'Ciutadans' vel 'Cives' apellatarum quae tres senatores obtinuerunt; ii contra exclusionem propugnant pro libertate, ut aiunt, quemvis sermonem loquendi et Hispanos se existimandi.  Nimis alta fuit abstinentia.

Catalaunia est regio indole peculiari quae fortiter exprimitur per linguam, notam navitatem, proverbialem sensum communem.  Ex interiore Hispania Barcinonem venientibus ante triginta annos illa urbs magis progressa nobis videbatur, eiusque cives cultiores, ditiores, postremo magis Europaei quam nos.  Amicos enim invidebam Catalaunos qui pianofortem latrunculosque optime ludebant plerique, Anglicam linguam, Francicam, Italicam callebant omnes, dum nos vix Francicam balbutiebamus.  Unum equidem moleste ferebam illa fere superbia qua urbane ab eis despiciebamur interiores, quasi tyrannis quae tum in Hispania vigeret nostra res nec ipsorum esset: sensus, mea quidem sententia, quem alebat nationalismus, vel nationalismus eo sensu alebatur.

Ciutadans bene velle fateor: Boadella veterem commilitonem sentio contra tyrannidem illam; illi fido dicenti novam tyrannidem surrepere.  'Nationalismus est morbus quo contaminamini' dixi olim Adalberto (non Boadella, sed alio); 'Vos etiam contaminamini nationalismo Hispano' respondit.  Hoc proprium est nationalismi: nisi contra alios vigere non potest.  Albert intelligere non poterat me tam nationalistam Hispanum esse quam quemlibet Lituanum vel Japonicum.  Quomodo nationalista existimari potest qui limites omnes delendos putat?  Sed, nationalistis vel non nationalistis, cum Catalaunis colloqui semper facile et gratum fuit.

Quantum mutatus ab illo!

Jam mensis totus decurrit patre mortuo.  Intus nonnunquam specto ne quid mutatum inveniam inscius; non me praeterit esse aliquid obitus parentum, atque ipse accessus nonnullos expertus sum inexspectati doloris.  Sed consistere in praesentia videor.  Immo aliud in quosdam vidi.  Praesertim amicus quidam, a me ex adulescentulo notus, tantam eversionem morum passus est post matrem mortuam ut omnes qui eum noveramus suspensi contemplaremur inter mutatum et morbosum.

Sedecim annos nati in eandem scholam conveneramus ac intimi celerrime facti sumus, adeo ut raro alter sine altero inveniremur.  Primas philosophicas nugas simul lusimus, primas incursiones politicas pariter commisimus (heros fuit tunc noster Salvator Allende), domesticas ac familiares tutelas, religionis in primis, una reliquimus, ego petulantior in hoc, qui eo tantum aberam a religione abicienda, quod ex me perplexus quaerebam, si religio mendacium foret, utrum tantissimum esse mendacium posset (tunc nondum intellegebam esse mendacia sine mendace posse).  Paucis, usque ad vigesimum tertium vel quartum aetatis nostrae annum inseparabiles fuimus.

Ad exsequias matris adfui, etsi jam tum diversi abieramus.  Nonnullos post annos, notitiae ad me allatae sunt illum esse valde mutatum, quod pro comperto habui cum primum longe colloqui cum eo potui: ad religionem reversus erat, et non ad qualecumque, sed ad illam popularem et superstitioni proximam quae matri fuit, non modo fide ac spe sed piissimis imaginibus caerimoniisque plenam.  Postea vero in peius iit.  Necessarii semper ejus mutationem cum matris morte conjunximus.

Num ego quoque regrediar ad fidem religiosissimi patris?  In praesentia, ut aio, non videtur.  Sed quis scit?  Nonne mutari possumus sine conscientia ipsius mutationis?  Sicut amicus ille dixit cum de sua eversione sumus locuti:  'Sed quae eversio?'

Satura

Nescio de qua re hodie loquar, vel potius scribam.  Nonnulla argumenta in capite saliunt, sed ad nullum capacem vel cupidum hodie me sentio, cum dies me defatigaverit.  Omnia ergo ingideste prodam, ac postea obliviscar.  Cui argumento non die suo locus fuit, id ab novissimis rebus praeteritum esse expertus sum.

Primum, hoc miror: hora quae apparet in commentariis meis (huius diarii) non est illa qua ipse eos misi.  Ultimum scripsi paucis minutis ante mediam noctem (recordor cogitasse: 'simul ac Pastrix solet'): dictus autem est in horis postmeridianis conscriptus.  Cur?  Nescio.  Num Blogia hora Sinensi nunc utitur?  Febris horae mutandae ephemeridem contaminavit?  Aliquis facetus me ludificatur?

