Blogia

Thersites

Hortus

Hortus

Quae loca, quae solitudines, quam acris splendor in frigido aere, quae vis in nuda saxa!  Aviae sunt in Aragonia regiones adeo rudi forma, tam fera suavitate ut nec verbis nec imaginibus facile sit exprimere barbarum, silvestrem illarum leporem.  Cur tam alte ab illis capior?  Estne quod vacua, quod inculta sunt?  Miserum esset, si voluptas inde tantum abstrahi posset quod homo abest.  Homo insuper his locis non est absens: est tantum rarus.  Hac illac opera ejus contemplari licet, ardua plerumque conamina ut vitalis sit, ut sospes exeat hoc sub immani, hostili caelo.

Qui in imagine sunt horti fuerunt olim holitorii, ubi quae nunc ruinae extant vicus fuere.  Sol splendebat hodie et, cum aer immobilis esset, apricantibus calorem facile augeret corporibus.  Sed herbas vide meridie pruina candidatas.  Ubi sunt qui casas texerunt, qui betas alebant hoc rivo?  Absunt.

Molliores cuniculi capillo

Horror vacui, Musarum silenti metus, timor paginae intactae...  Imagines pulchrae, elegantes pote, novae aliquot abhinc annos, nunc tamen obsoletae, vetustae, marcidae.  Mihi quidem, nunc scribere incipienti, nullus est metus albi immaculati, anxietas incipiendi abest omnino.

Quid?  Digiti per claves agiles volant, quidquid velint pangentes --mens invigilat ordinatri palpitationi, oculi machinam suspiciose intuentur.  Quae scribo, quae verba fessum premendo cerebrum vix excogito, quas sententias partus doloribus in lucem edo, hicne manebunt decem post minuta?  An quilibet malevolus nanus in malam eicient crucem?

A, beata saecula ubi illud tangebamus candidum et lene, quod charta vel papirus apellabatur!

Cras, iter in montes.  Sex convocati eramus.  Unus, deinde duo, tres heri, quattuor denique mane deposuerunt arma.  Homines nequam!  Sed Oliva atque Thersites antiquam servabunt fidem, egregiam romanorum agitabunt virtutem, et calceos montanos duplicesque induti pallios ad frigida Jovis sputamina concurrent.

Trepidate, cuniculi.  Adsumus!

Sol sol sol miii tx tx tx pfff

Saturnalia hodie incipiunt et iratus sum.  Nam commentarium longum et, sicut mihi ipsi videbatur, pinguem et elegantem, nuper scripseram cum, merda, merda, merda, haec machina in malam crucem eum amisit.

Quid plura?  Fortasse non tam pinguis nec elegans erat.  Sed iratus nihilo minus sum.

Hoc in fine dicebam: omnia memorabilia hujus diei, reges pappas atque imperatores, bella atque civilia, pili facio, et diem tantum natalem celebrare volo Ludovici Beethoven.

Nunc valete.  Jam nullum verbum Saturno nec Apollini dico, cum commentario meo minime faverint.

Valete.

Sanguis

Nullum tempus, ex quo die cursus academicus initium habuit, vacuum fuit in gymnasio nostro variarum actionum: itinera, exhibitiones, joca. Nemini interesse videbantur. Mense novembri pueri puellaeque gradus secundi pulcherrimam seriem imaginum finxerunt contra vim quam feminis mares inferre solent: impressae, muris oppido appositae fuerunt. Nemini interesse visae sunt. Verumtamen nonnullae pulchrae, callidae, acres erant.

