Blogia

Thersites

Vincentius abest

Vincentius Pasqualis, pictor et amicus, de quo novembri mense anni MMVI hic loquebar, post longam cum cancro pugnam trium annorum (jam tum patiebatur), diem obiit ultimum jovis proximum.

Quid de homine bono dicendum?  Hic diversissimus fuit istorum de quibus heri loquebar.  Vincentius nihil de se queri, totus ad amicos dari.  Subridens advenientem accipiebat de ejus salute quaerens, de ejus curis, non de suis, sollicitus.  Meministine dierum ultimorum Emmanuelis Kant, quos nisi fallor Quincey descripsit?  Vincentio integra fuit humanitas usque ad horam extremam.

Vincentio placebat doctrina sufi, vetus Hokusai, magister Eckhardt.  Vale, amice.

None anni mensis, vale

None anni mensis, vale

Septembri mensi valedico. Suavis mihi non fuit, ne bonus quidem. Sed aetas sic transit. Sunt quaedam bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura... Aliter vita non fit. Habemus quibus laetari possimus, habemus quibus orbem caelestem querimoniis implere liceat nobis. Ergo plora, sis, vir parve, exsulta, si mavis. Democriteum morem vel Heracliteum sequi in manibus est: tibi selige quem aveas.

Risus utilior est mihi quam planctus, eo semper utor prius quam supercilio vel bile. Hoc consilium meum non est, non est philosophica ratio, ne conscia quidem electio: corpus, ut ita dicam, coegit. Sunt enim homines quibus ridere insitum est, sunt quibus placet plorare.

Eorum, quibus voluptas est in lacrimis, multos novi. Morbus, vulnus, damnus illis est quodam modo donum optabile. In iis incommodis, qui nihilominus incommoda sunt, vita ipsis plenior est, dignior, etiam jucundior. Quamquam juvenes sint, sicut senes vel anus loquuntur de senio, de morbo, de injuriis. Dum oculis te tristibus intuentur, narrant se a psychiatro dosim majorem medicamentorum accepisse, vel patruelem se puerum vexavisse, vel servos in se neglegenter gestos esse.

Hos tanquam pessimam pestem fuge. Dum te querimoniis obruunt alienis, de te parant statim queri. Nunc auris es, incus eris cito mallei eorum tristis.

Ultimum photographema itineris, mihi credite. Castellum est in Puebla de Sanabria, ubi comedimus jam redeuntes. Valete.

Inter Aurenses

Inter Aurenses

Soror major sexagesimum adepta est: cum ea hodie comedemus.  Cursim abeo.  Si plus temporis nunc haberem, aliquid dixerim ultra hanc inaniam; et si callidus forem, verba mea lucerent et vos miraremini.  Nec temporis ullam habeo micam, nec cetera dantur.  Ergo photographema.  A, quam magna fecisti, Niepce bone, vel Daguerre sapiens, vel quicumque fuisses!  Haec imago ex Aurensibus venit, vulgo Orense.  Placuerunt mihi hi fortes arcus, ex veterrima parte episcopalis domus.  Valete.

Mensis oblivione dignus

Longe dubitavi utrum ad amicos qui has nugas legitis aperire mihi liceret quasdam molestias quas nuper passus sum. Nam de cotidianis cogitationibus, non autem de me garrire volebam. Sed hodie breviter exponam, ne diutius hac haeream vacillatione.

Quarto septembri die parentes duarum discipularum a me in probationibus nuper rejectarum impetum in me publice fecerunt et coram gymnasii auctoritatibus graviter me objurgarunt. Me injuste in filias gessisse, eas rejecisse non pro ipsarum scientia, sed odio meo in puellas peculiare. Se toto orbe publicam facturos indignitatem meam, et actis diurnis et televisione palam edituros. Et primum omnium de probationibus recusationem illico proposituros. Quod cum mihi primum in vita accidisset, imaginari potestis quo maerore et qua anxietate his rebus affectus sim, eo magis quanto minus eorum noxius. Sententiam  autem probationum cum non odio sed ratione tulissem, utcumque confirmavi.

Quinto die septembri, dum commentarios parabam de recusatis probationibus, rector gymnasii me docet alterius puellae parentes in jus de filia vexata trahere me parare. Quo animo illos essem dies ex blogo conjicere potestis.

