Blogia

Thersites

Ostium elegans

Ostium elegans

En quae mihi pulcherrima videtur portarum in aedibus modernis quas Caesaraugustae contemplari licet.

Caesaraugusta, fatendum est, valde est mutata post rem gestam hujus anni universalem (monstrum universale, dicturus eram).  Superiorem solis diem urbi dicavi uni: non amicos, non matrem, neminem denique conveni, atque vias novas, de quibus audieram sed nondum usus eram, percurri.  Birotam filia commodaverat (aliter uno die haud videres has giganteas urbes).  Mundior es, o Caesaragusta, et spectabilior.  Et mundities quae in te erant detersiores aspiciuntur.  Sed multus adhuc labor adhibendus est.  Agedum, perge.

Et, cum semel colloquamur, audi me, quaeso: desine gliscere, nam vereor ne totam Aragoniam ante saeculum devores.

Mons Bacchi

Mons Bacchi

Iterum raptim scribo, pransu cum amicis nuper regressus cenatumque cum amicis confestim iturus.  A quam felix dies ille quo ne minuta quidem pars manet considerandi quam dura absurdaque sit aetas nostra!  Paulo punitur tum jecur, si immoderate potasti, paulo venter laesus est, cum Pantagruelem imitatus sis.  Verumtamen utriusque nihil ad me, hominem modici cultus et in omnibus rebus mediocrem, cui numquam plus tribus lagoenis rubri falerni necesse fuerunt, atque vix unquam haedus unus non sufficiebat assus, si pane multo et tuberculis opimis fuerat comitatus.  Nonne creditis?  Agitis nempe recte, nam jocor, jocor.  Unum vas vini satis est, si laetus sum duo, raro plus.  Nam alii bibent ut laetitiam sibi parent, Thersites contra si secum est ipsa laetitia.

Sed de hoc satis, nam vere est mihi festinandum.

Quod photogramma eligam?  Difficile consilium.  Multa enim sunt mihi, solis die capta serenissimo et pulchro.  Quoties unum ex aggere separo, aliud splendidius repperio.  Ultimum denique relinquam.  En ergo videte montem mihi carum, nive refulgentem, post vineam autumnalibus coloribus exornatam.  Quam optimum vinum bibimus hodie circa haec loca!  At sile modo, Thersita.

Aliis alio die photogrammatibus vos cruciabo.  Valete.

Minae

Minae

Denuo quaedam incommoda impediebant quominus hoc in blogo scriberem. Hodie contra, ut haec operari possim, tamen minus vaco. Paucis ergo, solis die Caesaraugustae mane fui, multaque photogrammata excepi quibus vobis minitari possum multos in dies. En cursim unum appono, nam raptim abire debeo. Hoc flumen est inclitus ille Hiberus, hae orae antiquae sunt Caesaraugustae, pons ille est celeber quem aborigines ’Romanum’ vocant (etsi non multi illius antiqui lapides manent), templum quod ibi videtis est illius virginis quae ’del Pilar’ appellata est, scilicet Columnae vel Stipitis: multi aragonenses hanc virginem adamant, quamquam illa, nisi fallor, pili eos facit. Valete.

Sola

 

Hypermercato hodie adfui lac, oryzam, saccarum, illa omnia coempturus. Transibam ergo commercialibus viis, asellus post currulum, inter repositoria mercium referta, sed his non attendebat, alio intentus ut mos est; nam ante me bis terve praetereuntem videram puellam quandam, decem, duodecim fere annos natam, quae sola idem ac me agebat, sed sine curru. Quid spectabile erat in puella? Exprimere nescio. Aliquid autem in ea conspicuum erat. Nescio quo modo patebat puellam plus vixisse quam quod aetas posceret. Quoddam in vultu, in oculis adultum erat signum.

Hypermercatus paene vacuus erat. Illa crisis. Etiam aer intus (calefactione deminuta negotium ne pessumdetur) frigidulus erat. Hac illac ibat puella, merces simul admirans atque despiciens. Me eam memini invenisse, cum oryzam quaererem, tergum dantem istis puerilibus jocis pupisque, omnibus ex plastica materie roseisque coloribus, quae in pegmatibus congeruntur ut puellos alliciant.