Novembri autem exeunte, puer sedecim annos natus gymnasium intrare conatus est cultro armatus terribile magnitudine. Intravit denique et multis discipulis professoribusque per atrium transeuntibus terrorem maximum incussit. Quendam discipulum (hoc clamabat) occidere volebat. Cursus, fremitus. Cuidam professori qui moderare vesanum temptavit manus cultro secavit: sex punctus suturae necesse fuerunt. Alius professor (religionis quidem professor, homo conspicuae humanitatis et virtutis firmissimae) in agressorem se jecit et tandem compescuit. Nihil ultra accidit. Rixa (hoc postea notum fuit) extra gymnasium orta est ex causis minimi momenti et quae nihil educationi respiciebant.

Postero die, contra, omnia acta diurna, radiophonica, televisifica canes suos venaticos ad nos miserant, odorem sanguinis vestigantes. Scrutabantur, quaeritabant, microphonia ad ora, camaras ad vultus iniciebant. Aliquid tandem in oppido nostro accidebat.

Putatote, sultis, majorem me rem facere. At mihi liquet. Quae hic aguntur pili faciunt plerique. Alumni celeriter intellexerunt, cum, exsultantes, ’cras in programmate erimus Annae Rosae!’ cantarent.

Rete universale

Facetam historiolam sibi hac hebdomade accidisse narrat Elisabeth. Superioribus illi diebus consuetudo fuerat in paginam quandam interretialem intrare, nomine nisi fallor EBAY (vel EBUY, nam audivi tantum), ubi merces tritae omne genus veniunt et emi possunt sub hasta. Est, nolo dubitare, quaedam in hanc universalem tabernam adeundi voluptas: nihil vides, nisi merces et pretia. Ubinam emis? Num Lutetiae, Pechini, Novi Eboraci? Nescis. Quid ad rem?

Multos post dies consilium denique cepit Elisabeth petendi nescio quem librum medicinae, pulcherrimis ornatum picturis organa figurantibus, ita superpositis ut alio sublato, altero, tertio, diversa strata inspicere posses corporis contexturae. (Aliquid simile, sed multo maius et minus delicatum, soror habuit mea, cum medicinae studeret, et appellabatur ’belorcio’, nomen de quo nunquam alias audierat; hodie, per interrete quaerens, invenio fuisse cujusdam personae imaginum nubeculatarum superioris saeculi.) Res placuit, Elisabeth licita est, librum obtinuit vili pretio. Exsultabat.

Paulo post inscriptionem cursualem accepit hominis qui librum venumdabat. Nuntio ad eum misso, urbanum recepit responsum quo certior facta erat librum dominamque ejus non longe abesse: Caesaraugustae, eodem in oppido, etiam eadem in via. Elisabeth per rete universale librum emerat ex populari muliere quacum quotidie deorsum, in taberna, jentaculum una gustabat. ’Qualis sit? --respondet emptrix curiositati meae--: Altera ego est: jam amicissimae factae sumus!’

 

Vesper musicalis

Vesper musicalis

Inexpectate vocor ab amica cui dono datae sunt duae tesserae ad beethovenianas sonatas (ultimas audii, nisi male audii) audiendas aptae. (Qui eas emissent, ut videtur, morbo aut itinere aut alia de causa frui prohibentur.) Recusare me? Minime!

Ideo autem tempus eloquentiae minuitur: Thersita, nihil altum canere potes. Age, age, quid ad rem? Balbuti, ut soles, nugam qualemcumque, atque abi.

Non ita agam. Severus agam. Apponam imaginem montis mei cari, quem lectores mei vix noverunt. Facta est saturni die ultimo. Valete!

(Sol mi...! Num audiam opus 111? Utinam! Caesaraugustam advolo!)

Catullus novus

Lectionem editionis Catulli carminum novae (vel fere novae, nam in lucem data est anno 2006 a domo editrice Cátedra) superiore exegeram mense, nec hanc editionem his paginis praeterire volo. Nam mea sententia prima est et interpretatione hispanico sermone decens et notis scholiisque opportunis ornata. Priores editiones nolim his verbis a me vexatas. Omnibus sunt cuique sua bona, suaque mala. Sed haec est prima, nisi fallor, nec carminibus curta, nec euphemiis pudibunda, nec arcanis verbis abstruse in nostram linguam conversa.

