Blogia

Thersites

Horatius Flaccus

Horatius Flaccus

Venusiae natus est Horatius Flaccus a d VI Id Decembres, si Suetonio credimus.  Suetonio vix fido, sed minime mea refert, cum hodie Horatii meminisse velim nec nullius alii.  Qui homo fuit qui ad cenam amicum invitaret his pulchris versibus:

   Nardi parvus onyx eliciet cadum
   qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
   spes donare novas largus amaraque
      curarum eluere efficax.

   Ad quae si properas gaudia, cum tua
   velox merce veni; non ego te meis
   immunem meditor tingere poculis
      plena dives ut in domo.

   Verum pone moras et studium lucri,
   nigrorumque memor, dum licet, ignium
   misce stultitiam consiliis brevem:
      dulce est desipere in loco.

Imaginem appono folii quod atros mortis ignes jam passum est, sed viride micabat vere superiore, operiens potus nostros.  Redeat folium, anno proximo sub eo rursus compotemus.  Valete, amici.

Liquor caelestis

Liquor caelestis

Pluit, pluit.  Iam erat opus.  Pluvia raro tristitiam mihi attulit, sed magnum solitudinis desiderium.  Puer eo me abscondere solebam unde nullius vocem audirem praeter imbrium et guttarum e tegulis stillantium, et legebam, delineabam, vel nihil omnino agebam nisi aquarum musicas exaudire.  Adhuc placet mihi pluviae silentium.  Tacent etiam aves, dum terrae sacrum, immane corpus vitalem liquorem combibit: exspectant nimirum donec amplexus hic caelique tellurisque giganteus consumetur.  Ob quem parvula est omnis vita, mors etiam parvula est res.

Hanc amoenam imaginem e cathedrale Salmanticense anno praeterito sumpsi.  MEMORARE NOVISSIMA TVA, ET IN AETERNUM NON PECCABIS.  Mira res: quoties novissima mea memoravi, toties peccandi me cepit cupido.  Eundem effectum habent in me hi continui, autumnales imbres: pectus dilatari videtur, imitari ambiens hoc magnificum, pulcherrimum peccatum naturae.

Valete, amicae, amici: peccate quanto et quoties in mentem veniat, modo in amore peccetis, nec contra amorem.  Etiam si ob amorem peccatis, imbribus autumnalibus, universali naturae amore, peccata vestra luentur.

Festi dies

Hodie, id est, die hodierno simili, sed sex et viginti annos abhinc, populus Hispanus suffragio firmavit Constitutionem adhuc nostrae nationi vigentem.  Viget certe, sed quot disceptationes de reformando, quot disputationes inter interpretes!  Sed res politicas nunc arceo.  Hic Mercuri dies, cum idem nomen habeat quam illo anni 1978, festus est, et nullus Hispanus laborat (praeter nonnulli armati, autocinetorum velociorum persecutores, medici vigiles et alii tales).  Et si tam pauci laborant, cur ego laborare velim?  Politicam ergo arceo.

Ne cogitando quidem nimium laborabo.  Quod in buccam venerit prodam.  Hic ergo est dies quoque natalis Helenae, quam 'Constitutam' amici solemus appellari: semper illi festus est natalis dies.  Quam fortunata!  Optimus sit tibi dies, Helena!

Annus est temporis anulus: nobis quod semel, bis, ter ad se regrediatur placet.  Hodie est hodie, sed est quoque ille dies, et ille, et ille...  Quid aiebat Mircea Eliade de tempore cyclico?  Age, nihil refert, festo non laborem.  Exstat autem superstitio.  Equidem calendarii superstitiosum mene infitiabor?  Non possumus!  Quotannis ipse natalem diem celebro quasi primos vagitus infans daturus essem!  Jam quinquagies vagio!  Quam pulcher puellus!

Superstitio est, et tenax.  Vaticanus bene fructus est ea, diei cuique suum sanctum tribuens (vel plures!).  Quo melius sibi superstitione hac fruantur, instituta mundialia nunc singulis diebus tribuere volunt aliae res, nunc laicae: Dies Feminae Laboratricis, Dies Mundialis Sine Autocinetis.  Quam hilare!  Hoc jam pridem mihi feci (superstitiosum me confessus sum); sed, Thersitae morem gerens, non modo hilaria, tristia quoque diei cuique tribui.  Novistis hodie non solum Constitutionem ratam, Helenam natam, multos egregios homines natos esse, sed multos quoque scelestos natos, multa crimina comississe, innocentes cruciatos, bella coepisse, mulieres temeratas, pueros...  Bona tantum memorare volumus, sed historia omnia continet, et bona et mala et sublimia et horrenda.

