Blogia

Thersites

De injuriis

Dubito nonnumquam, commentarium scripturus, num quid triviale tractem, meae minervae aequum, an trahi me sinam a voluptate philosophandi quae subinde stultos nos corripuit. Alias 'sol lucet' satis est mihi, alias ad cathedram subirem et prolixe de veritate, de risu, de nescio quid usque ad taedium perorarem; quod cum mihi accidit ad respuendum pronus sum, quia consilium certe fuerat quod in buccam venerit prodere, sed etiam Latinum conabar prodesse, saltem non admodum obesse. Sed quonam bos ibit, ut aiunt, nec araturus? Auribus ergo vestris cavete, quod philosophus immineo.

Cum aliquis se injuriam accepisse sensit, num ipsi est illa expendenda? Carolus Cipolla, homo cui nisi reverendissime nunquam allusi, ita opinatus est in libello c.t. 'Leges humanae stultitiae' (aliquid olim de illo scripsi, puto). Sed cavebat Cipolla, cum de stultorum operibus dissereret, ne illi stulte (quid aliud?) in beneficium alterius actiones suas computarent. Fruticem puta, stultum conspicuum, qui democratiam Iraquiae restituere se praedicabat. Sed si offensis injuriae rationem relinquimus, aliunde periclitamur. Alteros stultos tum contemplamini, qui monachos in Asia trucidare cupiunt propterea quod in Europa homo hilaris hilare prophetam depinxisset suum.

Duae in injuria sunt partes, et facientis et accipientis: neutrius est, opinor, offensam expendere. Etiam in hoc, ut in plurimis humanis, regulae mathematicae non sunt, et descendendum est ad arbitrum libero judicio, si posset, praeditum, vel ad extremum quaerendum et quod rarissimum est usurpandum, sensum scilicet communem.

Non raro ne contumelia quidem est. Nescio quis narrabat de Alcibiade, Athenarum vias transeunte, a senibus deriso (ut sibi appareret) in scalis sedentibus: "Cur me risistis quoties praeterii?", petulanter ille querebatur. Ad quem respondissent senes: "Immo cur praeteriisti, quoties nos risimus?" Injuria cum risu saepe connexa est, velut in Muhammadis imaginibus. Et qui offensus est, Alcibiadem puta, vel illos stultos supra dictos, nequaquam amica verba faciunt, contra accinguntur non ad oculum pro oculo solvendum, sed ad nihil minus pro risu quam cruorem exigendum.

Illud est fabellae Phaedri: pater tuus inquinavit aquam, lupus aiebat, non certe ut de qualibet re blatteraret, sed agnum voraturus.

Cicero, Ferrarius

"Etsi vereor, judices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere, minimeque deceat, cum T. Annius Milo ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem afferre non posse, tamen haec nova forma novi judicii terret oculos, qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori atque pristinum morem judiciorum requirunt."

Anno centesimo sexto a.c.n. (ante computum nostrum) die hodierno simillimo natus est Tullius Cicero orator, qui supra repetita verba pronuntiavit (vel pronuntiare maluisset: "Si hoc dixisses, non Massiliae pisces ederet barbatos Milo"). Quis Ciceronem non noverit? Qui nostrae linguae plus splendoris dedit quam nemo alius illius saeculi, sit qualiscumque de ipso viro sententia. Sed mihi illa verba pro Milone conscripta aliud carius significant: memoria enim ea tenebat pater (et multa alia, cum felix ei esset memoria, quae solebat ex tempore proferre, si laeta occasio ei praeberetur).

Hodie autem, quadraginta ferme abhinc annos, natus etiam est amicus meus Ferrarius, quocum comesum abeo cumque multis aliis. Quam pulcher dies lucet! Ver videtur nec hiems. Valete omnes!

Laurentius Da Ponte

Deceptus aliquantulum Memorias relinquo Laurentii Da Ponte, illius qui fabulam Domini Johannis scripserat Mozartis aeterna musica ditatam. Cur deceptus? Quia plura mihi promiseram ex homine tam exquisitum saeculum habitanti, qui tot egregios viros et cognovit et coluit. Nonne ejus paginas transeunt imperatores et duces, musici atque poetae? Satis foret quod Casanovam coluisset, virum in se ipso totam fabulam, vel Mozart et Salieri, ex quibus ingeniosus Pushkin immortales personas finxit.