Credet aliquis me puellas persequi solere. Minime. Casu tantum eam conveniebam. Illi vero haud attendere vix valebam. In capillis aureis, in oculis caesiis pauloque extrusis, in extrema gracilitate, nescio quid erat peregrinum. Utrum hispana est an aliunde huc venit? Esse posset francogalla, fortasse dacoromana. Num re vera duodecim annos nata est? Nonne potius sedecim aut plures? Paulone claudicat? Braccae nimis longae pedes opperiunt. Jacca paulo sordida videtur.

Currulum denique ante arcariam traxi. Prae me puella stabat. (Tum praecipue speculari potui.) Illa manibus tenebat sacculum florum maizii et lagoenulam lactis cum socolato. Vocem audire speranti decipit: ne verbum quidem ante arcariam fecit. Nummos silens numeravit et profecta est.

Post aliquot minuta cum ipse exirem, illam postremo vidi. Per oppositam crepidinem sola incedebat. Capite supino lagoenulam exhauriebat, quam exhaustam in viam projecit inurbane. Alteri forsan improbassem: huic non ausus sum. Non quia longe abessem vel sacculis oneratus. Miserebat solitudinis, miserebat puellae male altae lacte cum socolato. Illud etiam, nescio quo modo, in mente erat: quoddam puella sciebat cujus ignorantem maluissem.

Rubricatum caelum

Rubricatum caelum

Cum vesperi rubras nubes in caelo videbis, hoc signum erit diem consequentem fore clarum et luminosum. No equidem dico, sed id dixerat mi proavus. Non certum fortasse, at probabile saltem est, nam luci solis, ut rubra videatur (nempe refractione), multa chiliometra liquidae atmospherae ante sunt transeunda.  Ecce Mons Cajus, solis die, occidente sole. Si illud verum est, lunae dies fuerit serenus. Et serenus fuit.

Quot chiliometra pellucidi aeris percurrunt solis radii, ultra Montem Cajum, per Castellam!

Ricla

Ricla

Riclam accurro, ab amica vocatus: organa hujus vici sequenti Saturni die tangent doctissimi digiti Francisci Chapelet, atque quaedam minuta vellet illa adhuc perficere antequam musicus insignis perveniat, ne non absolutum quidque reperiat.

Ricla agricola est vicus, dives fructuum, persicorum prunorumque et ceterorum omne genus. Atque hos agros (ut hodie tota Aragonia accidere solet) non modo aborigines, sed multi etiam inquilini, nuper acciti laborem quaerentes, colunt, alii mauri, alii aegyptii, alii dacoromani. In taberna ubi duas sumpsimus cervisias ministrabat adulescentula incincta, facie et linguâ dacica.

Templo est pulchra turris lateribus erecta coctis, sed, cum operiatur reti viridi, laboribus cautione, viatori haud bonum offert conspectum. Reliqua non valde placent. Ingresus, nescio qua de causa, patet per quod apsis fuerat; nunc ergo caput navis in pedibus jacet. Parietes ornatae sunt gothicis delineamentis, sicut in monacarum collegio. Supra altare maximum aliquis imitatus est, manu non mire docta, Trinitatem quam depinxerat Velazquez.

Monstrat Christina organa. Pluchre sonant, sed plenum paulo debile est. Inter solitas voces (clarinum, duodecima, nasardum, lituus magnus) quaedam insolens reperitur, quae ’porcelli’ vocatur (in titulo hispanice legitur ’gorrinitos’): eorum tubuli breves sunt, sonus autem lamellae vibrantis potentissimus, quo recordamur sane vocem porci sub victimarii cultro. Maximorum ora tuborum, qui lignei sunt, et quos vocant ’contras’, ornant vultus virorum. Hos in imagine videre potestis.

Valete.

Iratina silva

Iratina silva

Quinque heri amici convenire decreveramus ad septemtrionem ituri: oculos enim sufficere cupiebamus coloribus autumnalibus quorum fama est, actis diurnis proclamata et officinis voluptate peregrinantium, nulli in Hispania loco majorem esse copiam quam silvae iratinae in regno navarrensium. Ergo septimam horam matutinam profecturis pacti sumus.

Sed Christina, in cujus pectore severitas et dignitas universa germanorum alte servatur, defuturam denique se fatetur, cum nescio quid opus manus suas desideraret. Cara Christina, sit tibi forceps levis. Thomae, medico nostro, repente quidam labor prosilit irrecusabilis. Vale ergo, care, cave tuis, tuos tuere. Pilar postremo, nescimus qua de causa (re vera scire nolumus), afuturam se nobis monet. Jam nox est veneris diei, cum telephonium sonat, vox deinde alterius Pilaris: "Dico ego, amice, cum nos duo soli iter facturi simus..." "Quid ergo? Domi manere mavis." "Minime. Sed cum ego et tu soli simus profecturi, quidni potius octavam quam septimam horam paciscamur?" A, minor itineris pars jam factus, vincor tandem in hora.