Hodie, exempli gratia (id est, ante diem viii Idus Decembres, vel sexto Decembris si malitis), sed anno 1979, primo anniversario Constitutionis ratae, Erik cognomine 'Belga' furatus est e monasterio Rotae Isabenae plurima magnifica opera, quae inter pulcherrimam 'sellulam Sancti Raimundi', medioevale opus ex buxo elegantissime caelatum.  Minima ex sellula frusta manent, quia stultus eam divisit ut facilius venderet.  Jam e carcere exit Erik, sed illius stolidi saepe memini qui tam pulchrum opus destruxit: aliquid pulchrum in mundo erat, quod jam non est.

Age, Thersita, festum est, noli laborare.

Epistulae Russicae

Amicorum animi ebulliunt ex historia (quae fabula videtur indagatoria) Russici Litvinenki polonio venenati.  Saecula Ivanis Terribilis regrediuntur, aiebat hodie Jacobus (quod credo aliquando me scripsisse, saltem putasse).  Amicae Nataliae verba memorabam ego, quibus jam decem vel duodecim annos abhinc librum mihi legendum commendabat Russica poetrix:  "Ad patriam meam intelligendam opus est legere Epistulas ex Russia Astolphi Custinis.  Effigiem materculae Russiae adeo veram Custine e vivo depinxit, ut zar Nicolaus I statim interdiceret, non modo ut interpretaretur liber ille, non modo ut ederetur, sed ne pagina quidem legeretur ab ullo.  Quod talem scilicet legendi cupiditatem excitavit inter moscovitas et peterburgenses ut clandestinae editiones usque per manus traditae iterarentur.  Octoginta annos post editum opus, libere denique legi potuit aliquot mensibus sub Russica Eversione.  Sed celeriter in peius mutatum regimen, mutato etiam consilio Epistulae Custinis ad cloacas regressae sunt, et octoginta rursus annos editione clandestina (Russice samizdat) circumactae sunt.  Hodie denuo libere legi possunt, per quot annos nescio".

Infortunium Russiae Natalia praesensisse videtur.  Equidem librum Custinis quaesivi, sed excerpta tantum inveni; legi autem magno delectamento.  Astolphi pater, aristocrata, decollatus periit sub Francogalla Rerum Eversione.  Puer educatus a culta matre (cui amicissimus fuit Chateaubriand) crescit in odio ad democratas; iter Russicum in primis subiit Astolphus ad nationem visendam quae prisco splendore Regimen Antiquum colebat.  Deceptum Custinem epistulae demonstrant.

Caecam potentiam tyranni, contemptum humanae vitae genialem, ut videtur, in Russia, annotavit Custine.  Cuius librum suspicor tertium interdictum.

Loquimini, amicae, amici, jucundum est!

Rectissime ut solet Pastrix notat litteras Romanas antiquas felibus egere.  Ipsum nomen 'feles felis' non modo 'catus' vel 'cattus' significat, sed (ut Graecum 'galée') alias carnivoras easdemque parvas feras indicat, intellige putorium (grave scilicet olente), mustelam, martem et cetera.  Equidem nesciebam (et nescio) utrum felium voci sit vocabulum proprium annon, vel nomen vocis, ut 'latratus', vel vocis imitatio vel onomatopoeia sicut 'bau bau!' (si novistis vos, amici qui has gerras legitis, mementote docere me inscientem!).  Qua de causa vocem illam 'mau mau' commentario superiori finxi, extemplo excogitatam.

Res me monet (quotidie res me monuit) pauperrimam esse notionem meam Latini sermonis.  Patienter autem ignorantiam fero, tanto laetior quanto posse quotidie scribere nunquam putaveram.  Claudicans interdum, aliquando cadens, iter denique facio.  Et ignorantia magna est, sed non crescit: immo paulatim decrescere sentio.  Et, quamquam litteras antiguas legere nunquam taedium mihi attulit, necessitas exprimendi novam legendi cupidinem mihi afflat.  Ergo hortor hortaborque milies, amici, ut loqui audeatis, scribere audeatis, cum expertus eam voluptatem sim qualem non crediderim, vobisque talem majoremque optem.

De legendi cupidine quam novam sentio, ad opera scientifica vertit hodie inter alia: quam nunc aveo lecturam librorum Linnaei, Galilei et ceterorum qui linguam Latinam ditissimam fecerunt!  Martem enim (nomen parvae ferae quo supra, nescio an perperam, utebar: indicare enim volebam animal quod 'marta' Hispani, 'martre' Galli vocamus) nunquam in Cicerone nec in Caesare inveni: vocabulum tantum est (quantum sciam) recentiorum biologorum vel zoologorum.  Latinum ergo hi ditaverunt, quis dubitare potest?  Mihi autem linguam Ciceronis non nimis deturpare satis est.