Sed Da Ponte, cui Fortuna splenduit dum fabulas musicatas vel poemata per occasionem componebat, non ulli id interesse aestimavit, opinor, quae ipse oculis vidisset et auribus audivisset narrare nobis. Cogitavit contra ea quae famam et nummos juveni praebuerint, eadem seni famam nummosque dare posse. Raro ergo cotidianum et vile aliquid in litteris invenitur: multa quae acciderunt excerpti loci videntur ex operibus et fabulis Goldonianis, non sine exitu morali. In scaenam prodit Imperator Josef, sed persona est potens, nec vivus vir. Domini Salieri et Mozart vix accedunt cum longe, nondum visi, jam abierunt. Cetera querimoniae sunt contra multos latrones et piratas qui suae sorti invidiosi vel famam vel fenera surripuerunt usque ad multam senectam. Laurenti miser, quam suspectus es!

Maluissem avum nepti narrantem quam poetam altas litteras colentem et coram posteris se defendentem. Nihil jucundius quam homo vivus. Aliquando legi optimam fabulam fore ipsam cuiuslibet hominis vitam, si aperte narrare valeret.

Sed nimis severus fui. Memoriae Laurentii Da Ponte jucunda est lectio.

Grex

Annum MMVII optimo more coepi, paucis comitatus, sed carissimis. Quam grata solitudo, si non poena est, sed exoptata! Interdum, quam cara congregatio cum eis qui tibi cordi sint!

Mores hominum gregales ejus sublimia constituunt ejusque pessimus exitus forsan erunt. Irascor subinde cum alios vel me ipse video via pergens qua turba currit caeca, inepte, Panurgi oves. Totiens autem reputare cogor: quid nobis nisi gluten hoc, non dicam amicitiae sed, quod verius est, instinctus gregis nos commiteret et amicaret?

Optimum vinum attulit heri ad cenam frater Aemilius (maritus sororis: nunquam bene didici haec omnia nomina familiaria!). Vinum erat Arbocalae, vulgo Toro appellatae. De Hispanis vinis illud dicere possumus: heu quantum mutata ab illis quae viginti vel triginta annos abhinc passim inveniebantur! Tum magis varia, certe, sed nonnumquam pessimum inveniebas cum hemicrania. Nunc autem, quae veneunt, quam alta saepenumero qualitas! Eorum circa Durium elaborati sunt quae praefero.

Aries autem in aequora jactus est, en oves pone ad aquas! Omnia vina quam inter se simillima! Unumquidque pariter robore curatum, timiditer omnia circa undecim, duodecim gradus se constipantia! Ubi illa livida, atra vina Aragoniae, quae ad septemdecim gradus perveniebant poculaque maculabant? Ubi illa dulcia vina Castellae, roboreo sapore expertia quo omnia nunc condemnantur?

Sed pergite, carae oves, anno ineunte et qui sequentur, in vinorum curis! Haec ovis, quod ad se attinet, spondet sine querimoniis vestro labore perfrui!

Ad finem vergens anni MMVI...

Ad finem vergens anni MMVI...

His horis anni postremis memoria teneo optimos amicos quos per interrete novi coloque: vobis igitur omnibus, Pastrix, Ludovice, Nemo, Elvira, jlcg, sed quid ago?, si omnium vestrum mentionem facere vellem facile nonnullos obliviscar; gregatim ergo vobis omnibus, amici mei, annum jam jam ineuntem optimum felicissimumque toto corde exopto. Quam maxime valete vitaque, optimo et gratuito dono, fruimini!

Photographema appono Montis Caji quod die superiore feci. Nonne est pulcher mons? Semper valetote, amici!

G. Paulus

G. Paulus

Hodie domi amici pictoris adfui, G. Pauli. Paulus vitam agit maximam partem Barcinone, ver autem et Paschas non longe a me. Utrique colloqui juvat, olivis et poculo vini praesentibus. Amicitiam plus viginti annorum jam inveteratam agimus; sermones ergo nonnumquam in notas res et pluries tractatas incidere solent. Aliquando jocus prosilit qui millies fecimus: ridemus autem quasi novus foret nobis. Nonne est hoc amicitia?