Putin nuper facetissimum se sentiebat.  Cum praesidens Israelita violentiae in feminas accusatus fuerit, ille se jocose ait coram ministris europaeis fortissimum virum aestimare reum illum.  Nonne delicatum?  Jocus insipidus Putinem crimina commisisse certe non demonstrat, male autem eius imagini adjuvat.  Jam tertium vel quartum annum verba Putinis attente accipio, illum suspicans non integrum hominem qualis amicae Peterburgensi apparet.  Illa benevole de Putine judicat, cum Putin optimam linguam Russicam loquatur, aspectum 'intellectualem' praebeat, maritus sit Hispanistae mulieris, postremo ipsi concivis sit urbique tsaris Petri I non parum auxisset.  Sed mihi peius in dies Putin olet.

Episcopus Caesaraugustanus, oculis primum ad humum demissis, eos deinde ad caelum tollens, voce tremula heri asseveravit Catholicam ecclesiam quotidie impetus pati 'infestorum laicistarum'.  (Scilicet quandoque sacerdotem videmus supplantare conamur ut in terram cadat, in sacras imagines diabolice conspuimus, et nescio utrum nudius tertius an quartus puerum crucifiximus quia idem facere recusaverat.)  O hypocritam humilitatem, quae ut plus odiosum faciat quem hostem putat se hostiam exhibet insontem!

Phy, brevis esse conabar et longior et gravior fio, forsan etiam obscurior.  Quod ad mentem revocat paradoxon illud a Bernard Shaw in epistula scriptum:  'Ignoscas quaeso quod longiorem epistulam ad te misi, sed non tempus vacavit ut scriberem breviorem'.  Lucidum, annon?

Plura de myopibus

Fabula ejus anus quae parvam domus fasciam solam mundabat, non ficta, sed vera est, cum mulier adhuc (ut spero) Caesaraugustae vivat.  Sed quod de historia illa magis miror hoc est: illi mulieri tota domus munda erat.  Et id exemplar est homini cuique: quod quisque non videt, quod nescit, facile phantasia sua supplet.

Elige hominem quemlibet, quam sapientissimum si vis, vel quam ignorantissimum si malis: neminem invenies ut inifitias eat scire se quod satis sit superque.  Quomodo posset?  Quod non vides tibi non visibile, quod ignoras non scibile est.  Omnes certe novimus alias esse terras quas numquam visimus; sed id non eodem modo scit qui itinera solitus est facere, ac qui numquam e loco suo exiit.  Et quot horum esse putatis?  Opinione plures.  (Equidem duos vel tres in vico meo novi jam provecta aetate qui numquam longius quam quinque vel octo milia passuum loco natali abierunt: et multi qui ne semel quidem ad culmen Montis Caii subire voluerint, quod hinc non distet nisi quinque milia et viginti circa.)  Quidnam illi qui nunquam se movit mundi magnitudo significet?  Non idem certe quam viatori.  Viator notionem saltem acquisivit tot terrarum sibi ignotarum.  Ideo sapiens id in primis scit, quot nesciat.

Utrique vero pariter ignorantia.  Sapienti autem hujus magnitudo magis nota.  Et ignorantissimus quisque universum maxime nosse ratus est, cum nunquam ignotorum fecerit experientiam, ideoque orbem finiatur ad parvam fasciam quam ejus oculi myopes conspiciunt.  Quae cum ita sint, num stupebitis multos esse homines qui credant deum sex diebus omnia creasse, sexmillesimum hunc annum esse mundi, universi creatorem diu noctuque pro eorum misera patria contra ceteros homines evigilare?  Sicut homines multi sunt qui nunquam iter fecerunt, quibus Lutetia vel mare nihil nisi nomina (si tantum nomina sunt), ita plurimi sunt qui fabulis quas audierunt orbem inscitiae suae complent et muniunt, quibus rerum natura infinita, ex verme usque ad stellas, nihil est nisi ridicula fascia fabulis, adagiis, locis communibus, desideriis, somniis temere contextam quibus ipsam naturam impie, inepte substituere maluerunt.

 

Mansuetus fur

Heri Pastrix de corruptelis in suo diario querebatur.  Hispani periculum adimus ne summa praemia in hac re quidem obtineamus.  Acta Hispaniarum diurna rursus querimoniis ad nauseam implentur de corruptelis ab aedilibus patratis, agros ad aedificandum (quod Itali appunto nisi fallor edilizia vocant) praeter legem permittendo per ambitum.  Haec hodie, cum electiones immineant.  Cras, electionibus peractis, ex iisdem actis diurnis (ideoque ex natione omni) corruptela mirum in modum evanescet.  Nihil hac, nihil illac.  Ubi est palumbulus?  O miraculum!