Feles

Feles

En duo feles, adoptivi mei liberi.  Nigella est femina juvenis adhuc, corpore gracili, pulchris ocellis.  Alter, ejus filius vel filia, circa mensem augustum natum, globus est pilorum male compositorum, colore infabre mixto.  Super has tegulas majorem diei partem agunt, apricantes si sol lucet, conditi, si minus, sub stillicidia aut alibi, ubi eos videre non possum.  Mense superiore in eorum tegulas venit in mentem frustula casei nonnulla jacere, quae magnis voluptatis gestibus comederunt.  Abhinc coquinam adire jam nequeo sine tumultu querimoniarum a minore sublato: maaauuu! maaauuu! maaauuu!  Mater ne verbum quidem facit; attenta gravitate sedet coram fenestra mea; oculis autem omnia exprimit:  Num perire nos fame sines, barbate vir?

Quid vultis?  Jam nonnullos dies alumni mei sunt, quia omnibus fere diebus aliquo cibo eos alo.  Carnes parum plus aequo proscindo, piscium caudas, frusta quorumlibet felibus reservo.  Si ossa non sunt, vel alia dura residua, ad tegulas jacio: currunt illi, advolant ne mica fugiat.  Initio mater omnia libero permittebat; nunc sibi indulget et tam bona frusta rapit quam filius.  Aliquando dare simulo, bracchio tantum agitante sed nihil jaciente: mater tunc exiguum temporis spatium perquirit, sedet postremo me intuens leni exprobatione; filius contra, quot itinera sursum deorsum! quot indagationes super tegula vel sub tegula, hinc et hinc olfaciens erecta cauda!

Si ossa carnis vel spinae sunt piscis, eis offero cibum in patella quam in via relinquo.  Aliquando exspecto eorum descensum, vel ad eos comedentes accedo: sed ii non descendunt aut cito abeunt.  Libertas scilicet maneat inter nos, hoc malunt, ut liquet, nec intimos fieri nos celeriter expetunt.

Somnium

Somnium

Age, Thersita, nunc vigilans somnies licet.  Etenim ex hac mira reti, qua celeriter una convenimus undecumque, prospicere videor orbem vere novum.  Nonne limites inter nationes aliquando tollentur?  Jam pridem unam communem habitare nos sentio.  Non modo de stoicis excogitationibus nunc agitur: quod Americani eligunt vel reiciunt nostra omnium referre liquet.  Quid abest quominus jus suffragii, ut Romae fecerant Itali atque provinciales saeculo Julii Caesaris, vel jus civitatis Americanae nobis efflagitemus?  Nobis dico, Europaeis, Africanis, Polynesiis et ceteris mundi habitantibus.  Omnibus pariter status mundialis interest.  Non modo plurimi suffragium ad maximum rectorem Americae Borealis eligendum ferre vellemus: etiam paucis quae sentimus dicere avemus de Sinis et de Palaestinis.  Non multa postulare possumus: tantum secundum pusillitatem nostram.

Eia vero, somnium est.  Sed fatemini, amici: num una huc convenientibus non amplius et fortius humanitas communis sentitur quam antea, cum interreti carebamus?  Non magis quam cum vicino colloquentibus vel disputantibus; plus autem quam sine reti hac universa.  Longe absumus, verum est; sed multa ad illum finem tendunt.  Quid significant instituta illa universa, quid sibi volunt illae proclamationes Bonorum Universae Humanitatis vel Dies Mundiales (hodie SIDA vel AIDS, puto), nisi orientis communis civitatis signa?  Et proposita quaestio semisoluta est.  Vix unus et quadraginta anni inter 'Spiritum Legum' intersunt et 27 augusti 1789.  Nonne ocior nunc historia festinat?  (Utinam nemo nostrum caput perdiderit!)

Ante quam expergiscar, sinite ut somnium parum exornem.  Anno superiore hoc antiquum sepulchrum in via Appia repperi.  Viam Appiam birota perlustrans valde delectatus sum.  Eam meam existimo, quasi Romanus essem.  Cur via Appia plus Romanorum esset quam Caesaraugustanorum?  Cur Europaeorum plus quam Americanorum vel Polynesiorum?  Somniare placet de mundo (nondum a stolidis destructo) in quo omnia vere liceant omnibus, in quo non modo silvas Africanas nostras existimemus (quod jam agimus callidi 'occidentales'), sed, ut volebat ille jesuita, Wall Street quoque Africani proprium aestimare possint.

Multos etiam vellem Latine loquentes.  Sic Marcus Caecilius ex vetustate pergeret nos salutare antiqua sua lingua:  HOC EST FACTUM MONUMENTUM MAARCO CAICILIO: HOSPES, GRATUM EST QUOM APUD MEAS RESTITISTEI SEEDES. BENE REM GERAS ET VALEAS. DORMIAS SINE QURA.  Sine cura dormite, amici.

In taberna aliquando sumus

Discipulae obvius factus ad potandum aliquid in tabernam vinariam invitavi.  (Harum in Hispania non desunt: ibi praecipue colloquia ceteraque commercia persaepe agimus Hispani.)  Primum universitarium annum ea nunc agit in oppido cujus nomen nunc tacebo.