Etiam huic sunt maculae quaedam, haec in primis, quod nimis multis mendis lineae catullianae corruptae apparent. Hoc vitium commune est hodiernis voluminibus, cum domus editrices non dedignentur quattuor asses parcere omisso correctore typographico.

Sed tandem optimus hic nobis est Catullus bilinguis, et gratiae sunt interpreti dandae, Johanni Antonio González Iglesias, qui nitidum nobis reddit poetam latinum plausibilibus versibus hispanicum factum, et editori, Josepho Carolo Fernández Corte, cujus notis prooemioque docemur sine taedio prolixae eruditionis.

Hanc denique editionem commendabilissimam puto discipulis et omnibus his qui auxilio egeant in interpretando. Et quis nostrum non hic vel illic scrupulos offendit, et sapientiore manu non duci mavult? Valete.

Experiri

Alius amicus melancholicus. Duos annos hujus se modi fuisse praedicat, nunquam autem se ceteris fessum esse, propter pudorem, sed psychiatrum nunc suadere sibi ut amicos certiores fiat. Equidem stupui, nam hunc alacri humore semper noveram. At hodie vultus cinereus, incessus tardus, vox exstincta.

Summa sermonis haec est: vos, qui insani non estis, nos valetudinarios hujus passionis intelligere non potestis. Consentio. Morbos alterius hac tantum ratione capere possumus, animo fingendo dolores quasi ipsi sentiremus, defectus corporis aut spiritus pati conari labore mentis adhibito. Sed in ipsa fictione jacet error. Nihil inscitius quam exhortari melancholico: utinam possem sicut mones agere (ille respondebit): sed stare tantum, tres passus ambulare mihi moles maxima est! Non, nihil intelligo.

Causa est, puto, quod morbum amici cum proprio maerore, illo maerore qui interdum me cepit, conferre tendo. Si maerori non resisto, hoc bene notum est mihi, magis magisque gliscet, totamque hebdomadem manebit. Exinde facillimum est ita aestimare, quod amicus noster non satis affectui restitit, nimis blandus sibi se gessit, non aliter ac nos ipsi qui aliquando tristitiae indulsimus, et trahi nos sivimus querendi voluptate. Nam est voluptas quaedam, hoc etiam scimus, in querimoniis universi et miseratione nostri.

Sed non ita res se habet. Nulla voluptas est in animo melancholici. De quo pati nequimus nihil intelligimus, satiusque est tacere.

   Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
   noram, sic parvis componere magna solebam.

Placet experiri: ea voluptas mentis, puto, intelligentiae est. Sed omnes melancholici consentiunt: melancholiam non placet experiri. Quomodo adjuvare ex ignorantia?

Monstra

Monstra

Pelle, ossibus, musculis, sanguine, bile, urina: omnibus constat homo. Ex sublimiis intellectus, et ex inaniis sudoris. Non modo individuus, sed species hominis cuncta. (Verum enimvero quid aliud est individuus, hic vir, haec mulier, nisi species seriesque quaedam finita hominum, contexta, immo vix consuta memoriis alienis atque propriis --donec doctor Alzheimer advenire volet.)

Eodem modo oppida urbesque non ex pontibus modo atque palatiis fiunt templisque magnificentibus; habent etiam non modo capita et oculos, ut ita dicam, sed minus conspicua atque spectabiles partes, inguina, poplites, talos; sunt vero cuique suae urinae bilesque, si licet, foetentia loca et inamoena visu. Quibus ceterum magis magisque in dies similia fiunt moenia nostra, quae olim magis distingui ab aliis alia solebant. Dinoscitur namque Lutetia ex turri Eiffel, Roma ex Colosseo, Pechinum ex arce interdicta; omnes autem urbes ex suburbiis confunduntur, pares fiunt faecibus et sordibus.