Paucis, Christina, Thoma, Pilar, brevi dicam: diem optimum perdidistis. Dies enim optimus fuit. Iratinae silvae fama justissima est. Ibi est, in imagine, parvum exemplum. Nam imago nulla dipingere potest mutationes luminum et colorum, luxum odorum, aeris liquiditatem. Silvam Zabaletae, montem Quaestionis, lacum Irabiae: octo et decem chiliometra ambulavimus, et sol perpetue splenduit nobis.

Et quam optime in Navarra comestur! Ezcaroz nos excepit, aluit, curavit.

Vos invidete, et valete.

Senemque Cajum nivibus

Senemque Cajum nivibus

Iterum canus est Cajus mons, cujus hic erat hesternus aspectus ab vici sepulcreto.  Jam octobribus proximis imbribus candere coepit mons noster, sed facile tersit Apollo montem, paucos intra dies, ex albo, rare consparso pulvere.  Haec contra nix, opinor, difficile fugaberit, si autumnus partes agit autumnales, usque ad tertium mensem anni noni.  Hoc anno, age, aperte nobis dic, Autumne, qualis eris hoc anno?  Utrum ille eris mas antiquus, frigidulus et pluviosus, an contra blandus et bellus, o turturilla, venies?  Num denuo personatus aderis ut Flora?

Mutatio

Quanto mutari potest natio uno tantum mutato capite?

Sunt qui dicant plane nequaquam. Quidam amicus ita querebatur tribus diebus: ’Etiam laetari debeo si eligatur iste vafer dexterarum partium! Satis superque!’ (et non de Caino, sed de Obama loquebatur). Non longe ab hoc eram, fatebor, in spe mutationum et ineundae in orbem prudentiae. Num potentiam suam inmanem amittent armorum fabricatores? Miraculose dissipabuntur factiones sionistae, creationistae, retrogradae?

Ceterum credo non unquam ante esse electiones americanas tantopere europaeis respectas, exspectatas, aucupatas. Et exitus earum aliquid habet mirum et stupendum. Longe abest, nisi fallor, ut sinenses ab indico quodam gubernentur, vel britannici ab aegyptio. Exemplo sunt in hoc Civitates Foederatae cunctis nationibus.

De hac re, de qua homo quisque loquitur hodie, ideo quod civis quisque de iisdem loquatur, tacere decreveram. Sed cum radiophonium audirem, imagines televisificas contemplari cupivi, et inter jentaculum Obamam et Cainum spectavi, populumque viisque plateisque diffusum. Quae laetitia, quae exsultatio! Paulum commoverunt gaudio lacrimantes viri et puellae, crassi et graciles, albi et nigri. Nihil fortasse mutabit sed, quam magna spes!

Et tandem abibit stultissimus ille...! (Ubinam est? Quo se condidit?)

Gratias agens

Nudius tertius, iterumque heri vesperi, apponere commentarium Sandrae Ramos blogo bis terve conatus sum sed, imperitia mea vel qualecumque alia causa, non valui.  Ita enim hunc nuntium hic et nunc scribo, ut amicae pronuntiem quod alibi tacere coactus sum: grates tibi, Sandra.  Nam multos ibi nexos nobis latinitatis amatoribus tradis aliorum eodem ac nosmet morbo aegrotantium, quod inter valetudinarios optabilissimum est, habere quibuscum de claudicante crure vel palpitanti corde vel de paululum molli faece (qui sermo non omnibus convenit) aperte et libere colloquamur.  Japonicus, italus, sicagensis...  Quam varius grex fimus.

In mentem venit pueritiam meam, Burgis sub fratribus cujusdam congregationis catholicae per duos annos actam.  Quidni dicam?  Fratres erant qui vocantur Maristae.  Hi fratres superbire solebant quod ipsi tot essent in orbe universo, tot sibi forent scholae, tot milia haberent discipulorum...  Undecim annos natus, jam tum radicalis vel stultus, stupebam: quid meliores vel digniores fient maximo numero?