Quid?  Qualis vita?  Quid agis?  Qualis tibi se gerit Universitas?  Puella, ut est laeto animo ingenioque prompto, tristicula respondet: Philologiae Hispanicae studere coepit, sed eo decepta est quod nonnullas disciplinas sentit esse vel immodice technicas, vel demissas supra modum.  De Latino inquiro (in quo haec puella eminebat):  "Ibi pessimum fit! (ait illa).  Studentium dimidia pars nihil unquam sermonis Latini viderunt, omnes ergo tempus terimus discendo 'rosa rosae'!"  (Cui facilius credo, cum jam aliquoties haec accidere audivissem.)  "Phoneticae professor jam tertium mensem mutationes phoneticas de quibus nihil intelligo in conclave legit!  Ferre non possum!"  Quae ergo disciplina magis te juvat?  Caput agitat: nullam optabilem invenit.  Re vera mutandum sibi consilium fortasse decernat: Universitatem relinquere, ad musicen et clavem regredi sibi forsan sit melius.  Nihil contradico.  Tacite cogito ei potissimum fore cuilibet rei laeto corde operam dare, quam affectam taedio tempus terere juventae.

Haud semel historiam similem audivi.  Studia humaniora ferream in Hispania aetatem nunc transeunt.  Universitas, Lyceum, professores saepe studentes juvenile spe defraudamus.

Cetera forte pulcherrimae amicae optime succedebant: in taberna multum hodie risimus!

Moncayo

Moncayo

Hoc commodum imaginibus inest, quod die quo (ut hoc) parum temporis vacet, qualibet uti possum ut celeriter ephemeridis impleri videatur.  (Celeriter.  Esca celeris, blogium celere.  Non mihi placet.  Tempus autem non vacat, Thersita.  Noli philosophari.)  Immorari scribens certe mallem, hoc praeter alias causas, quod melius scriberem vel minus mendorum committerem.  Hoc autem ante quinque minutas mihi perficiendum est.  Ergo sinite, amici, ut aliquem inter vos salutem.

Laetissimus enim sum.  A multis enim legi quamquam non primum erat mihi propositum, magna voluptate afficior cum has litteras benivolentia scio lectas, ex longinquo praesertim ab amico Americano: jlcg (ut se vocari voluit) commentarium benignum ad me misit ex Michiganensi republica.  Hoc contra ad te mitto, pignus amicitiae, photographema octobris superioris exeuntis, quo Montem Cajum occidente jam die videre potes.  Montem Cajum, quem circum colentes 'Moncayo' vocitant, poeta Martialis (non longe ab eo natus) cecinit pluries et vocavit 'senemque Cajum nivibus'.  Hodie nix nulla est in eius sacro capite.

Cum possim, in atlante quaeram Kalamazoo.

Madrasa Ben Josephi

Madrasa Ben Josephi

Cum aliquis nostrum donum accepit quo supramodum fruitur, ut ad eum interdum adire videatur subridensque in ecstasi contemplari, eum dicimus Hispani esse 'tanquam puer novis calceamentis'.  Sic nunc ego sum (aperte fateor, amici), qui ad ephemeridem quotidie adiens nullo modo qua de re scribam, sed tantum quod photographemata hodie affigam cogitare jam possum.

Age, Thersita, voluptatibus aliquando trahi te sine.  Quid est vitale nisi in Venere et Charitibus?

En fenestella, qui amice legitis, cellulae cuiusdam in madrasa Ben Josephi, Marochii.  Ibi fui octobri superiore.  Omnia in hac universitate studiorum sunt modesta, pulchra, simplicia.  Quamquam nec catholicus nec musulman, aedes has perambulans sentiebam multa esse mihi communia quibuscum hoc studiorum templum aedificari voluerunt.  Tot humana sunt nobis communia!  Sacra bellandi fames!  Qui aedificium tale, cellullas, fenestellas concepit, cum eo dissentire gravi momento nequeo.  Immo tibi dissentio graviter, o stulte qui bello omnia persolvenda putas!

In crastinum valete, amicae atque amici.

Ficus

Ficus

Quam cupidus eram hoc agendi quod nunc perficio: in ephemeride illico collocare photographema nuperrime factum.  Portentum, miraculum aspicere videor: folia marcescentia ficus quam quotidie domi contemplari soleo examinare potest quicumque in blogium hoc intrare velit, habitet ille longe a vico meo milia passum duo vel duodecim milia, ordinatrum eius moveatur energia atomica in California vel hydroelectrica in Australia: obsequentes electrones ad oculos vestros, amicae, amici qui nunc hoc legitis, pertulerunt celerrime (velocitate scilicet luminis) eorum luteum colorem, lucem quae hodie circum Montem Cajum incerta splendet.

Hoc nihil est, si vultis, nisi miraculum technicum, sed quam admirabile!  De progressu technico aiebat Ortega (philosophus Hispanus quem despicere fuit nobis mos, cum nimis pellucide loqueretur) hominibus dare autocinetum (miraculum technicum ejus saeculi) miram facultatem iter tribus horis faciendi a Matrito in Socuellamos, sed hominibus quoquomodo exstare primordialem quaestionem: cur Socuellamos adirent?  Certe quod folia meae ficus videatis nostra parum refert; sed credere vix possum haec omnia universum nostrum nequaquam mutatura (de rebus oeconomicis atque politicis etiam loquor).

