Blogia

Thersites

Cena

Grandium cenarum plenae sunt sepulturae, hoc dicere solemus Hispani ('de grandes cenas están las sepulturas llenas'). Equidem heri non male cenavi invitatus, sed nimium laetus redii! Quinta hora matutina adhuc dormire non valeo. Quid ago? Horas superiores trivi per Interrete navigando, litteras scribendo, commentarios huius ephemeridis relegendo, tanquam puer qui tempora non reputat. Cras operam dare muneri potero? Abeo in lectum, saltem duas horas quieturus, jam satis desipui! Valete, amici, cras forsitan Caesaraugustae ero, nihilque scribere vel legere hic possim!

Neolatinum

Saepe inter Latine loquentes disputari audivi num licitum esset nova verba admitti quae Cicero non noverit, an prohibere contra potius foret quidquid non a cascis dici posset. Sententiae saepenumero mediae sunt, et plerique certas et finitas novas dictiones putant accipiendas, modo notiones exprimant quas aliter nequeat sermo Latinus. Quamquam argumenta utrorumque plaudam, et ipse castitatem sermonis magis faveam quam multi, tamen saepe reputare soleo quot saecula Latine vixisset, quotiesque renatum esset, sine adjutorio nostrum grammaticorum castigantium nec academicorum ullorum.

Quam optime enim novam vitam Latino infundere valuerunt illi Alcuini, illi Erasmi, quot quoque saeculo conamen suum pro nostra lingua exercuere. Quibus gratiae sunt tribuendae, cum per eorum operam sermo noster novam auream aetatem vixerit post eam quam Renascentem vocant. Sed hic non de philosophis aut philologis aut poetis loqui volebam, sed, Botanicorum illorum memor, de iis quos nostro saeculo homines scientiae apellamus (quasi non eadem scientia foret arithmetica ac musica atque poesis).

Quantum igitur non Latinum ditaverunt illi Vesalii, Agricolae, Galilei, Steni, Hoockeri, Newtones et quot vacarunt rebus astronomicis, anatomicis, geologicis et tot aliis? Quia (ut exemplo utar omnibus satis noto) 'gravitas' est verbum quod serviebat Ovidio in primo Metamorphoseon ad constitutionem universi explanandam; sed sensus illius, num idem est atque ex principiis Newtonii eidem verbo potest efferri? Nec gravitas idem sibi vult in Plauto atque in Ovidio, nec gravitas Newtonii est illa Ciceronis. Per Linnaeum et alios hodie dignoscere possumus salices reticulatas et retusas et fragiles et albas et viminales et babylonicas et nescio quot alias nomenclatores botanici invenerint.

Latinum placet saeculi Ciceronis, sed quem hodie sermonem habemus, pace illius, ditior et lautior est. Et sermoni nulla est salus nisi homines simus eum loquendi cupidi.

Latinum Botanicum

Cara quaedam amica in officina doctissimis botanicorum et agricolarum studiis dedita munere fungit suo. Ex me Latinidocto (ut sibi videtur) auxilium quaerit novae bacteriae appellandae. Genus bacteriae satis notum est illis: sed nomen ex signalibus ei peculiaribus speciei novae tribuendum est. Signalia scilicet noverunt: auxilio tantum egent ad Latine exprimendum.

Hoc mandato gaudeo, laetor, exsulto. Adeone? Ita. Quid vultis? Nihil est quod magis philologum juvet quam utilitas verbi. Et cotidianum munus, cum ex me tam paucissima poscat, adeo nonnumquam me taedet!

Librum quem multos abhinc annos paraveram Vullielmi Stearnii, cui titulum (Anglico sermone) 'Botanicum Latinum', arripio ad relegendum. In eo Latinum Botanicum definitur velut utensile ab Linnaeo absolutum ut nomenclaturae serviret, 'ab Latino classico tam absimile quam Anglicus nostri saeculi sermo ab illo quo Chaucerius uteretur'. Hoc partim verum est. Nescio ubi, legeram Linnaeum Upsalae pessimum in Europa Latinum didicisse, qua de causa Latinum olitoriscientium satis claudicare solitum sit. Sed quo potissimum est in hac re, botanici suffixis et adfixis certam significationem, omnino saepe novam, tribuerunt (nihil ceterum quod non idem fecissent chymici, physici et ceteri).