En vacuum caesaraugustanum.  Juvenis quidam (cujus nomen mihi aperuerunt, sed oblitus sum) illum monstrum centimanum depinxit.  Nescio cur, sed hic angulus urbis semper placuit mihi, etiam nunc mihi placet.

Valete.

Olivae

Olivae

Joachinus olivas colligit. Cum anno proximo eum in hoc labore adjuverimus, causam non invenimus quin iterum operam demus agriculturae. Quinque tantum operae fuimus, pauci sed facetiarum et risus amantes. Meridie, prandium a Rosario, optionis uxore nostri, optime conditum, et vinum rubrum. Casu infelici, vespere incipienti nubes nigerrima apparuit imberque simul mansuetus sed nihilominus aquosus: intercessioni fuit parendum.

Nullus nostrum meminisse visus est legem supremam hispanicam, vel constitutionem, trigesimum hodie implevisse annum. Nullius id referre diceres, nisi eorum qui comica euphemia vocantur ’nationalistae peripherici’. Utinam fallar. Trigesimum jam annum agunt qui illo die nati sunt! Timeo ut memores tyrannidis sit haec juventus.

Pauca photogrammata mecum attuli, sed nullo laetior sum factus quam felis Septembris, nam difficillimum est eam deprehendere immobilem. At quam formosus vultus illi est!

Exitus

Ad stellas exeo.  Duodecim discipulorum hac nocte accurrere sese magno gaudio mane polliciti sunt.  Nona hora, qua conveniebatur, quattuor aderant.  Bene est.

Nox non fuit frigida, sed caligine multa.  Vix videre licebat stellas maximo lumine.  Sed tandem inspicere potuimus Orionem, Taurum cum Pleiade, Arietem, magnum Pegasi quadrum, Cassiopeiam, Cygnum.  Ad septemtriones nubes erant: nihil Ursarum, nihil Draconis.

Sex, septem annis noctu cum discipulis non exibam.  Jucundum.

Gomorra

Hujus nominis librum amica Elisabeth commodaverat, ab ipsa Neapoli emptum, cujus lectioni hodie, cum plusculum temporis vacarem, finem faciebam.

De nuce libri quid dicam? Nisi tristem rem esse, minime dignam quae in illa civitate sit. Sceleratos homines odi, plus etiam illos cunctos qui cives mutare conantur in animalia territa et oboedientia. Qui potis est, ut accidant in Italia talia?

At, si argumento repugnabam, lectio ipsa valde mihi placuit, quia mihi gratissimum est legere (et, si possum, audire, etiam blatterare) hunc elegantem sermonem et suavem. Italiam amo totam, praeter factiones homicidas et praesidem Berlusconi. Et lingua italiana mihi pulcherrima videtur. Nolite credere propter antiquos romanos me Italiam diligere. Mea quidem sententia artes colorum et sonitus, pictura et musica, ibi praecipuum habent locum. De caseo gorgonzola et de amaris egregiis taceamus.

Robertus ergo Savianus non modo terribiles, etiam pulchras et sapidas litteras exaravit. Sed, quamquam Italiam cunctam atque italiana omnia adhuc praediligam, sub hoc praeside et cum his sceleratis factionibus (mafia, camorra, ’ndragheta), aliquanto displicet haec civitas, quamvis antiqua et dignissima!

Ciborium

Ciborium

Ciborium templi cathedralis caesaraugustani.  Ille dies solis fuit vere splendidus.

Nulla dies sine imagine, atque linea quamvis misera.

Valete.