Beluosus nuper disserebat de iis qui somniant alia saecula vivere atque haec: quidam Florentiam Renascentem optabilissimum putat habitare, quidam Athenas Pericleas; sapienter Beluosus id indicabat, quod tunc probabiliter homines ii forent agricolae miseri vel servi.  Immo (equidem aio) si nos decimo octavo saeculo viveremus, plerique probabilissime mortui jam essemus.  Qui nunc habitamus, millenio tertio ineunte, melius vivimus, magis scimus (pro captu cuiusque) quam nullo superiore tempore.  In bibliotheca mea plura et meliora volumina sunt quam baronis Montesquieu, esca fruor exquisitiore et magis varia quam Lucullus, mea verba (et meas imagines) per orbem totum distribuo celerius quam Gengis Khan vel Eisenhover.  Quam miram potentiam habet hodie privatus in seccessu!

Perutilia verba II

Hoc est in verbis magis timendum, quod facillime per ea fallimur in judicio.  'Nos' et 'vos' praestantiora sunt pronomina in statu tribali, cum tam utilia sint quam cristae in capite vel in cute picturae ad dignoscendum utri manui pertineat bellator.  Sed in statu civili nostro, rebus perplexioribus, tanta in oras mundi dispersa humanitate, supplantatio esse possunt intelligentiae.  Quid dicimus 'nos occidentales' dicentes?  Quid sibi vult 'vos mulieres'?  Quam facile eodemque quam vacue diximus 'musulmani sunt hoc et hoc' vel 'Germani sunt talia vel qualia' vel 'americani sunt illud et illud'!

Orbis ictu clavi fractus est, reti piscati sumus pisces omne genus.  Post verba enim veniunt sensa, et amor et invidia et metus et odium.  Vere utilia sunt certe quaedam verba, si amor vel odium alenda sunt.  Vel timor, quem excitari plurimum avent quidam rectores mundiales.  (Quantum terroris injecit histrio ille de sovieticis, jam viginti abhinc annos, saepissime clamans:  'Aut illi aut nos!')

Demus autem nolle nos odisse nec amare, sed intelligere tantum quae acciderint.  Tum etiam obstant verba.  Rerum quidam scriptor se esse vult 'objectivum', ut aiunt, sine ira aut studio se gerere, putat se propositum tenuisse de illos hominibus illius temporis eloquentem: erravit opinione celerius, cum homo de hominibus honeste nihil dicere possit nisi ex pronomine 'nos'.  Usum hostilem pariter vereamur pronominis 'vos': quia nostra ex parte scilicet est omnis pulchritudo, et scientia, et justitia; altera vero nihil nisi errores, pravitas, injuria.

Charis modesta

Charis modesta

Nescio an illud quod quaeritabam consecutus sim annon, sed dum ordinatro ludebam hoc miraculum factum est, quod imago haec quam 11 novembris feci in vico Sanctae Crucis Sororum (vulgo Santa Cruz de la Serós) ad ephemeridem saluit et visibilis facta est mihi quidem.  Num talis erit omnibus qui huc ex aliis ordinatris inire volent?  Nescio, sed nescius usque ero nisi periculum faciam.  De hac parva ecclesia exarabo ergo parvum commentarium.

Etsi in hoc vico Pirenaico exstat magnificum aedificium coenobii Sanctae Mariae, quod Ranimirus I circa 1060 condiderat, hoc est modicum parrochiale templum, Sancto Caprasio dicatum, pauperiore erectum arte quam illum coenobium, sed non pauperiore, mea sententia, pulchritudine perfectum.  Sanctus Caprasius enim parvulus est, humilis: opus non accurate quadratum emicat ut illius Sanctae Mariae; illud templum regium est, hoc plebeium.  Thersitae autem plebeia semper multum placuerunt; non certe quia plebeia, sed quia meritissimum censeo quod pulchum fit opibus quam minimis.  In eodem vico igitur opera pulcherrima exstant, eiusdem fere temporis ambo.  Sed ita ut ex animo meo aurati Versaliarum sumptus facile ceciderunt, dum Brivatensis domus Flandrinis modestus lepos altius haeret, Caprasio magis proclivis sum.

Perutilia verba

Salmanticae pueri in platea ludebamus nondum bitumine strata: parvuli adhuc genua foedabamus terra, vitamque liberam in via agebamus sine televisifico fascino.  Inter ludos placebat clavus: orbe in terra delineato, intus clavum lusor jaciebat ut humi infigeretur quodam clinamine, quod satis esset ad rectam describendam; ea recta diviso in duas partes orbe, lusoris erat seligere utram propriam faceret; altera deinde novo jactu temptanda erat.  Vicem amittebat lusor cui clavus non infixus maneret, vel extra lineas jaceretur.  Ludi finem attingebat qui orbem totum sibi obtineret, quod difficilius erat area magis magisque minuente: ultimum fragmen ad obtinendum (id quod instar manus clausae esset) satis erat ut clavus intus infixus maneret.