Ille picturam aqua temperatam coeperat et, cum machinam photographicam afferrem, veniam impetravi ad eam vobis monstrandam. Pulchra, annon? Placet mihi artifices aspicere dum pingunt, scalpunt, instrumenta probant. Nescio an majorem voluptatem ex concerto sollemni capiam quam ex ipsis musicis exercitiis. Fateor etiam meos pupillos audire magnae voluptati esse mihi: alter violoncellum (non adhuc optime) canit, saxophonum alter (mediocriter: tribus mensibus, quid vultis?). In Seneca legi, opinor, pictori plus juvare pingere quam pinxisse. Etiam mihi magis juvant, saltem tanto, opera progredientia quanto perfecta. Si picturam hanc bonum exitum haberet, eius photographema hic apponam, Paulus spopondit.

Ceterum, malus dies. Tyrannus dubio jure enecatus, delirantium stultorum pyrobolum Matriti explosit. Nisi pictores pingent, nisi musici canent, nisi tot homines tot pulchra facient, quomodo tantam stultitiam ferre poterimus?

Praenomina III

Ut aliquid his nugis adderem, in ordinem redegi notulas quas de praenominibus collegeram, opinione plures reperiens. Itaque finem hic in praesentia faciam, quia uni rei tantum obligare me nolo. Apponam modo hunc commentarium Sabino Aranae dicatum, nationalismi vasconici patri, qui nescio an magis Viscaiam amaret an Hispaniam odisset, sed odium ad Hispaniam minuere certe noluit.

Hic vir, a Catholicismo altius ultramontano (sic tum dici solebat) educatus, uberrimus fuit inventor vocabulorum, quos inter multa hodie usitatissima, velut ipsum nomen nationis Vasconicae 'Euzkadi', eius signi vel 'ikurriña', rectoris vel 'lehendakari', multaque alia. Finem hoc erat: ut nihil Castellanum in Vasconia maneret. Ea de causa conatus est, inter alia, exterminare illa praenomina quae, sua sententia, nimis Hispanica sonarent, nimis scilicet similia illis in Hispania usitatis, 'quam nationem odimus toto corde nostro'. Quod 'Jacobus' in urbe Sancto Sebastiano vocaretur 'Santi', 'Georgos' 'Jurgi' et 'Catherina' 'Kattalin', hoc intolerabile nostro homini videbatur. Ergo haec methodus illi fuit: formam praenominis cuiusque quam antiquissimam sumebat (e Germanico si Germanica, ab Aramaeo vel Hebraeo si Biblica, a Graeco si Hellenica) et eam ita mutabat ut sonaret quam minime romanice.

Ita Sabinus, eliminaturus praenomina inter nautas Vascones celeberrima velut 'Santi' (id est Jacobus) vel 'Peru' 'Pello've (id est Peter vel Petrus) praenomen sumpsit biblicum Cephas, et dempta s littera, omissa aspiratione, finxit nomen 'Kepa', purissime Vasconicum, ut visum ei foret, ad Pellos eliminandos. Eodem modo traxit 'Pele' ex 'Felix', 'Miren' ex 'Miriam'. Cum 'Josepe' et 'Josepa', tunc usuales in Vasconia formae, Italianis 'Giuseppe' et 'Giuseppa' nimis similia sentiret, invenit masculinum 'Joseba', femininum 'Josebe'. Idem fecit in 'Jagoba' pro 'Santi' (ex Jacopo).

Nimis longum foret omnia persequi: 'Andoni' ex 'Antonio', 'Gorka' e 'Georgo' vel 'Georgio', cetera. Finem faciam in praenomine quod superiore die commentavi, Ludovici: Arana supra repetit illud 'Chlodovechus' Turonensis, finxitque nomen 'Koldobika', quo Ludovici Vasconici nuncupari nunc solent. Nihil invenire potuit Hispanico nomini 'Luis' dissimilius.

Ridiculum hoc nimium conamen mihi videtur, Sabine, ut alius videaris... atque es. Eo enim praesertim, quod nihil Hispanius invenio quam hoc immodicum se distinguendi propositum. Ita Vascones tromocratae, dum ex Hispania segregari conantur, cascum Hispanum morem inter se trucidandi imitantur vel persequuntur.