Udus autumnus

Udus autumnus

Tempora sunt nubila.  Nubila, nubila.  Mihi bene esse, dico, etiam felicem esse me dicerem si scirem quid felicitas sibi vellet.  Certe multos amicos numero.  Sed quid?  Amicosne numerare?  Quorsum?  Quam absurdus mos!  (At multis abhinc annis, ferme adulescentulus, simile consilium absurdum cepi: scire conabar quot homines plus minusve nossem, et catalogum constitui illorum de quibus nomen saltem, et aliquid etiam de eorum vita, in mente haberem.  Stupui, cum paucis diebus catalogus sexcentis glisceret nominibus et ultra.  Vivimus in densissima reti consuetudinum, immo opinione mea densiore.  Putaram difficile usque ad centum consequi posse...)

Tempora ergo nubila sunt.  Non in animo, dico, sed in caelo.  Pluit, hoc est quod accidit, et dies fuscus fuit, obscurus.  Pejus etiam: probationes discipulorum sunt mihi legendae atque corrigendae.  Laborem reicere me pellucet?  Sed age, Thersita: ad laborem redi.

Dum imber nocte tectum plangit, in tenebris, nihil potius quam memoria luminis: ecce mons Cajus meridianus.  Sic fuit proximo mense.

[Amicus severus me monet: caesaraugustani veterem pontem haud 'romanum' appellant, sed 'saxeum'.  Vera dicit.  Cum de ponte loquuntur, dicere solent 'el puente de piedra' vel potius, cum raptim laxeque loquantur, 'el puente piedra'.  Nihilominus 'romanum' eum aestimant.  Amicus pons, sed magis amicus Xaverius.]

Valete.

Turris Magdalenae

Turris Magdalenae

Alia gemma urbis caesaraugustanae: templum et turris Mariae Magdalenae. Turris est opus mudexar quod vocant, id est, artificio ab islamica Hispania tradito, quamvis ab artificibus cujuslibet religionis, et a dominis imperato christianis. Saeculi (encyclopaediam quaero) XIII circa. Sic interdiu videtur: longa, elegans arcubus mixtilineis et lateribus vitreatis viridibus candidisque. Sole autem occidenti...

Multis annis Caesaraugustam regrediebar ex vico ultra Hiberum (quem arabico vocabulo dicitur ’Rabal’): transeundus erat mihi pons ’romanus’. Hoc anni tempus erat, frigidissimum. Et urbs alia erat: nigrior, tristior. Totus pallio involutus, ne gelido perirem vento qui per medium flat flumen, pontem jam jam ingresurus eram, cum oculos sustuli atque miraculum vidi: sol, ad dextram manum, rubra videbatur sphaera ignifera; procul atrae praecidebantur oppidi aedes, insulaeque turresque, contra caelum sanguineo colore. Sed earum una, una non nigro apparebat colore, sed aurea refulgebat: turris Magdalenae non ex luto atque aqua, sed igni erat facta. Aurum erat.

Deinde, quoties eam praetereo (id non tam saepe accidit quam vellem) hanc domesticam imaginem memini fictam esse: equidem bene novi qualis sit vera imago turris Magdalenae. Ego novi, ex illa nocte.

Hostes

Hostes

Circum apsidem templi cathedralis caesaraugustani (quod hispanice ’la seo’ plerique, immo quaedam beatae anus etiam appellant --rusticitate multa-- ’el aseo’ risui urbanioribus) forum est factum mercium venalium per praeconem, si hoc verbum rectum est ad illam venditionem vocandam publice factam ubi emptor ’quanti est?’ requirit, et si utrique placet, res venit. Saeculis posteris pro ’quanti venit?’ vulgus, aiunt, quaerebat ’in quantum?’, et inde dictum est hodie francogallice ’encan’, in Catalonia similiter ’encants’. Nonne idem illud est atque ’rastro’ vel ’mercadillo’ hispanicum, vel francogallicum ’marché aux puces’ (vel ’forulum’ et ’forum pulicum’)? Quam varie mutantur res atque vocabula!