Hominum verba tanquam clavi illi mihi esse videntur: orbem universum in duas partes dividunt mirabili ad nostros fines commoditate: ea pars nostra fit quam volumus, illa quam rejecimus aliena manet.  Quam utilis lingua est, non ad res intelligendas (ut ingenue credere possumus), sed ad commoditates nostras persequendas!  Quam utilia, in primis, pronomina!  Per quae effectum est ut nobis ipsis optimi omnium semper videamur, nunquam culpa nos tangat, alii quoquo fiant modo stulti, pravi, scelesti.

Videte enim si quando dixerit aliquis "Nos Europaei Iudaos interfecimus", vel "Nos Christifideles in Mesopotamiam bello invasimus".  Alii semper similia patrarunt: Germanis, Americanis potius res pertinet.  Vitiose nos exclusimus.  Aliter, in disputando, quoties accidit ut alter, cui 'tu' nuper eramus, sine causa 'vos' nos vocet: inclusos repente nos agnoscimus in grege quodam nobis adhuc ignoto; vitiose forsan nos inclusit altercator in partem mundi in qua esse fortasse noluissemus.

(Longior factus sum; cras argumentum finiam.  Diarium modo purgare volo a falso superiore die dicto: planeta quod ante Leonem hoc mense videri possumus Saturnus est nec alius.  Ordinatrum me fallere volebat.  Heri mensuale astronomicum emi quod illud me docuit.  Uranus enim atque remotiores planetae oculis nudis, ni fallor, videri non possunt.)  Valete.

Inertia

Tempus satis habeo, verum est (horam reliquit ad diei finem); aliqua forsan dicenda sunt mihi, infitiare nolo; sed, amici mei, cerebrum exprimere minime appetit animus.  Duas ergo vel tres phrases scribam, vobis valere dicam, et usque ad mane.  Nonne consilio assentitis?  Operam ut dem malitis?

'Decipis nos' (aliquem jam sentio dicere) 'non hoc erat propositum!'  Eeep.  Equum detine, amice, nimis incitatum.  Numquam propositum fuit aliquid substantiale scribere, ad quod quotidie perficiendum, ne aliquando quidem, vix valeo.  Ego tantum promisi, quid aio?, minime promisi, decrevi tantum aliquid quotidie scribere.  Nemini nisi ipsi mihi ratio est reddenda.  'Incipiendum vere non erat, si finem talem facis!'  Tibi in hoc consentio.  Sed coepi, quod remedium jam non habet.

Vis dicam quid nunc potissimum sit?  Ut laudem quandam paucis adumbrem virtutis pigritiae (virtutis, recte dixi, minime vitii) quo facto honeste recedere liceat.  Sed non agam.  Ut omnibus liquet, nimius labor est pigritiam laudare, quae res propter hoc minime pigrum decet.  Mundus enim totus, jam sir Isaac demonstravit, inertia movetur.  Ipse inertia nunc scribo: finem faciendum agnoscas oportet.  Confiteamur: sic et ego et tu requiescemus.  Vale.

Sancta Caecilia

Dies musices: vivat!  Cito abeo, quia puellae pulchrum concentum offerunt sanctae virgini dicatum quae Bach, Haendel, Haydn, Mozart, Beethoven et tot alios necessarios homines nobis servavit.  Cum nescio an plura verba postea addere possim, vale dico vobis, amici qui me tulistis.  Pi ro piiiiiiii........  pa ra pa ra paaaaaaaaaaa................  Optime et musicaliter semper valetote!

Praenomina

De regulis disserens (et academicis praeceptis ad adaequandos mores pertinentibus loquentium atque scribentium) quaestio venit in mentem praenominum.  Num quis in praenomina leges ferre potest?  Id, etsi nihil nisi sonus vanus, et minus nostrum quam persona, cuique adeo cordi est ut, quasi hominis penetrale, ne apicem quidem (quantum vidi) mutandum sinat.  Et plerumque admittitur esse cujusque suum nomen gubernare, saltem eius formas mutationesque in cujusque esse potestate.  ’Non, non Jiménez est meum nomen per jota (saepe audivi), immo Giménez per ge!’  ’Non Laínez dicas, quaeso, immo Láinez!’  Quibus obsequi nunquam recuso: tam pauca possumus...  Quid, nisi in nomine nostro aliquam habere facultatem?  Sinamus ut Dupont ab Dupond differat et nomine et mystake.

Quid autem dicamus de mira varietate eorum et locis et temporibus variis?  Si enim nomina communia mutantur, quanto non mutant propria?  Et quid agemus Latine loquentes?  Ad nostrum sermonem singulas formas adaptemus?  Omnes in unam reducamus?  Non facile quid respondam invenio.  Unitas facilitatem omnibus aperit communicandi, inter se intelligendi; diversitas, aliquid peculiare cuiusque et proprium conservare putatur.