Solstitium

Dies jam longiores paulatim fiunt. Est huic anni tempori nescio quid amabile et gratum: omnia etsi algent, jam algere consuerunt, et rigida et alba (aut nive aut rore) ver tandem sperant. Sol, qui paulatim serior oriebatur, ocior occidebat, jam mutato more ocior oritur, serior occidere coepit. Haec percipi possunt, haud arcana sunt astronomica: si multo mane expergisceris mense decembri solem orire videbis magis in dies versum ad meridiem; sed circa vigesimum primum diem decembrem sol suum ad meridiem iter jam non pergit, sed stat: et hos ultimos anni dies cursum mutat, magis magisque ad septentriones quotidie oriens et occubans. Et eo ipso quod stat sol, hoc Saturnale tempus solstitium vocatur, quasi solis statio.

Haud arcana sunt, ut aio, sat est oculos aperire. Anno MCMLXXXVIII horologium domi conatus sum facere in pariete meridiano: quotidie ante solem surgebam ut punctis singulis notarem quo primus solis radius suo die incideret, quo singulis horis; post aequinoctium vernale comperi primum solem in parietem illum, cum ad certum meridiem vergeret, non jam ferire, sed parieti exspectandum esse directum lumen magis magisque in dies (usque ad solstitium vernale, cum denuo sol iter mutavit). Dum punctis horologium distingebam, notabam quotidie ubi horizontis esset solis ortus. Jucundus labor, hieme praesertim!

Cum de mysteriis Stonehengis et locorum similium audivi ridere soleo. Illane mysteria? Quae mysteria? Nullum mysterium hoc erat illis hominibus qui sub dio dormiebant (nec in utralibet aure opinor, tot feris tunc circumagentibus). Nobis, qui conclavia calefacta raro reliquimus, qui quicquam naturale nisi casu non vidimus, qua sol prosiliat vel cubet, haec nobis sunt alta mysteria.

Fortuna

Hodie, a.d. XI Kal. Jan. (erravi cum scripseram a.d. XIII), Fortuna sub specie nummorum jam in Hispanos distributa est. Chartas sortitioni jam multos annos numquam emi, hac praecipua causa, quod nihil voluptatis attulit mihi nunquam quod multis tam gratum videtur: animus anxius ad divitias, spes mutandae vitae, incertorum prurigo. Jam nonnullam chartam respuere incipiebam, cum collega mihi monuit subridens: 'Quid ages enim, Thersita, cum omnes in Lycaeo divites fiant praeter te?' Haec verba consilium meum firmius postremo fecit. Hoc enim timet imprimis Hispanus: non se divitem non fieri, sed ut ceteri ditiores fiant circum se.

Equidem nihil ultra ex dea postulo quam quod habeo: optimos fratres, amicos. Nunc etiam felicior sum factus lectoribus qui has nugas legitis. Fateor mihi fuisse veterem morem aliquid interdum scribendi: sed mutata charta, postquam in albo scribere soleo, quam insperatum donum, quod aliqui scripta ditetis commentariis vestris! Heri enim Nemo, qui pulchram ephemeridem nobis obtulit; jlcg, Dantis vel Durantis lector; etiam Didacus, discipulus et amicus... Gratias omnibus maximas do!  Etiam vobis felicitatem plenissimam opto!

Nunc ad cenam abeo!  Jam serus sum...  Valete!

Tempora nimis mutant

Haec verba scribo decima hora matutina (tertia forsan Romano more) diei quae nunc appellari solet vigesima tertia Decembris, Romano more a.d. X Kal. Jan. Quae heri scripseram attributa reperio hodiernae vesperae, quod plane impossibile est. Nihil harum mutationum intelligo. Aliquot dies abero: vobis valedico, optimaque iterum opto. Valete!