In hoc foro mercium tritarum caesaraugustano non pauci videntur homines africani, mauri, aegyptii, subsahariani. Capillorum color, vox peregrina longe natos eos indicat. Illic multo mane sunt, sub dio, per frigora, si quot nummos mereantur. Mihi gratum simul et triste est eos videre. Triste, quia multa passi sunt. Gratum, nam Caesaraugusta ditior et jucundior per eos fit, de quibus vox dominationis dixerat olim: ’Eos expulimus!’ Caesaraugusta fuit romana, christiana, visigothica, islamica. Varia est et varie commixta. Hodie, nisi fallor, neutris esse Caesaraugustam oportet, nullis esse licet, decet omnibus esse. Quidni? Genus humanum etiam varium est, ideo jucundius.

Sed quendam hodie quercum audivi dicere: "Hi porci qui pyrobola Bombajae jecerunt, nobis ferendi sunt!" Quo audito horrescebam. Quid illis miseris cum fanaticis Bombajae? Quam facile excitantur odia!

Quam stultum est odium! Quam odiosa stultitia est!

Atilanus

Atilanus

Difficile est quin vias percurras vico meo proximas ne unum quidem virorum offendens multorum qui, jam muneribus publicis vel privatis officiis emeriti, agellum magis amore et diligentia quam ligone vel pectine colunt.  Pauci enim sunt, inter populares quibus aetas sexagesimum transierit annum (de junioribus multo aliter, vae nobis, res se habet), qui non uno oculo officia tuerentur palam confessa, dum, oculo altero in agellum conjecto, tempus omne subsecivum huic dicarent privatae voluptati terrae colendae peculiaris; nihil magis sperabant hi quam rude donari, ut omne tempus penso carissimo impenderent.  Si sol lucet, hic sunt, terram fodientes, statumina parantes, ramos inutiles amputantes.

Inter hos Atilanus etiam amicus est.  Vir bonus, semper surridens, laeta semper facie.  Cum in casula sit et praetereuntem te videat, vocabit certe.  Tunc vacuus non abibis: lactucas, cynaras, aliquid auferes.  Et ille, ne coactus videaris, illud tibi dicet:

   Ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques!

Nam quod bonus ridebat Horatius, quam rusticitatem denotaret, haec est rusticorum elegantia.  Urbani non intelligunt, sed haec vere est agricolarum urbanitas.  Heri Atilanus, ut solet, vocavit nos.  'Adjuvate mihi --dixit-- amici: pauci manent in urceo fici, ut exhauriam, nam novos condere paro.  Quin hos comeditis?'  Et optimis ficis aqua vitae conditis nos donavit.

O felix nimium, sua qui bona novit, Atilanus!  Ut senex corycius est, qui

   regum aequabat opes animis; seraque revertens
   nocte domum, dapibus mensas onerabat inemptis.

Valete.

Requiescat in pace

Requiescat in pace

Asina Franciscae mortua est. Nuper certior sum factus. Cholicam aiunt passionem.

Miserum animal! Male fuerunt illi horae extremae, magnos passa est dolores.

Nemo, insuper, perorabit illi memoriamque extollet fidelissimae Franciscae comitis. Nam si sacerdotibus, qui humanam circa mortem agitantur, in animalia eadem esset pietas atque in humanos, verba solita non hac omitterent hora: ’Asinam egregiam perdidimus. Re vera perdidimus? Minime! Nam asina mortua non est! Vivit enim in Deo, et vivet in aeternum. Mecum ergo laetamini, fideles...’, cetera nosti. Non, asinae nemo funebrem orationem pronuntiabit.

Saltem non tremet illa die, nihil ingemiscet tanquam rea, culpâ non rubebit vultus ejus, nunquam maledicta confutabitur. Hoc commodum est asinis, lactucis, piscibus. Tu solus, homo periture, contineberis in libro scripto, in quo totum continetur (praeter pisces, lactucas, asinas), et judicaberis a rege tremendae majestatis: ’Veni, homuncule: utrum fecisti annon, quod jussissent episcopi?’

A, felix asina!