Videte nomen primi illius regis Franconum qui wisigothos fudit in campo Vogladensi (sive Vouillé) anno 507 vulgari.  Illius nomen sonabat fere HLUDUIC vel CHLODVIG (quae formae sic in Latinum ingressae sunt: CHLODOVICUS vel CHLODOVEUS).  CHLODOVECHUS appellatur a Gregorio Turonensi; CLODOVEO Hispani, CLOVIS hodie Francogalli nominant.  Adhuc Germani hoc nomine utuntur LUDWIG vel LUDWIGE, antiquo simillimo.  Jordanes autem, De origine actibusque Getarum ccxcv, valde immutavit in LODOINUM.  Sed idem nomen est ac LUDOVICUS alia forma Latine dictus; quam formam adhuc agnovimus in Hollandico (nisi fallor) LODEWIJK, vix autem in Hispano LUIS, vel Catalauno LLUIS, vel Britannico modo in LEWIS.  Quid de ALOXI, vel Hungarico LAJOS?  Quid de ALOISIO vel ALOYSIO, ut in sepulcris Italis, imprimis Venetis puto, legitur?  Cui similia sunt ALVISE vulgare, vel ALVITO.  Accidere solet ut alius rerum scriptor illum 'Regem Solem' LUDOVICUM XIV apellet, alius ALOYSIUM XIV.  Aliae formae sunt etiam propter hoc praecipue creatae, ut dissimiles omnibus aliis sint: ita fecit ille fautor Vizcaiae liberae, Sabinus Arana, qui, scilicet ut priscum sonaret, finxit (ex illo antiquo regis Clodovei) nomen KOLDOBIKA, quod hodie Vascones portant qui LUDOVICOS appellare alibi solent.  Sed Sabiniana nomina nimis longe nos conferrent.

Mihi placet LUDOVICUS, forma et nomen amici et fratris.  Valete.

Academica

Quaerebat Pastrix num potius dicere deberemus 'eurones' an 'euroni'; duo Hispani consentiebamus et 'euri' vel 'eura' malebamus.  Cuinam res est denique decernenda?  (Dum eura habeamus, nihil refert, dicet aliquis.)

Historia linguarum classicarum in hoc differt ab modernarum, quod de his leges latae sunt (sive ab Academiis, sive ab aliis institutis auctoritate praeditis), de illis nullae, vel exitu nullo.  Sic accidit ut mira varietas morum exstet cum in pronuntiatu tum in scribendo.  Quid mali in eo?  Nihil magnum, opinor; quisque sibi seligere potuit vocabula ex Plauto vel ex Cicerone mutuata, vel ex Hieronymo vel ex Newtone, et arbitratu suo scribere sub regula orthographica quae magis placeat.  Neminem aestimo multa passum esse ex hac libertate dicendi; re vera nescio.

Hoc uno regulas orthographicas desidero: quod faciliorem facerent laborem discentium et docentium.  Formae etymologicae vel phoneticae, geminatae vel non geminatae, per q vel per c...  silva est omnis variabilis.  In Hispania insuper est rarus mos scribendi 'u' vocalem per 'u', consonantem per 'v', sed, mira inconsequentia, non idem per 'j' scribitur 'i' consonantica.  Postremo, magistro cuique sua propria regula orthographica quaerenda est.  Commodum contra foret esse unam et bonam normam orthographicam: in scribendo omnes minus dubitaremus et, si anarchicus ventus nobis flaret, vere normam proculcare possemus!

Sed haec nugae.  Hoc est quo uno omnis lingua eget: loquentibus, se amantibus.  Latine loquimini, amici, et loquimini quomodo velitis, scribite quomodo magis vobis placeat, modo haec pulchra lingua semper vivissime colatur.  Valete.

De docendo Latino

Aliquot jam menses operam huic ephemeridi danti voluptas haud minuitur et facultas augetur scribendi: quod vos lectores vel lectrices fortasse percipere non potueritis, commentariis scilicet nec lucidioribus nec lectu facilioribus factis, sed mihi quidem ocius et solutius scribenti satis superque liquet.

Ceterum, gratus hic labor plurima officio meo commoda contulit.  Quae omnia, num esse quidem possent sine interreti hac qua nunc fruimur?  Per rete enim non modo bibliotheca nostra pluries multiplicata est, scriptis antiquis medioevalibus recentioribus ditata, non modo facultas nobis datur colloquendi cum aliis orbis universi per aliquot greges qui ad Latinum colendum extant: haec enim jam penes nos erat, etsi difficilius, ante rete; at quid de facultate actarum Latinarum quotidie legendarum?  Quid de his diariis, quasi quotidianis sermonibus per orbem ab amicis actis ad amicos?  Unum quod tam pauca sint deploro, et (de meo loquor) paupera: si pro sex, pro decem, forent centum, mille, quae inter sapientissimorum doctorum, spes Latinitatis augendae magna oreretur.  Quot equidem, alias ephemerides in rete legens, quotidie disco!  Num progredi potis est in lingua ulla, nisi ea quotidie utendo?