Verum est oculis male esse cum 'pyrum' pro 'piro' legimus in voluminibus botanicis (cum non de igne tractetur, sed de arbore quae pira dat) vel 'calyx' pro 'calice'. Sed contra quam pulchra, quot pulchra botanici in suo Latino nobis attulerunt! Equidem in amore quem Latino tribuo non parva pars Linnaeo ceterisque debetur, qui labore et patientia maximis (mirabiles etiam in hoc: quot tot saecula ex Aristotele ferme sterilia exiissent), hunc splendidum florum et ceterarum plantarum orbem homini aperuerint curioso.

Manere

Manere

Alia nunc ratione quam antea scribo has litteras. Sic agebam adhuc: ad ordinatrum sedebam, parum cogitabam (ut ita dicam), scribere incipiebam; dum prorepebant sententiae, relegendum, corrigendum, interdum lexicon mihi imperito interrogandum erat, ne nimis barbare construerem. Sed jam satis superque machina haec me fefellit, et ad inferias nimium saepe misit verba quae, qualiacumque fuissent, horae totius scribenti constiterant.

Homo sum cui nihil jactura doleat, vel parum doleat quaelibet, nisi temporis. Non est quod praestantiora aut digniora mea verba aestimem quam sint, sed, iis subito perditis, illam horam perdere videor quam scribendis impendi; immo me perdere videor et, potius quam horam, potius quam verba, partem mei perditam duco. Ex hoc agnosco liquere quam nimius adhuc amor mei reliquus in me sit.

Nudius tertius enim longiuscule scripseram de quibusdam; aliqua, inter alia, memini Pastrici me scripsisse maximo affectu et non sine quodam sale, ut illi scilicet pro captu meo faverem. Cum ad finem perventum est, ex integro semel relego, titulum scribo, loculum edendi mure premo... Quid accidit? Candida pagina, pro illa scripta, apparet in albo, cuius in capite legitur: ‘Novus commentarius scribendus’. Quis? Quid? Ubi? Quibus auxiliis? Retrocedo, exeo, adeo, quaero commentarios servatos: nihil, nullus est. Ne verbum quidem haec machina nunc sinit me apponere ephemeridi Pastricis: scribo, locum 'mittendi' premo, 'vôtre commentaire est enregistré' mentitur machina, nihilque apparet! Quonam orbis mea verba abierunt? Rabies vel, quod peius est, stulti facies.

Hoc denuo patior quod viginti abhinc annos saepe accidere solebat. Primum ordinatrum, illum McIntosh Plus (si Spectrum praeterimus), paravi circa MCMLXXXV: tunc non raro applicationem relinquebas servandi oblitus... totamque horam ad orbis limbum mandabas...

Cur haec mihi accidunt? Estne virus quoddam? Equidem nihil mutavi, nisi quod ea quae coccis vocant quodam die delevi... Sit quomodo velit, nunc alio loco scribo, postea illinc exscribo et huc glutino. Sic, nisi fallor, longiusculus fio...

Manere volumos, quolibet modo. En quoque manere voluit Thales Aphrodisiou, Marathonios...

Crisis

Crisis

Ignoscatis, amici, sed denuo horam integram perdidi scribens quae postea, nescio qua de causa, in vacuum abiere et volavere. De quibus nihil jam repetam nisi hoc: quod quaedam difficultatem scribendi invenio, quod pergam in conatu eam superandi, quod Pastrici valetudinem optimam opto. Photographemata consolandi gratia appono. Valete

Reditus

Tandem ad vos redeo qui amicissime fassi estis litteras has desiderare. Equidem vobis egui quot diebus invitus afui. 'Blogiae' enim (id est, Caesaraugustanis hominibus qui huic ephemeridi, velut aliis, serviebant) nescio quid male fuit, nescio qua de causa: nullam autem spero exstitisse conjurationem in nostram linguam, ut Pastrix jucunde finxit, nec in eos qui Latinum amamus.

Ferias has, postremo, utinam in melius di vertant! Quaedam etiam ab ordinatro lassitudo me averterat, e qua resurgere paululum jam videor. Lassitudo hoc habet mali, quod tristiora quam soleas universa vides. Fatum forsan optabile ultimos commentarios, quos februario miseram mense, delere visum est. Nequaquam illos amissos lugeo: vestros autem, quos pluris aestimo, servatos omnes voluissem.