Multas horas hujus mensis impendi in defensionem parandam injustissimi impetus. Multa didici, inutilia plerumque homini probo. Hic absunt a re. Interim, anxius eram. Timebam certe ne quis arbiter characteres mutaret nostros, parentum suspiciones eodem fulciens. Sed hoc maxime verebar, ne munus meum, quo alacriter et laetus hactenus functus sum, in odium his rebus abhinc haberem.

Hodie rector gymnasii nuntiat se certiorem fieri ab academica auctoritate sententias meas confirmatas esse ab arbitro vel inspectore vel quolibet qui probationes rependisset. Aliquid accipio solaminis.

Cras gratias agam auctoritatibus. Sed gratus semper in primis ero discipulis meis, optimis discipulis meis et hodiernis et praeteritis, sine quorum auxilio, gratia, amicitiae plurimis emolumentis vix hos dies perferre potuissem. Valete.

Stellae

Sexta hora matutina.  Magnum G hibernum: Aldebaran, Capella, Gemini, Procyon, Sirius, Rigel, Bellatrix, Betelgeuse.  Clara nox.  Etiam arcus Orionis nitide lucebat.

Iam aliquot dies hic nihil scribo.  Sunt steriles dies, sicut laeti, sicut tristes.  Dies qui memoriam post se nullam relinquunt.  Sunt quoque dies quorum memoria teneri nullo modo cupimus.

Fides et pietas

Fides et pietas

Mensem hunc agitata mente fero.  Vix mihi vaco, paulum blogo et, quod molestum est, amicorum bloga non lego.  Ii autem scribunt pulchra, quae inter commentarium hunc legite ab Nemine nostro elegantissime contextum.  Etiam Sandra nostra imagines nobis dedit tramitis cujusdam placidi per salinas.

Scribere moles est.  Huc autem adeo ne defunctus videar, etiam mihi ipsi.

Imaginem collocare, gratiae dis agantur, difficile non est.  Ex galaico itinere multis comitatus redii.  En parvula pars sepulcri dominae Menciae de Mendoza, comitis stabuli Castellae uxoris, quam videre licet in capella 'comitis stabuli' dicta.  Pietatem fidemque parvula canis significat, et lapidarius bestiolam finxit egregiis cura et amore.  Valete.

Burgensis cinis

Burgensis cinis

En lapis quem in templo cathedrali Burgensi nuper inveni.  Epitaphium sic legi:

"Joa(n)nes Maldonatus, cujus ex[s]ta(n)t studiorum monumenta, sub hoc saxo recumbit."

Num ille Johannes Maldonatus est, qui scripserit ’De motu Hispaniae’, pellucidum relatum de tumultu Hispaniarum nobis noto sub nomine ’Comunidades’? Volumen jam evolvi ab Ángeles Durán editum illius operis, quae docta mulier opinionem meam confirmat. Maldonatus originem habuit Salmanticensem; vixit septuaginta annos, inter 1485 et 1555 vel circa, Burgis praecipue, ubi litteras humaniores docuit. Comoediam etiam composuit ’Hispaniolam’, ab eadem editam sapienti.

Ex opere illo ’de motu Hispaniae’ hanc sententiam notavi: "Verum hac scribendi peculiari nostrorum incuria magnam Hispaniae nobilitatis semper jacturam fecit". Etsi imitatio Sallusti videtur, vera tandem dicit. Valete.

Vox hispanica

Vox hispanica

Domum heri rediebam vesperi, paululum melancholicus, viam subiens meam. De qua via aliquid praedicere oportet, nam valde est acclinis, ut in fragosiore oppidi parte posita: non modo dura ascendenti, ut nonnullis sistendum sit interdum ut reciperentur, sed etiam descendenti periculosa est, nam ita est praeceps ut necesse ad muros affigere fuerit ansam continuam, aliter capita omnia frangerentur tempore gelido.

Domum ergo regrediebar proclivissima ad domum via. Et tristiculus eram. Qua de causa? Omnibus, et nulla. Nec laetitiae nec tristitiae causae desunt huic caninae vitae quam agimus. Alias ergo tristes, alias laetantes sumus, ne nimis insuper nostrorum dierum taedeat nos. Heri vesperi tempus erat mihi melancholiae. Ad domum ergo subibam tarde, cogitabunde.