'Generalissimo' mortuo post quadraginta tyrannidis annos, necesse fuit, in populo ad electiones et ad partes politicas minime adsueto, leges ferre quibus eaedem partes, debiles adhuc, firmarentur: ita in Hispania cives, exempli gratia, adhuc hodie, cum eligendum est, non capita singula, sed catalogos habent eligendos politicarum partium.  Necesse fuit, et fuit.

Triginta autem post annos, jam necesse non est.  Hoc tempore partes non debiles, sed nimis fortes sunt.  Et senatus, municipia, plena sunt electis sine anima, ignorantissimo quoque eodemque ignotissimo ad administrandum arcessito, beluis mutis et mansuetis, in oboediendo tantum expertis.  Leges electionum mature mutandae sunt.  Quae partes id postulant?  Nullae nimirum.  Sed hoc dico: nisi in legum electionum mutatione, nulla est nobis fiducia habenda his quidem partibus.  Cives nunc homines eligere volumus, non catalogos horum illorum colorum.  Partes politicae nimiam contra cives potentiam post tyranni decessum obtentam jam jam amittere debent.

Myopia

Domum sub vesperum regrediens, memorare conabar ubi altera reliquissem perspicilla...  Sine eorum auxilio legere adhuc possum, at post nonnullas minutas oculi pruriunt, lacrimis inundant...   Quod cum ferre nollem, binaque perspicilla ideo paravissem, anxius nunc ago propterea quod alterum jam quintum vel sextum diem non invenio...  Si hoc quod restat perdidero...!

Ceterum, si legendum vel scribendum mihi non foret, perspicillis non egerem.  Quid enim?  Nonne satis video quod videre velim?  Etenim oculis nudis per urbem ambulo, huc illuc aciem volvens ad illas expositas merces, illam roseam nubem, illos pulcherrimos oculos...  Nonne in hesterna cena satis vultus amicorum oculis perlegere valui?  Quid ultra?  Semper mihi esse visum perfectum putavi.  Serio dico.  Quid perfectum est, nisi quod satis est tibi?  Ex Socrate de naribus quaerite.  Ophthalmologi autem, crudele genus, quot injurias in me jaciebant!  Myops!  Astigmata!  Presbyta!  O quam urbani homines.  Illi enim visum perfectum esse non existimant nisi in maximo acumine.  Re vera?  Re vera est visus totus in acumine?

Verum est, pejores oculos habeo quam Trojam obsidens.  Sed hoc est quod magis miror: quod, nisi in quem titulum vel in quam avem intuendum est, nihil visus perdidisse sentio.  Non est mirum?  Sensum deteriorem habere, nec id sensibus percipere posse, sed solo nisu conscientiae...  Anus quaedam narrabatur esse munditiei amantissima sed, oculis invalidis ad proxima tantum valentibus, domus ejus sordida videri pleraque, nisi fascia perpolita quae domum percurrebat circum eandem scilicet altitudinem atque caput illius mundissimae dominae!  Si de mentibus est idem ac de sensibus praedicandum, omnes forsan dementes simus, nec unquam sciemus!

P.S.  Commentarium Elvirae ad diem XXIIII nunc primum lego.  Ignoscas me, Elvira.  Tibi de libris plane consentio, etiam de capitibus et aliis consentiremus.  Denuo amicissime te saluto.

 

Acta errata

Aliquid nunc scribam, cum velim quotidie aliquid scribere, sed male nunc est mihi: tempus tritum habeo in quo labore censetis?  Scilicet claves quaerendo perspicillaque, quae omnino quo locorum dejecissem ignorabam.  Inveni denique, cum vix horam dimidiam reliquam habeo.  Gratus Segismundo Freud paribus periculis sum, per quem non diabolo cuidam, nec spiritui, nec fortunae tribuenda culpa est horum actorum erratorum, sed mihi uni inepto stupido mente capto.  Et dubium nihil est quod ipse recondere illa voluissem, quia jam tertium diem claves instanter occulto (claves domus meae habent vicini mei, sed pudet die quoque rogare), et adeo occulto ut nemo vir (feminae enim omnia celeriter perspiciunt) invenire posset.  Macte, Segismunde!

Ceterum jam egere incipiebam commentariis amicorum, cum Pastrix et Nemo nudius tertius gratissimis suis hunc diarium decoraverunt.  Gratias eis quoque agere fervidas volo.  Cum his enim paginis nec dives sit sermo nec opulentae cogitationes, quid nisi amicitia erunt adeundae?  Gratias ago, Pastrix, Nemo amici!

Amicus Nemo (ad cuius diarium adeo fere quotidie, sed ei minus etiam quam mihi temporis vacat) etiam lucide notat esse in nobilitate omni aliquid ridiculae alienationis, quod multa suggerit: aliquid vere commune est in caerimoniis et in risu, quod non plane intelligo.  Qua de re, tum audacior cum ignorantior, quaedam de illis jam pridem scribere machinabar...  Macte, Thersita!