Tertium est quo sero regredior: quod Athenis fui. Quod jam pridem carissimae comiti promiseram, his diebus tandem perfeci. Sed de Athenis quid dicam? Quantum mutatae ab illis quas primum juvenis novi, erecto vix primo Parthenone! Hodie aeronavis percommode illuc te vexit, cum facinus tunc difficillimum et insolens esset nauticum iter ad Colchos! Hae ergo Athenae magna sunt urbs, continuis ad autocineta datis viis et ad fremitum multum et clangorem. Sed quam tranquilla subinde compita, in ipsis urbis penetralibus! Quam affabiles et non raro sapientes Hellenes! Quam dulcis denique archaeologicus (quem vocant) situs, sacrorum marmorum plenus inter oleas et chamaemela!

Nihil autem dulcius quam regredi, quam Ludovici, Pastricis, omnium vestrum litteras legere atque relegere. Ex illustribus enim viris, Socrate puta vel Sophocle, illa vetera saxa veneramur. Sed illorum excelsi animi, egregiae virtutes, non ex libris modo vetera narrantibus nota sunt omnibus: etiam nobis concessum est, vobis viventibus et quales vos, iisdem et dulcioribus ad vivum perfrui.

Camenis desertus

Camenis desertus

Donec tempus aut Musae meliora non in me verba flabunt, non ideo hic scribere desinam, et quia lineas aliquot quotidianas apponere decrevi, et quia tempora potiora sperare pergo. Nescio cur, male est nunc mihi, saltem non satis bene ut negotia progrediantur tam cito quam velim. Sed jam expertus antea sum, non itinera mihi quidem paria semper esse, sed alio mense multas progredi parasangas, manere alio contingere nihilque profectus lucrique obtinere. Dum maneo igitur, ex imaginibus temporis praeteriti aliquam quaeram ut qui legitis monstrem, et cuius memoria quid solaminis capiam.

Hanc eligo quam Bruxellis sumpsi: caput in ea videtur Veneris (plus gothicae quam antiquae), Cupidinis consolatricis, quem apes vulneraverit. Photographema feci ad memoranda disticha:

Dum puer alveolo furatur mella Cupido
furanti digitum cuspide fixit apis.
Sic etiam nobis brevis et peritura voluptas
quam petimus tristi mixta dolore nocet.

Monita non semper tristia sunt et severa; Veneris facies et color in hac pictura dominans plus de voluptate quaerenda loquuntur quam de tristi doloris effugio. Carpe rosam (dicere videtur dea), etiamsi punctus eris est operae pretium. Valete

Petrus Jordanus

Petrus Jordanus

Petrus sinit se photographice capi dum summam dat manum stanti statuae femininae. Nonne gratiosa est? Fragminibus aere factis jam consutis, fabro nunc sunt juncturae dissimulandae. Postea vero cuti dabitur color ultimus, ultima pellicula.

Petrus, qui Caesaraugustae natus est, Tutelae habitat jam aliquot annos. Non aes tantum, sed etiam saxum, ligna sub eius manibus mutant formas. Quae Petro quam simplicissimae, nisi fallor, placent. Ceterum, homo est affabilis, pergrato sermone, docto sine vanitate. In officina etiam aliquot discipulos docet, quos in amicorum numero potius habet. Ex iis aliquos non raro cum Petro birota sumpta usque ad vicum meum video advenire. Eos sequerer, si satis fortia crura, ut illis sunt, haberem...

Petrum invenire potestis in www.pedrojordan.com. Nunc valete.

Canis Fidus

Canis Fidus

Dies algidus sed superiore jucundior: cum pupillis et puella ad nivem imus. Lusus, pugna niveis missilibus. Pupillis paucis diebus est caniculus cui nomen Fido, minimus, ater, irrequietus: hinc et hinc primo festinabat, nigra macula per nivem ex alio in alium exsultans, sed fuit demum sumendus et pallio favendus, cum algore tremesceret.  Vix duos menses natus est.

Appono photographema Littaci, vici qui sub montem Cajum jacet, quod hodie mane fecimus.  Felices valetote.