Sed hoc scio: qui linguam nostram loqui volumus, tanto meliores sine dubio fiemus quanto plures et magis varii congregemur.  Initio tirones, paulatim discemus, alius ex alio nova et meliora carpens, omnes ab optimo quoque docti.  Num venturos somniasset Alcuinus illos Cusas, Thomas, Abelardos, ne dicam Vallas, Erasmos, Lipsios?  Nam, de me saltem dicam, in grege esse illorum sentio qui sub Carolo Magno baptizarent in nomine patris, et filiae, et spiritus sancti.

Mirabeau ille dolium

Ex libris quos pater reliquerat (jam duos annos mortuus est) mea feceram duo volumina Historiae Magnae Eversionis Francicae, quae nung lego, a diurnario et politico Thiers conscripta. Pauca enim tempora mihi spectabiliora atque lectu digniora videntur. Et cum aliquot noveris horum gestorum narrationes, mirum etiam et jucundum est notare quis sit heros huic scriptori, qui forsitan auctori illi sit homo nequam aut scelestus.

Ataulfo quidem Thiers despiciendi sunt plerumque proletarii, Lutetiana plebecula, contra heros est magnus, purus, irrefragabilis, generalis Lafayette. Heroicus etiam, saltem magnus homo est Mirabeau rerum novarum fautor, cujus peccata minuere saepe conatus est historicus noster. Sed hunc primum annum Constituentis legens, iterum illud inveni scrupulum, quod, cum plurimae sint notitiae Honorati Gabrielis Riqueti, ’magni Mirabeau’ vel ’Mirabeau Tonitrui’ (ita enim eo tempore vocabatur), minimae contra sunt Mirabeau minoris, illius Andreae Bonifatii qui partes aristocraticas toto corde favebat et fratri, alteri Mirabeau, saepe lingua et aliis corporis partibus repugnabat.

Hujus Mirabeau minoris aliquid legeram olim in libro, quem amisisse lugeo, De risu in Conventione francogalla. Si major ’Mirabeau Tonnerre’, hic minor ’Mirabeau Tonneau’ vel ’Riqueti la tonne’ appellari solitus est, nam epulo et gulosus fuit et libidini deditus non fratre minus, et ipso multo crassior. Nullus illorum conventionalium, nisi memoria fallit me, majorem cachinnorum numerum excitare valuit. Risus fuit illi, ut liquet, telum adversus inimicos.

A, mutant tempora. Hodie est nobis Vicipaedia, et grex similium aliis sermonibus, ubi notitias quaeramus. Ibi alter Mirabeau nuper invenire potuimus. Plura ibi docti sumus de viro, id inter alia, linguam ejus certe non hebetem fuisse, cum fratrem ita condemnasset simul et laudasset una memorabili sententia: ’Si alio genere natus essem, ductus essem milvus ingeniosus; sed ea familia ortus sum ut videar stultus honestus’. Injuria mire laudatrix, laus vere contumeliosa!

Nox Walpurgis

Mane erat trepidatio virginibus puerisque. Veneris dies, hebdomadis cauda est; sed aliud addebatur. ’Haec nox Halloween [sic] est’, inter se dicebant. ’Tune personam indues?’ ’Equidem exire non puto tali procella!’ ’Est mihi pulcherrima cucurbita!’

Vae nobis! Quod viginti ante annos incipiebat, penitus est introductum. Aragonia jam videtur Illinois. Statim celebrabimus diem gratiarum agendarum et gallopavonem comedemus cum jure vacciniorum.

Quid tibi, Thersita? Num diem celebrare defunctorum mavis? An Tenorium audire solebas? Cur irasceris pueris virginibusque? Quid si americani paululum fiunt? Senex severior ringeris. Nonne tu pari aetate noctem Walburgae celebrare decreveras, hac una de causa, quod Faustum legeras germani poetae, atque tibi placuerat? A putide homo!

Jam ut annuam pollicem erigam, jam virgulas significabo digitis indice et medio simul plicandis explicandisque bis terve!

Nova

Vita semper nos deprehendit alio intendentes. Mutat aetas et subito, dum minus sperabamus, certiores fimus et stupemus. Est morbus qui explicabatur et erupit, est fetus qui ad partus finem appropinquat, est inimicus qui furtim sectabatur et impetum tandem fecit. Est nescio quid, semper inexspectatum.