Hoc est latus templi cathedralis caesaraugustani. Hic murus est externus capellae quam construi jussisset Lupus Ferdinandi de Luna saeculo XIV. Artem islamicam sapit, nonne? Etenim illa est quae mudexar appellari solet. Valete.

Ferdinandus, non Adefonsus

Ferdinandus, non Adefonsus

De archiepiscopo Adefonso ab Aragonia scribebam, sed mendose, quia non de eo volebam, sed de filio suo Ferdinando et ipso archiepiscopo, cujus hominis et vita et opera spectabilissima fuerunt. Encyclopaediam peto: anno 1498 natus est Ferdinandus, filius Adefonsi prioris archiepiscopis et Annae a Gurrea dominae Argaviesi. Anno XXIV aetatis suae vera fides et pietas eum reclusit in monasterium verolense (quod habeo proximum a domo mea); sed cum in sedem caesaraugustanam ascendisset, et monasterium suum et suam urbem multis novis et magnificis aedibus auxit et ornavit.

Anno 1541 erigere jussit basilicam vel ’Lonja’ de qua novum addo photogramma, hanc pulchram domum tanti facio. Quem ad finem erecta? Ne mercatores in templo manerent: hi enim tabernas suas in templo virginis Columnae tendere solebant, sicut illi hierosolymitani quos Jesus expulerat; sed mitis Ferdinandus, simulac eos illa monebat (’Auferte ista hinc, nolite facere domum patris mei domum negotiationis’), non fustibus aut loris utebatur, immo basilicam vere regiam expulsis parabat. Intus pulcherrima aula est gothica; facies autem numerosa est, et oculis elegantissimum praebet rhythmum: undecim, quinque, septem et viginti, tres: gemma est temporis renascentis. Fuit architectus Johannis a Sariniena (si bene memini).

[Gratias maximas ago Nemini et amico Murgensi; scio me non aliquando respondisse nuntiis vestris, sed non semper possum festinare lente... Valete plurimum.]

Expulsis mercatoribus

Expulsis mercatoribus

Hanc superiorem horam totam blogis in reti legendis impendi.  Quam mutatum est rete latinum duobus tantum annis!  Multo plura sunt hodie latina bloga quam tum essent.  Pastrix olim fere solus (cum anglo --vel potius americano-- Punko Geta vel Deo ex Crapula) legi poterat, nisi fallor, cum has nugas ipse coeperim.   Deinde Nemo Oudeis, Sandra nostra, et multi alii, novis et junioribus nuper aucti.  Vix tribus vel quattuor mensibus non pauca latina bloga nata sunt.  De quo gaudeo et spem accipio latinitatem resurrecturam.

Dicam, pace omnium, unum ex cunctis blogis quam pulchrum mihi videatur: de Sententiis Discipulorum loquor.  Hac in primis de causa, quia sermo sit purus in hominibus tam juvenis, saltem quasi pueros eos imaginari volo Jacobum barcinonensem, Gustavum toletanum, galaicum Caesarem.  Jucundissimam inter eos puellam reperio solere nuntios mittere, Livillam vel Alhanam illicitanam, quae de Asterige et de autumnitate sale multo scribebat (alterumque blogum sustinet anglo-hispanicum de texendo).  Macti virtute, amica, amici, gratias agimus vobis, latinitatis amatoribus, latinitatis amatores ceteri!

Nihilominus meas insulsas lineas pergam scribere, nam si aliis minus utiles sint, mihi haud minus juvat eas exarare.

Pergam etiam photogrammata caesaraugustana apponens.  Ecce hodie aedes et monumentum quod pulchrius duco ex omnibus hujus antiquae urbis.  Forum est ab archiepiscopo caesaraugustano Adefonso ab Aragonia erectum saeculo sexto et decimo, vulgo 'la Lonja' nuncupatum.  Cum longior sim factus, alias de eo dicam.  Nunc valete.