Metus

Sunt dies quibus e lecto non surgeres.  Ad lectum adeo nunc quietis cupidus, diem obliturus.  Vita nonnunquam tristis est, nihil circa vides nisi omnia maeroris plena.  Inferna ceteri sunt.  Aliis enim caelum sumus, si volumus, si minus inferna.  Forte fortuna plerique nati sumus vitales, cute rudi et vulneribus dura.  Nonnulli autem...  Sed tellus omnibus eadem est: non adeo condicionibus distamus mortales.  Verum minime refert quomodo res se habeant, si putria sunt caput vel cor.  Sub imaginibus vitam agimus.  Homines qui nos praetereunt, quos praeterimus, qui apud nos ambulant, quid valent?  Caeci nos ambulamus, homines veros despicientes, ad solas attenti larvas quas nobiscum sub craneo gestamus.

Aliquid metus serpit cum vides amentem, furiosum, melancholicum: cur adhuc stas?  Illi qui patitur res peiores quam tibi non sunt: cur ille talia suffert?  Immo cur tu hilaris es adhuc?

Ningit

Ningit

Si semper gratus est nivis adventus, gratissimum hodie est quod ningit post tres siccos menses, quibus ne guttam quidem liquoris haec hausit terra. Hoc etiam cupidiores eramus, quod nos circum passim jam ninxisset, multa jam operiente nive, si nuntiis credimus, Caesaraugustam Soriamque Pampelonamque ceteraque meridiana loca ad Matritum vergentia: nos soli candido pallio carebamus! Sed circa meridiem tanto conamine ningere coepit ut vix post horam omnia forent omnesque candidati.

Tanto gaudio affectus sum ut post prandium, etsi parum temporis vacaret (etiam ephemeridi huic vix superioribus diebus vacavi), ad agros spatiatum breviter exii, et photographemata aliquot feci ut meum vicum sub nive vos, amici qui legitis, videre possetis.

Nunc ad laborem redeo. Valete

Castelserás, Estercuel

Castelserás, Estercuel

Superioribus diebus domo afui, duo Aragonensia oppida visurus quae sanctum Sebastianum quotannis honorant maximis ignibus nocturnis.

Castelserani unam tantum pyram struxerunt, nocte arsuram diei Veneris (qui diem Sebastiani anteit), sed inmensam, circum altissimum ex populo stipitem erectam in loco inverisimili, in parvula platea, vix duobus vel tribus metris ab aedibus distantem: intus, in rogo, praeter trabem populeam et alias arborum aliarum, septem includebantur caudices magnae olivarum (oleum optimum in Castelserás fieri solet). Hora decima noctis igni rogus datur, et flammae celeriter altissimae ascendunt et coronam spectatorum sine mora retrocedere cogunt ne adurantur. Multa nocte, cum flammae minuuntur, fortes juvenes oppidani intra pyram ausi sunt adire, securi armati, ut populum secent: quod hoc anno fieri non potuit quia ligna sicciora fuerunt et potestatem in se ineundi rogus non dabat... Populus sine auxilio cecidit sexta hora matutina. Mane saxa domus municipalis adhuc calentia erant.

Saturni nocte ad Estercuel iter fecimus, ubi pro una magna, septendecim parvae pyrae struuntur in oppidi compitis: pompa equitum currunt ex rogo ad rogum non sine periculo, caerimonia quae 'la encamisada' appellatur et cuius origo, ut aiunt, ad saecula quibus pestis Europam lacerabat est persequenda. Repente omnes vici lumina exstinguuntur, nihilque tunc videtur nisi ignes compitales et lucernae in aedium fenestris positae... Etsi pyrae minores erant, non minus attoniti eramus spectatores: genista multa his ignibus ardet, quae scintillas multas efficit ad nigrum caelum subituras... Hic etiam, cum jam flammae paene non sunt (quod post unam horam accidere solet), omnes ad prunas carnes assant agnellinas, botulos et lucanicas: familiae totae ad plateam sellas laeti conferunt, omnesque bibunt, edunt, rident, 'jotas' (carmen huius regionis) optime canunt... Pulchre!

Non parum gavisus sum, et gratiam redeo amicae Pilares, quae tam magnifice nos excepit. Gaudium meum vobis conferre volebam, amici, sed ordinatrum heri vetuit. Gratias ago quoque Ludovico pro nexu Martini. Valete quam optime!