Hilare tempus natale

Cras Hispania sortitione chartaria, quam 'lotería' hic vocatur, tota pendebit. Nuntii jam hodie mille radiophonio, televisu mittuntur exspectationem, spem multam omnium lusorum exprimentes. Sortitiones sunt hebdomade quaque, nisi fallor, sed exspectatissima et summa haec est, Natalis vocata. Aiunt Hispanum quemque plus quincuagenorum euro huic impendit sortitioni quae quotannis pueri Collegi Sancti Ildefonsi a.d. XI Kal. Jan. certis traditis melismatibus cecinerunt. Horas omnes matutinas vulgus ante radiophonium vel televisorem anxius chartas suas cum numeris a pueris cantis conferet. Horas deinde pomeridianas nihil agetur nisi fortunam invidere paucis hominibus et vicis quibus Sors se benignam praebuit.

Subditus sum ingratus Fortunae, etsi nihi habeo quod deae reprehendam: sed hic illi cultus non mihi placet. Opus fuit mihi pervicaciter negando per duos vel tres annos, donec tandem me intelligerent esse 'objectorem sortitionis'. Nunc, jam satis lustrorum hoc titulo fruitus, nihil his laboro.

Novam contra traditionem anno superiore inscius coepi, cum tres solos discipulos quos Saturnalibus haberem ad cenandum invitavi. Discipulae nunc ex me rogant, immo exigunt, ut ad cenam secum adeam. Cras ergo nihil ultra Fortuna mihi tribuet, saltem per chartariam sortitionem, sed casu grato cum discipulis cenabo. Tredecim illis jam praedixi: sacculus plenus est aranearum...

Nuditas

Photographemata quae Tutelae feci superiore die apponere haud est operae pretium; repetam contra disticha quae unam ex imaginibus describunt. Depicta ibi est Venus solitis suis attributis, id est Chanel 5, et cum ea filius arcu armatus. Haec sunt disticha:

Quo sic nuda Venus, quo sic nudusque Cupidus
pergitis? Haud divos talia monstra decent.
Sic decuit, lites quando discordia pomo
inserit ingentes, pulchra nimis videar.

Sunt omnino novem imagines, cuique bina sua disticha sunt. Haec gustanda vobis trado, alia alio die. Valete.

Turiaso et Tutela

Turiaso et Tutela

Hospes hodie fui domi et sorori et ejus amicae Annae. Anna Lutetiae habitat, aliquot dies Caesaraugustae agit. Eae post prandium visere volebant duo oppida propinqua, Turiassonem et Tutelam. Eorum arcana feminis revelare, cum prope habitem, officium gratum ex me fuit comiter rogatum. En ergo Thersites, dux viatricium.

Est Turiaso (vel Turiasso) vetus oppidum Celtiberum: ejus cives ante Romanos fuerunt, et contra Romanos pugnarunt. Exstant nummi Turiasonis Celtiberae, ubi nomen legitur DRIASU. Postea municipium est factum civium Romanorum (teste Plinio vetere). Saeculo quinto episcopus Leo mortuus tumultuantibus militibus contra bagaudas, latrones verisimiliter vascones. Urbs sub visigothis apellata est TYRASSONA. Anno DCCXIV Musa eam cepit: musulmana facta est et nomen mutavit: nunc TARASUNAT Arabice vocatur aliquot saeculos. Adefonsus rex Aragonensium expugnavit oppidum anno MCXVIII (eodem quo Caesaraugustam): en urbs denuo christiana. Multa ea civitas passa est: aspectus eius hodie dominatus est turri Sanctae Magdalenae (ecclesiae, post cathedralem, principalis), quae fuit alminar cum Arabice Turiasso loqueretur, et fuit forsan templum ubi occisus fuerit episcopus Leo. Pulchra urbs, sedet in colle super flumen Chalibem, cuius aquae (dicto Martialis poetae) optime ferrum curabant.

Si Turiasoni plus quam duo milia et ducenti sunt anni, Tutela contra junior est urbs: anno MMII explevit duodecim saecula. Condita est enim ad confluentes Iberum et Chalibem ab Amrus ben Juseph, duce Caesaraugustano, ut regionem hanc ditissimam tueretur a consuetis vasconum latrociniis. Saeculo XI ex eius florentissimo vico hebraeo nati sunt Jehuda ha Levi et Abraham ben Ezra. Eodem ac Turiaso tempore Tutela ab Aragonensibus capta est; non paucae simultates deinde ortae sunt inter Turiasonem et Tutelam, quas reges Castellae, Navarrae, Aragoniae sibi asciscere decertabant: Tutela tandem sub regem Navarrensem subdita est.