De officio, in dies magis ratus sum errare magistros qui Latinum tanquam linguam 'mortuam' modo docemus.  Paucis quod expertus sim narrem, si alicui prodesse possit.  Semper cum discipulis aliquot sententiis Latinis usus sum, simplicioribus certe pro captu illorum meoque: 'lege', 'perge lectionem', 'attendite' cetera; omnes paria, opinor.  Paulatim methodum activiorem feci, narratiunculas scribens aptis cuique gradui molimentis (cui magni momenti fuerunt methodi Graecae velut Reading Greek vel Athenaze, et imprimis egregia illa Lingua Latina per se illustrata professoris Oerberg), et tribus annis abhinc conor firmare studentium potestatem loquendi, haud aliter quam in linguis 'vivis'.  In hoc puncto nunc sum ut cogitem: nonne extremus passus est nobis dandus, et Latino hodierno vel Neolatino in aulam introducere?

Aliqui vestrum, opinor, consilium mirabimini.  Nolite mirari: est adhuc consilium, non decretum.  Ad id autem quomodo perveni?  Hac potissima causa vel ratione: quod activa methodo uti, quod activiorem eam facere, quod, postremo, ex discipulis plus ut loquantur exigere, nihil offecit scientiae, haud dempsit quod omnes sciendum putamus, litteras scilicet classicas, et (quod fortasse plus professoribus verendum) nihil detrimenti puerorum probationes ceperunt.  De quo magis magisque certior fio idem in Neolatino accidere posse.  Quomodo puer qui tibiam ludere didicit non peius, immo melius Amadeum Mozart intellexit, eadem ratione Catullum vel Caesarem non minus sed plus forsitan ament qui de autocinetis vel de bello irakiano Latino loqui valeant.

Hodie satis.  Valete, si qui docentes ibi estis.  Valete quoque, et ignoscite mihi, si quibus haec legentibus taedium attuli.

Bicyclops

Oscam dum autocineto peterem, ex radiophonio vox quaedam audientes incitabat, sicut solitum est, ut historiolas privatas publice narrarent; tunc enim haec erat vox:  'Quomodo birota didiceritis uti narrate, quaesumus!'  Quae verba subito ad patrem traxerunt mentem: is enim constituit per dies aliquot, multis conaminibus, birotae in usu me instruere.  Tunc pauperiorem vitam agebamus 'classes mediae', unaque tantum birota erat domi: et una birota (magna, earum quas Hollandicas vocant) liberis quinque.  Cum filio ergo et birota exit amans pater ad agros: usum docet, parvum exemplar ostendit eundi birota.  Discipulus autem durus eram: titubo, cado.  Nihil refert, ait pater.  Denuo brevis explanatio, breve theorema.  Iterum casus.  O quam inhabilis datus filius!, cogitavisset magister.  Cum nihil mihi ipsi fiderem, diffidens quin arrectam possem ferre birotam, quotiens in machinam conscendere temptabam ad terram ibam.  Haec uno, altero die.  Nihil miser magister ex me proficere valuit.

Birotam ducere tandem didici.  Modo autem discendi stupui, et millies rem meditatus sum: quia ad usum birotae duxerunt me pessima vitia, pervicacia scilicet et invidia.

Ante domum enim sedebam meditabundus, birotam ad murum adplicatam contemplans, ecce puella venit ad machinam sumendam.  Sed eam puellam (cuius nomen oblivione tegitur), eam puellam oderam.  Cur?  Unum fortasse quia puella esset.  Nonne pueros tunc semper docebant esse puellas genus valde periculosum et turpe?  Quanam de causa puellam odisse potest puer novem annos natus?  Etiam hoc oblitus sum.  Hoc tantum scio, quod 'Birotam hanc ne quidem tangas' puellae praedixi.  'Cur?  Birota tibi non est!'  'Immo mihi birota est!'  'Minime (ait puella): birota sorori tuae est'.  'Contra, et sorori et mea!'  'Quid ais, si tu birotam ducere nescis!'  Haec verba in mediam meam superbiam colliserunt.  Surrexi, birotam sumpsi, conscendi, profectus sum primo meo birotario itinere.  Stupore confectus abibam.  Fortunatus ad sinistram convertere potui et ad terram cum tandem cecidi longe a conspectu jam eram puellae illius: boni patris theoremata numquam ad birotae detinendae lectionem advenerunt.  Dehinc birotam ducere potui.

Scientiam non solum viam virtutum peragrare, sed etiam, unam interdum, vitiorum et pravitatis animorum, ex illo die bene notum habeo.  Magistris interdum pueros non egere tunc etiam didici.