Bracara Augusta

Quanta voluptate commentarios legi vestros, Pastrix, Ludovice, jlcg, exprimere vix queo. Erraveram ergo existimans in fontis epigrammate allusum esse tumultum quoddam vel cruentum facinus civile: plagae contra divini redemptoris erant quae fontes purpureos, sanguinis certe, manabant... Pastrix monstrat quam facile invenire potuissem Google juvante, modo in mentem venisset Google... Non semel respui sententiam illam, nos seniculos sero ad ordinatrum fruendum natos esse: quid? Numquid ordinatro deest Graeculis plus quam bimillenariis? Sed confiteri debeo non bene hoc didicisse: satis esse seriem verborum scripsisse ut sapientissimum Google libros, locos, paragraphos celerrime inveniat! Miraculum adhuc tantum videtur, ut perfrui obliviscar! Ceterum 'adoxum', quam insolens verbum! Graecum est, nisi fallor, 'ignobilem' significans: eo ergo fortasse poeta usus sit velut 'plebejus' vel 'vili'.

Esne ergo Bracaraugustanus, mi Ludovice? Quam gratiosa urbs mihi visa est tua! Si Bragantia somnium dormit medioevale, Augusta Bracara nitet sub sole subriso antiquarum urbium et sapientium. Multa de Bracara memoria teneo, sed hic volo tantum memorare puellam illam officinae ad viatores ducendos quae, multos abhinc annos, dissuadere voluisset a Sancto Fructuoso de Montelios visendo, contraque induceret ad Scalas Boni Jesu: o puella, quantum risimus verba tua, illuc paucissimos adire, nihilque interesse! Sed ter Bracarae fui, et videre non potui Fructuosum nisi extrinsecus. At regrediar: est operae pretium.

Jam jam in itinere sum. Valere vos jubeo ad Lunae diem.

Bragantia

Bragantia

Cum Bragantiae fui, aliquot abhinc menses, fontem publicum vidi cuius historiam nosse placeret. Distichon brevissime narrat quod ad fontem pertinet:

  Purpureos fontes odium reseravit ado[...];
    nunc in crystallos hic tibi vertit amor.
    Expensis publicis, anno domini MDCCXLVI.

Extremum hexametri verbum male legitur: 'adovum' videtur, sed quid sibi vult? Supplendum est 'adortum' vel quid simile. Quam arcanum epigramma! Cur 'purpureos'? Cruor certe allusus est. Quae rebellio, qui tumultus cruorem liberavit? Num aliquis ex lectoribus vel lectricibus historiam illam novit?

Bragantiam adamavi: visa est urbs alto somnio quieta, nigris muris cincta super abyssum magis Arcadicum quam terribile. Intra moenia, circum feudale castellum et candidum templum et domum communalem, aedes modicae cum singulis hortis olitoriis vel florigeris mediocritatem auream demissa voce canunt.

Legere et relegere

Nebula usque ad vicum hodie subiit. Et feles et ego algemus.

Nescio quid cum libris mihi accidat. Tres quattuorve habeo quos nuper acquisivi et, novarum litterarum fastidiosus, Barojam arripio et relegere incipio. Aetas est sine dubio. Non quod antea non relegerem, immo decem vel duodecim auctores, vel melius opera sunt (Quixotem, Solitudines, Pickwick, Poe, Leon; El Ruedo Ibérico; viginti fortasse) quae iterum iterumque relegere soleam. Sed jam aliquot mensibus moles est mihi nova opera inceptare. Num status est temporalis, an jam jam senex factus sum, nihilne novi inibit in cerebrum? Notas paravi Canetti (cuius Actus Fidei mirabile admodum inveni abhinc duodecim annos): en nunc quiescentes. Kafka in litore (quem Nemo commendavit) jam habeo, sed inceptare non valeo (etsi placuit nescio quae historia de arietibus quam tum pro Kafka legi), et facilem et planum Barojam coepi bis transire.

Sit quodlibet, faciam meo more. Litteras non conspicio nisi delectabiles. Inter quae magis abhorreo educationis vigentis illud est, quod discipuli legere hoc illudque coguntur (etiam saepissime opera non exquisita secundum excellentiam, sed, exempli gratia, quia auctor Aragonensis sit, quo nihil absurdius). Pullulant ergo pueri qui, Cervantes legendo condemnati, illa divina penna ad ceteram aetatem abhorruerunt. Mense superiore puellam tredecim annos natam repperi Tragicomoediam Calixti et Meliboeae legentem: cum vix Castellanum sermonem intelligat, misera coacta est Latinum legere (quia Latinum illi erit quod Rojas scripserat, vel paulo minus).