Hodie Tutela ('Tudela' Hispanice) Navarrae manet; Turiaso autem (vel 'Tarazona') Aragoniae. Sed dum vetus oppidum Aragonense commorari videtur in somnio saeculari, eodem vultum praebens quam decem annis antea, industria Tutela Navarrensis crescit, renovatur, domos redintegrat vel novas construit, aemulam jam superat duplici numero habitantium. Nonnulla palatia quam decem abhinc annos sordibus jacebant, nunc in novos usus splendent reparata. Miratus sum inter ea palatium marchionis Sancti Hadriani, cuius claustrum ornatum est grisalliis (picturis ex albo et nigro tantum compositis) Petro Moroni pictori attributis: sub imaginibus leguntur disticha elegiaca. Nunquam ad palatium antea intraveram.

Si quid photographema visibile est, alio die monstrabo. Nunc tantum imaginem Turiasonis, jam aliquot annis veterem, appono ut videre possitis episcopale palatium et turrem ecclesiae Magdalenae.

Valete.

Ludovicus

Commotus scribo post lecta gratissima vestra consilia, Nemo, jlcg, Ludovice! Omnibus hic respondeam. Valetudinem meam non in peius, sed in melius it. Morbum fortasse nimium amplificavi: sum enim in morbis quod in hac regione vocatur 'falsus', quod Aragonensibus sibi vult, supra quod ceteris Hispanis, etiam 'homo nimium queritabundus, qui querimonias nimias ad caelum attollit cum primum aliquid in corpusculo suo non optime est'. Medicinas vestras probo et gustabo; etiam feminae non malas medicinas propinant, nisi ipsae optima sunt medicina.

Hodie autem medicata est me (praeter feminas, aurantias et vos) musica Ludovici, illius Ludovici qui, Bonnae natus Saturnalibus incipientibus anni post Napoleonem natum, illi virorum interfectori symphoniam tertiam dicare primum decreverat, postea illo imperatore facto dedicationem delevit. Audite quaeso, Ludovici quattuor opus 131, et dicite num erravi in eligenda medicina. Cum tu, Pastrix bone, de Saturnalibus locutus sis, ego nostrum Beethoven volui memorare, CCXXXVI annos abhinc natum, saltem baptizatum, hoc die.

Et vobis vale dico, cum bibliotheca gelida hodie sit et ad lectum me cito conferre velim. Valete in musica et aurantiis!

Morbus

Quam bene sine dolore vivitur, quam optime corpus commoda sua agit sine febri, quam utilis est nasus qui spirituique soli olfactuique tempus impendit neque in destilando id terit viridiores mucilagines vel pallidiores... Ag! Cui bono morbus? Nisi ut sanitatem magis magisque appetamus et celebremus, quem ad finem nos natura morbis donaret nescio.

Ex prooemio satis vobis qui legitis liquebit valetudinem me infidam deseruisse alioque abiisse, muscas fortasse firmatum vel alias bestiolas salutem appetentes. Per fenestram autem orbem prospecto, nullamque rerum reperio valde valentem, muscas absentes, passeres taciturnos, omnes bipedos contra vias transire in se contractos tanquam cochleas, quanquam in celeritate leporibus similiores... Arbores in horto meo rigent, albos rore ramos suos exhibens; etiam syringa misera, quae duas ante hebdomadas gemmas aperuerat laeta quasi ver fore aeternum posset in hac ferrea aetate, omnia folia repente demisit, et nunc vereor ne aliquid mali ei accidat, teneris foliis se in gemmam iterum contrahi nescientibus...

Peto librum: legere non juvat. In lecto jaceo: non placet cubare. Ad ordinatrum accedo: nihil voluptatis carpo dum guberno. Ergo valete, Bacchum eo salutatum, si curam valetudini nosset meae... Cum melle et lacte, aiunt, bene caldo, aquae ardentis aliquid...