Et, quoties quid mutavit, metuimus. Nihil magis veriti sumus quam novas res, quia inexploratae, ignotae, ideo timendae. Illic murus repente obest. Num superare valebimus? Ecce via aperitur. Num percurrere poterimus? Aliquis offecit nobis. Nonne vincemur? In novis saepe timor, major procul quam comminus. Cum enim ad murum pervenimus scalae conspiciuntur; iter, prope ab oculis, minus periculosum apparet; cum homine colloquentes suadere confidimus. Pericula sunt, praeter communem oculorum experientiam, tanto majora quanto minus propinqua. Cum appropinquavimus, paria nobis fiunt.

Denique murum conscendimus, iter ad finem vergit, hostem jam amicum vocamus. Sed aetas fluxit, nos debiliores et seniores sumus. Et nova nobis parantur.

O Saldo

O Saldo

De Pyrenaeis montibus descendimus filia major et nos, ubi heri totum egimus diem, quam pulchrum, quam apricum, quam placidum!

Iterum ad fluvium Escarram conscendimus. Sex vel septem annis huc, in hunc locum qui ’Saltus’ vocatur (’O Saldo’ lingua pyrenaica), ceciderat filia, cum puella adhuc esset.  Metus, vestes irriguae, nihil ultra.

Heri nihil metus, sed alta pax in valle, tintinnabulis acutis interpuncta et gravibus rarisque mugitibus vaccarum.  Magnum fecimus proventum fructuum rosarum!

Exsul

Longa et inexpectata epistula ad me mittit Ataulfus, de quo nihil quattuor annos notitiae ad me pervenerat. Is vixerat olim Turiassone, quo adierat magistratus comes, suae uxoris, per quam eos noveram. Sed tertio vel quarto anno turiassonensi vix transacto, Ataulfus captus est amore Claudiae, puellae Americae australis, et, minime matrimonium respiciens, omnia reliquit et oceanum transiit. Bis terve deinde per aliquot mensibus telephonio loquuti sumus (ille Bonis Aeribus vocaverat), nihil autem postea. Usque ad heri.

Attente legi: tria erant folia. De vita aliqua narraverat, de parentibus Claudiae, de laboribus et picturis. Est plerumque contentus. Sed Turiassonem desiderat, conventus nostros quibus multa colloquebamur multumque ridebamus. Huic argumento duo ferme folia consecravit. Finem cito perlegi: mandata ibi fore credebam. At deceptus fui. Nulla erat petitio, nisi statim ut responderem et amplius de nobis tractarem.

Stupeo. Puer vere nos desiderat. Non Barcinonem, patriam demum, sed vicum nostrum parvulum et caelum nostrum quod vix quattuor annos gustaverat. Quid enim? Respondebo.

Tres continuos dies pluit, ranae fiemus.

Comoedia rotunda

E pellicula cui titulus 'Lecta cremanda' multos collegi risus.  Fratres Coen diceres omnes formas atque aspectus dipingere decrevisse stultitiae humanae.  Quod hoc in opere miro exitu assequuntur optimorum histrionum auxilio, nam digni sunt attentione nostra Pitt, Clooney, Malkovich et ceteri.  Placuit illa mulier quae primas egit partes (nomen amisi, sed uxor est, ni fallor, alterius fratris, jam in 'Fargo' excellens), immo omnes quos secundarios vocant magnifice se gesserunt, et chirurgus aestheticus, et orthodoxus presbyter, et cynicus advocatus.

Taedet persaepe cinematographiae Civitatum Foederatarum, sunt autem quae excipi licet.  'Haud senibus regio' voluptate, majore autem hanc vidimus, nam ridere malumus quam horrescere.  Valete.

Absentia

Puerilis superbia, quae generi humano insita est, aliquid detrimentum capit quoties illud, quamquam notissimum, casu patefit: mundum sine nobis optime currere.  Domum post aliquot dies regresso, vicini salutant quasi non tota hebdomade afuissem.  A,  quam ad mapalia quisquiliasque sunt attenti!  Illi nihil de Thersita, immo de consulatus petitione americani, de vitiata haud longe ab stupratore puella, de miseris argentariis, valoribus eorum deminutis, curant.  Ita, ita vero, talis est mundi vanitas.  Cum ergo me nihil universus respiciat, cur ego magis sim anxius de ipso?