Sed satis queritatus.  Ad Barojam redeo, amici. Valete

Ferae

Magna inter amicos disputatio hodie mane orta est de rebus politicis. Pompae contra tromocratas singulae saturni die transierunt per aliquot Hispanas urbes: sed cum magis unanimitas civium oporteret, maiores oriuntur simultates de convocatione, de lemmatibus pomparum, de quacumque re disputabili. Quae in Hispania hoc tempore appellari solent 'duo magnae partes', socialistae scilicet ac populares, nimis inter se objurgando statum rei publicae et hominum conscientias inquinant. Hoc maxime in peius illa de causa accidit, quod Hispanus quisque suas raro opiniones prodidit et defendit, cum omnes fere mallemus in alterutram partem pedibus ire, alteram ex altera lacessentes. Ita hodie accidit in iis de quibus loquor: ipsos audire minus crederes quam quosdam radiophonicos locutores, quorum sententiae jam ad satietatem ceteris notae sunt...

Alter, inter alia, locum iteravit qui subinde de tromocratis audiri solet: illos non rationales sed deliros, non communes viros sed pravos depravatosque, non denique homines esse, sed plane feras. Cui minime in hoc consentio. Errasse nos ratus sum cum delinquentes etsi crudelissimos monstra vel prodigia putamus, saltem in re publica. Quod natus interdum sit aliquis Hannibal Cannibal negare nolo, sed homines qui caedes pessimas intulerunt humanitati feras existimare vel immanes lusus naturae nihil ad rem publicam intellegendam pertinet. Malum coercere non poterimus, si id extra moenia habitare ut in urbem invadat opinamur. Nulla fera est ventura desuper urbi. Immo apud nos est ei cubile. Quod verum est, etiam peius est et terribilius: tromocratas, Hitler, Bush, homines esse communes et vulgares.

Paulus, post prandium, violoncello cecinit Bononcini. Pulchre!

Pistrinum

Pistrinum

Per agros spatiamur hoc pellucido die. Deorsum, ab Hibero flumine, nebula densa est: Tutelae frigore contremescunt. Hic autem, loco superiore, omnia tepent sub sole; desuper nebulam appropinquare videmus, die procedente, sed nos subimus et apricamur. In diebus tanquam hoc Pyrinaei montes conspici nonnumquam possunt super nebulam; hodie autem nimia caligo prohibet. Per montem ambulando calcei imbuuntur aromatibus thymi, roris marini.

Sole fessa est: pes contorsus est, et dolet. Descendimus ad vetustum pistrinum. Rivus parvo flumine canit. Joachim, ut mos est ei cautissimo, promit caseum, sardinas, panem, vinum. Comedimus super herbam, quae tota viridis est circum illas ruinas. Minime hiems, immo veris videtur temperies. Nisi juglandes foliis carerent, nisi tacerent aves, primo vere diceres te esse. Sub caeruleo rami splendent, dum passeres exspectant. Electricae chordae simulant tetragramma ubi eorum melismata scribantur.

Monasterium Verolae

Monasterium Verolae

Placet hoc photographemate imagines anni MMVII inaugurare. Cum quae feci reviso, illud reperio, pauca me 'artistico' vel 'aesthetico' consilio fecisse, pleraque contra ad quaedam minutissima memoranda. Raro oppida, templa per photographiam servavi, cum in libris ea multo meliora videre possim, ab sapientioribus facta. Certe meorum imagines saepissime cepi, sed apponere hic non aestimo oportere.  Ceterum, amicorum quos olim tractavi, Ulixen puta vel jucundum Socratem, quorum picturas avidissime conspiceretis, eis plane careo, cum nondum photographia inventa fuisset illis antiquis saeculis. Sed, cum aliquas imagines quae mihi cordi sint apponere ephemeridi velim, hoc propositum est: aliqua interdum monstrare quae mihi placeant ex regione quam incolo exempta.

Inter pulchra circa Montem Cajum est sine dubio coenobium a cisterciensibus monachis saeculo XII conditum cui nomen Verolae (vulgo Veruela): templum et pars monasterii opus romanicum est, claustrum praecipue gothicum, praeter tabulatum superius, saeculi XVI: etenim circa MDXL magnam refectionem subiit omne coenobium ab archiepiscopo Ferdinando ab Aragonia fotam et peractam per eius amicum, abbatem Lupum Marcum: refectorium monachale, turris, porta coenobii, muri tunc erecti sunt quibus monasterium cingitur. En altera inscriptio, apud portam magnam:

ILLUSTRISIMI D(OMINI) FERDINANDI AB ARAGONIA ARCHIEP(ISCOP)I CAESARAUGUSTANI VIVE(N)TIS AETERNAE MEMORIAE HOC MONUMENTUM PERPETUO POSITUM ESTO.