Novissima

Novissima

Quod appono photographema non bonum est, cum non satis esset luminis, sed epigramma tantum memorare volebam: 'SERVAVI THALAMUM GENIO, DULCISSIME CONIUX; / SERVANDUS NUNC EST, PRO THALAMO, TUMULUS'. Distichon est, ut patet, elegiacum, recepta scriptis funeralibus forma: uxor in eo se fidelem et vivo marito confitetur et mortuo profitetur, non sine venustate in verbis (concinnitas, paronomasia, cetera). Traditionis et innovationis elegans est, mea sententia, mixtura quae spiritus Renascentis propria est: tunc homines nova quaerebant notis viis, oppositi in hoc cum imitationi servili vel merae repetitioni locorum auctoritatis (quae saepe medio aevo tribuimus) tum furiosae novissimorum persecutioni quae forsan magis conspicua sit nota saeculi superioris.

Et sepulchrum, splendidum opus Italicum, et epigramma videri possunt in Catalaunia, in oppido Bello Podio [Bellpuig]. Sunt Raimundo Cardonae, Belli Podii domino: ille fuit rector Siciliae et Napolis pro rege Aragonensium Ferdinando II, etiam pugnavit in Italia contra Francogallos apud Julium pappam II, et subiit cladem Ravennae 11 aprilis 1512. Eius uxor Isabella Requesens, pulcherrima femina, ut aiebant, post eius mortem sepulchrum hoc construi iussit a Johanne Marigliano vel Nolano, anno MDXXXI.

Monstrare tantum volebam quod titulum elegans censerem et non vulgare, et quid aestimo concordare epigramma cum sepulchro.

Aberratio

Nimiae aberrationi mentis hoc saltem bonum est: discipulos e conclavi stupefactus abesse repperi; tunc tantum memoravi omnibus hodie iter Pompaelonense faciendum, qua de causa stultus relictus sum solus.  Non diu ploravi: domum regressus scribo quod hodie scribendum mihi consilium non erat.

Veterasco, merda!  Non ex mentis aberratione dico (qua semper eadem fruitus sum), sed quia somnus me effugere pergit.  Quinta enim hora jam lectum non ferebam, surrexi ergo et cursum tramitibus rusticis abire decrevi.

Quam pulcherrima nox!  Luna multo jam deminuta apud caudam Leonis erat, inter Regulum ferme (vel alpha Leonis) et Spicam (vel alpha Librae).  Et de horizonte gloriose Scorpius oriebatur, ut rubrum suum lumen paene prospicere sineret Antares (vel 'contra Martem', cum rubra videlicet stella velle cruentum dei sidus aemulari videatur).

Vix intelligere potest quam destituti sint juvenes nostri temporis hoc pulcherrimo spectaculo, quo nobis adhuc pueris gaudere contigit.  Vitam plerique sub lampadibus agunt, nocte vias transeunt lampadibus collustratas, raro ad maximum caeli theatrum oculos tollere coguntur.  Cujus attamen aspectus omnem fere physicarum et mathematicarum historiam superioribus saeculis movit, necnon aliarum scientiarum progressus: quid, nisi stellarum vocatio, invenire sivit calculum integrale, universi magnitudinem, arcana opticae (quae inter et pernicitatem luminis, basim relativisticae physicae, necnon luminis aberrationem, ferme illius sororem mentis) et tot alia?

Si aliquid possem in educationem instruendo, unum trimestre vel quatrimestre obligarem ad studium Astronomiae, quae nunc diluta est quasi appendix inutilis trium vel quattuor aliarum disciplinarum, quibus regina superioribus saeculis dominata est.  Equidem expertus sum quanto gaudio pueri nocte ad stellas considerandas exire consentiunt... vel consentiebant: jam aliquot annos nihil horum ago.  Illi mutati, vel ego senex factus sum?  Utrumque fortasse.

Ceterum puella odisse tandem didicit: hircum illum esse irata proclamat.  Vae illi!  Quae adhuc in amore esse suspicor.

Frigus tandem

Duo tantum verba faciam, priusquam gelu rigens tacere cogar.  Frigus enim quod pati decet novembri mense, dimidiato nunc decembri patimur.  Et nobis laboris onus grande hac hora impendet.  Cito valedicam ergo, vix avedictus.  Estne vobis bene?  Quam optime omnibus sit vobis, hoc cupio, jam jam ad pensum festinans...  Vale, valete omnes, amicae, amici, corpuscula fovete multa lanugine!