Hoc argumentum, etsi stupidissimum vobis videatur, nuper audivi ex adulescentulo quodam in probationibus ab universitate rejecto:  'Si studium generale nihil de me vult, equidem nihil de studio generale quaeram!'  Fortiter dixit.  Nunc cerevisias propinat in thermopolio et catinos anteponit populo.  Dura in universitatem animadversio!

Tempus viride

Nihil scribo, sed me pudet. Piger sum conscius. Et hos continuos dies abero, nihil tum scribam. Age, Thersita, dic aliquid.

Sed de qua re? Sunt dies quibus nihil cupis, nihil habes, nihil gestis.

Insuper, hac hebdomade tota in britanum auctorem incumbo omnibus notissimum nisi mihi, qui ne lineam quidem illius ante legeram. Qua de causa nescio, ineunte octobri liber in repositorio bibliopolae insiluit in oculos, cui titulus erat ’Humanum continens’ (The human factor): emi, perlegi, ita placuit ut proximo die tres alios mihi pararem ejusdem auctoris, qui sunt ’Brightonianum crustulum’ (heri finiebam), ’Tramen Constantinopolitanum’ (quem hodie mane coepi) aliusque quem recordari nequeo.

Est mea hebdomas greeniana. Sed quid dicam? Quem ad finem duas vel tres ineptias mendis plenas balbutiam? Immo brevis ero: placuit auctor, amici, eum vobis commendo. Valete.

Octobris mensa

Dominus hodie vere fui, nam domum totam tersi. Etiam ficus folia, quae solum cooperiebant cortis, collegi ac ejeci. Vestes cunctas complicavi, mensam scriptoriam in ordinem redegi. Casu infelici prandium, quod simul parabam, etiam in carbonem per neglegentiam redactum est. Fortuna autem non me reliquit: amica quaedam telephonavit: "Sol agros laetificat, quid si patellam e thermopolio sumimus ac rus una eximus comedendi gratia?" Sine mora "Ego vinum --respondi-- afferam et placentam." Quis tale donum rejecisset? Patella (vel ’paella’ hispanice sultis) capitis conditorem condemnavisset, cetera pergrata fuerunt.

Vesperi nihil egi. A, quam bene disco, senex dum fio, agere nihil! Nam libro statim sumpto consopitus sum. Munus Dionysi! Hoc scribo vix experrectus, nam diu dormire non suevi: mendis ignoscite, amici, et valete.

Uriel da Costa

’Exemplar humanae vitae’ heri relegebam, quod Uriel da Costa de vita sua paulo prius conscripsit quam sibi mortem conscisceret. Novistine opusculum? Aptissimum non est ad animum reficiendum, immo capax contristandi scurras bis duodecim. In Lusitania natus, educatus judaea religione, hanc prius reliquit, solum deinde natale, atque Amstelodami vivens cultus civiles et ritus hebraicos per vices coluit et respuit, admissus vicissim et excommunicatus e gente judaea ibi colente et, quod gravissimum ei foret, ab ipsius rejectus familia, sola matris exceptione.

Quae species hominis fuerit Uriel da Costa? Cur non tacuit, quod ei potissimum fuisset? Cur in vultum phariseorum opiniones jacere decrevit legi Mosis contrarias, quibus vix unus aut alter Amstelodamensium civium publice consentire potuerit? Ipse in libello de vita sua fatetur:

"Amici, utile quidem est, ut unus multis cedat, ne ab illis lanietur; sed non omne, quod utile est, pulchrum statim est. Pulchrum profecto non est cum ignominia discedere ac violentis et injustis trophaeum relinquere. Debetis igitur fateri virtutem esse laude dignam superbis resistere, quantum fieri possit, ne male facientes et utilitatem ex malitia capientes in dies magis superbiant."

’Quantum fieri potest’. A, quam pessime id perpenderit Da Costa, quod ipse facere posset! Animus non illi fuit optime temperatus ad molestias illius saeculi ferendas. Hypocrisi caruit, qua opus ei fuisset, ut potentiam pharisaeorum toleraret; virtute caruit deinde, ut fortiter pateretur onus excommunicationis vel crudelitatem poenae in legem redeuntis. Demens a suis judicatus est: haec fuit intemperantiae culpa.

Quae sors nostro tempore tali homini contigisset? Esset nunc fortasse libertatis cogitandi assertor amabilis, etiam cum pagina in actis diurnis, vel minuta aliquot in televisione. At illo saeculo fuit, vulgi osor, a vulgo perosus et dilaniatus.