Hic Ferdinandus anno 1498 natus est filius archiepiscopi Adefonsi (filius ipse adulterinus regis Johannis II); ad ecclesiam catholicam vocatus, homo fuit praeter opinionem vere religiosus, adeo ut in coenobium Verolense ingredi decreverit anno 1522. Archiepiscopus postea creatus, non facile enumerarentur opera ab eo incepta et perfecta (quae inter pulcherrimae in Caesaraugustae aedes, id est Forum vel 'Lonja').

Videte arma Ferdinandi, quae sunt arma regia: castellum Castellam significat, leo Regnum Leonis vel Legionis, catenae autem Navarram, sudes Aragoniam; conspicite in vertice 'granatam' vel Punicum malum, post Regnum Granatam captum ab Regibus Catholicis in arma appositam. Arma archiepiscopi constipata sunt ab minoris ipsius abbatis Lupi Marci (videte lupum transeuntem, et marcum, cuius mensurae modium repraesentatur).

Valete. 

Ars memorandi

Nuper mortuus est tyrannus qui a.d. III Idus Septembres MCMLXXIII in universalem infamiae historiam maximo titulo intravit. Ad quem alludere nolui ne nomine eius hanc macularem ephemeridem. Hodie autem mentionem facio quia in vetulis actis diurnis commentarium legi ab amico meo conscriptum in quo diem illum, et notitiam, et quo animo illam acceperimus, ad minutissima narrat.

Stupore confectus ad finem narrationis perveni. Qua de re? Ea de causa: forte illo die equidem notitiam rebellionis Chiliensis una cum ipso commentarii scriptore et eodem in loco accepi. Ubi et quibuscum fuissemus, quota hora nuntium acceperimus, quis notitiam attulerit, quidque postea fecerimus, nominibus et praenominibus dicere possem. Commentarium legens, dicerem aliud ibi narrari quam quod vixeram. Amicus meus contra (talem eum existimo, etsi aliquot annos non eum conveni) alio honestiore et magis opportuno loco erat, cum aliis (nec mecum) fuit, notitiam alius ad eum attulit, celeriter certa consilia cepit, nescio quid sine dubitatione egit...

Eius narratio denique jucundior erat quam memoria mea. Nihil aliud tum recordor nos fecisse nisi maerentes ictum pati, multa rabie et aliquibus lacrimis.

Aliud est historia, aliud litterae. His consolamur. Valete.

De injuriis II

Quod heri coepi argumentum hodie pace vestra conficiam.

Ideo igitur quidam offensum iri se praedicat ut melius et fortius resultet: pro contumelia se ulcisci parat. Et tanto magis se jure existimat ultorem quanto altius et sanctius sit illud quod injuriae objectum fuit. Puerum adhuc me monebat presbyter quidam culpam mihi contingere infinitam deum offendenti, quod infinitus fuisset ille a me offensus. Hoc barbarum argumentum tunc non intellexi: nihilne ergo refert utrum veniale sit peccatum meum, puta leve mendacium, an crimen capitale? Cum offensus sit deus, crimen ergo infinitum semper est?

Nescio an dogma catholicum id fuerit an delirium presbyteri mei. Nihil mea refert. Sed quod arguebat sacerdos est etiam quod arguunt illi qui justum judicant alios homines trucidare ad ulciscendum pro minimis offensis, id est verbis tantum nec re commissis. Si sacrum est offensum, quid nisi cruor?

Forte fortuna tot bella moverunt religiones? Pessimas caedes et religio movit, et quod nostro saeculo religionis locum tenet, patria scilicet. Equidem nescio an ineluctabilis sit religionis exitus bellum, vel patriae amoris; nequaquam spero. Sed valde lugeo quod nunquam exspecto parem vim sensui fore communi atque religioni vel patriae. Num erit aliquando religio quae vere sensum habeat communem, et vere hominem communem et vivum existimet potiorem quam prophetam mortuum vel inane vexillum?