Prima nix

Prima nix

Post aliquot obscuros dies, quibus imbres mediocres vallem hanc umectarunt, en primus dies serenus.  Mons Cajus suum vetus caput prima nive monstrat consparsum, non tantum autem ut titulum canitiei quo donatus est a Valerio Martiale plene mereatur.  Exspectandi sunt ergo hiberni dies.  Sed primum gelu hac nocte jam fere sentiebamus.

Cavum viden quod laevam tenet culminis?  'Puteus Sancti Michaelis' vulgo appellatur, et antiqui est glaciaris reliquiae.  Ibi, quoad huius regionis senes narrare soliti sunt, perpetua nix manebat, etsi macula foret candida imo in puteo, etiam sub aestu caniculae.

Sed quam pulcher dies!

Praenomina II

Aliquot jam dies abhinc scripsi de praenomine 'Ludovico'.  Confiteor esse mihi vitium colligendi formas quam plurimas vocabulorum quae propria appellantur; vitium colere coepi cum primum opinione magis varia esse illa notavi; tam multiformia tunc non suspicabar.  Varietas certe erat exspectanda e numero linguarum; sed his multo major est praenominum, aucta etiam varietatibus orthographicis et peculiaribus arbitriis.

Haud mirum: quid plus esse nos putamus quam nomen?  Et homini, quamquam gregalis est res, valde placet a ceteris distingui se, sit modo praenomine.  In quo imponendo jam multum pollent leges, ut parvum spatium relinquant cuique sibi vocabuli peculiaris eligendi.  (Praenomina Hispanis superiore saeculo vetita materies uncta est, alicubi Hispaniarum hodie eheu secuta; sed alio relinquam.)  Discipulam habui nomine publico, ut ita dicam, 'Josepha' appellata, quae privatim vocari malebat 'Lilium'; causam nunquam intellexi, cum ambo mihi praenomina aeque jucunda atque facilia viderentur; etiam absurdum hoc mihi videbatur: quod mutari nomen vetitum esset (hodie autem nec vetatur in Hispania nec valde difficile est, nisi fallor).  Habeat quisque, mea sententia, nomen sibi carum, id scribam quo volet modo: cur haec parva libertas non detur?

Sed ad varietates vocabulorum rediens, inter multiformia eminere videtur praenomen amici et fratris JACOBI, quem Hispani SANTIAGO (apocopa SANTI familiariter) dicimus.  Quanam implicata via potest idem nomen in duas tam diversas formas evadere?  En quae conjicio: prima nominis forma est, suspicor, hebraica, id est JACOB (ita Graece in Novo Testamento), quae multiplicata inveniri potest in JAKUB, YAKUB, YA'QUB, YACUB, YAKOB, JAKOB (noto tantum formas in scriptis a me inventas).  In Latinum hoc verbum egressum est JACOPUS vel JACOBUS, unde Hispanice JACOBO, Italice GIACOMO vel GIACOME (est Matriti via 'Jacometrezo' dicta, scilicet e nomine Itali orificis Giacome Trezzo), inde forsan varietates Catalaunica JAUME, Castellana JAYMES vel JAYME vel JAIME, Francogalla JAQUES vel JACQUES, Anglica JAMES et alia.  Forma e 'Jacob' Hispanice exspectanda erat JAGO vel IAGO vel YAGO, sed titulus sanctitatis confusus est cum praenomine et natum est vocabulum Hispanicum SANT IAGO (vel SANTIAGO vel SAN YAQUE).

Alia praetereo, cum nimis longae hae nugae atque nullius momenti sint, sed nonnumquam studentibus tot varietates quaedam incommoda attulerunt.  Equidem fateor aliqua passus ex implicata serie Anglorum regum, cuius praenomina in libris Hispanicis alias leguntur JAIME, alias JACOBO: stultum me, qui sero duas formas esse repperi ejusdem nominis JAMES!

[Haec (vel his similia) heri scripsi, amici qui legitis: sed ordinatrum, vel Rete, vel deus aliquis irritam fecit horam meam, paginam abolendo servarique recusando.  Piger ergo non fui, sed infelix vel inhabilis.]  Valete quam optime.