Aetas deterior

Pictor ex me scriptum petit catalogo addendum novae expositionis.  Horam cum eo colloquor.  Homo est affabilis, rariusculus sine nimiis deliramentis.  Sed cum de pictura colloqui incipimus, quaedam ideae morbosae apparent: haec notio, illa imago eum obsidet.  Vultum non mutare conor intus subridens: pictor nostri saeculi serius esse non potest sine tribus quattuorve obsessionibus.

Ceterum nescio si litterae absurdiores sint quam quibus artis catalogi referciuntur, picturae praesertim: quid inanius quam ea scripta farragine plena locorum communium de 'necessitate exprimendi', de 'texturis', de 'obsessionibus', de rebus scilicet quibus nec verba propria sunt, nec plerumque scriptor scientiam habet nec saepe nares.  Earum litterarum nonnulla exemplaria in scrinio servo, tristia idemque ridicula indicia deficientis his diebus artis picturae.

Scilicet, novissimum exemplar addere admisi.

Genji Monogatari

Si liber quem voluptatis causa legere coepisti non tibi placet, quid ages?  Lectionem pergere, velis nolis, an omnino relinquere?  Equidem cum librum ingredi non valeo, minime perseverandum puto, sed in aliud tempus relinquendum.  Hoc haud semel accidit: fabulam egregiam Malcolmi Lowry Sub vulcanum bis abjeci prius quam perlegere, magna tandem voluptate, possem.  Libro cuique sua tempestas animi.

Idem rursus accidit dum Marochio commorabar.  Eo librum quendam tuli legendum, sed forte taedio me affecit.  Feliciter Elisabeth libros contulerat quasi non hebdomade sed mense toto ibi victuri essemus, et commodavit fabulam Japonicam scriptricis Murasaki Shikibu Genji Monogatari vel Historia Genji principis splendentis.  Sic iisdem diebus et regnum adivi quod numquam antea cogitaram, et opus legi quod numquam legendum paraveram: regiones pariter alienissimas mihique ignotissimas simul visi.

Lectam fabulam placuit, etsi minime Margaritae Yourcenari consentio, illam esse optimam maximamque fabulam omnium litterarum (omnia enim legisse Margaritam dubito, nec Steiner nec quenquam).  Subridicula Japonica illius fabulae nobilitas visa est, tota otio dedita, id est aromatibus, vestibus (manicis praecipue), caligraphiae, poesi Sinensi, venereis coitionibus; bella saltem despiciebant.  Sed illum orbem alienum ejusque caerimonias me parum intellexisse vereor.  Ut in ludis puerilibus, nonne sericas vestes induerim personis ex fabulis Gogoli extractis, nonne digitis oculos tetenderim ad orientales scilicet fingendas personas Casanovae Venetiani?  Quod difficile non est: oportet enim ad ignota accedere per satis nota.

Cynarae

Hodie primas, ex hortis recens proventum, autumnales voluptates, cynaras comedimus.  De iis loquor floribus, unis opinor (exceptis caulibus florum) qui ad mensas nostras edendi advenire solent.  Cynarae enim edules flores sunt, vel florum gemmae potius, suaviter amarae, tenerrimae, exquisitae dapes.  Non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus...

Coquina est ars in dies crescens, saltem apud Hispanos: emisor televisorius qui non plus coquinae quam alteri cuiquam arti tempus impendat nullus est.  Arte tali sic progrediente, plures flores jam ad intelligentium elegantiorumque mensas accedunt: gelatinas violarum, chrysanthema cruda...  Nihil autem exquisitius puto quam humiles cynaras caeruleo sapore.  Et dum exquisitissima gustaverimus, nonne quid tenue doloris patiemur pro eis qui todo orbe fame pereunt?  Non!  Iram recolere malo quam culpam sentire, iram semper in stultitiam, in illos stultos qui infesti in alienam terram invadere justum putant, vel in stultos illos qui alios homines ob musicam colendam morte damnare religiosum existimant (hoc nuper in Somalia accidisse audio).  O stultissimi totius orbis: non impedietis quin has cynaras, donum divum, pace comedam!

Num cynarae an cinarae dicendae sunt?  Cynara scolymus a Linneo vocata est; artichaut nisi fallor vocant Francogalli, carciofo Itali, alcachofa nos.  At quanto differunt nostrae tenerae cynarae atque asperae ceterae!  Fourieris utopici memor (qui exercitus non de finibus nec potentia, sed de optimo soufflé decertaturos somniabat) ob cynaras Hiberi fluminis hodie Francogallos aspiciam Aragonensi superbia!