Non utcumque tam tarde grassabar quam vicina mea Felisa, quae praeibat. De Felisa aliquid dixi: nonaginta complere annos jam non potest. Cernua illa bursam cibariorum trahebat. Si attentus fuissem, jam bursam arripuissem urbanus; sed heri totus in me eram, vix appropinquantem Felisam sensissem nisi haec, irata in bursam, in viam proclivem, in vitam omnem jam sibi nimis longam, clamavisset...

Nunc ignoscatis mi oportet, amici, nam Felisa latine non loquitur. Et me probum historicum decet historiam non mutare, immo deorum mortaliumque facta et dicta, sapientia vel insipientia, ignobilia aut egregia, qualia fuerint exactissime referre. Et Felisa clamavit, sed non latine clamavit, at vetere hispanica voce, quam ita sonat:

--¡Cuesta de los cojones!

O mutabilia hominum consilia, varium et instabile mortalium cor! Hac audita voce, melancholia ex me raptim fugit, captusque fui gaudio stulto, si vultis, at non minus certo solidoque. Simul animum mutavi, Felisam vidi, bursam arripui, laetus homo factus sum.

Quid mi acciderit? Nescio. Sed vita omnis, alias tristis, alias laeta, jam facilis, difficilis saepe, nunc sursum, nunc deorsum, insipida res est, quam vivere operae pretium non esset, nisi ipsa vita in se haec semina rabiei, iracundiae, furoris non contineret, quibus potis est ascendere milliens praecipitem viam nonaginta annorum.

In imagine est maxima Burgis gestatio, ’El Espolón’ appellata.

Januae

Januae

Excussatum me habeatis, Nemo Oudeis et Ludovice Bracarensis, ad quorum nuntios ne verbum quidem feci. Hos dies vere distentus fui variis negotiis.

Nemini gratias ago de verbis Platonicis. Proxima sunt sententiae quam volebam, at eadem non sunt; dubito autem quin ipse mente finxerim mea. Mihi videor aliquando in Platone legisse: ’Homines si mali vere essent, id est conscii et ratione, spes esset ut ratione et per conscientiam mutari in bonos liceret’.

Nescio quid arcanum Ludovicus meus noverit, sed verba ejus, quae semper avide exspecto, id temporis adveniunt cum magis necessariae mihi sunt. Casu in ordinatro meo inveni tuam, Ludovice, inscriptionem cursualem, et ad te private, utinam molestus ne sim, gratias maximas misi.

Celeriter ad imaginem. Januae hae elaboratissimae sunt templi cathedralis legionensis. Ex robore factae mihi videntur. Valete.

Sanctus Marcus

Sanctus Marcus

Ignoscatis mihi quaeso qui forsan ad hoc blogum frustra veneritis: probationibus adfui, discipulorum comes, universitati studiorum adeundae, domo igitur tot afui dies.  Insuper, rescula putidula me distrinxit.  Hodie volo photogramma saltem apponere, ne piger nimis videar.

Hoc est claustrum coenobii Sancti Marci in Legione.  Ibi in vinculis fuit Franciscus Quevedo, hispanus poeta quem in primores habeo.  Monasterium illi minus placidum fuit quam mihi.

    Retirado en la paz de estos desiertos,
    con pocos pero doctos libros juntos,
    vivo en conversación con los difuntos
    y escucho con mis ojos a los muertos.

Illi septimi et decimi saeculi poetae cum morte saepissime versabantur.  Valete.

Incauti

Incauti

Frustra cruento Marte carebimus
fractisque rauci fluctibus Hadriae,
frustra per autumnos nocentem
corporibus metuemus Austrum:

visendus ater flumine languido
Cocytos errans et Danai genus
infame damnatusque longi
Sisyphus Aeolides laboris.

Haec Mantis religiosa domi inter folia aloes inventa heri est.  Insectis quam gracilis, viridis, formosissima mors incautis!

Lumen

Lumen

Dies atri. Non, id nimium est. Dies cinerei, aliquanto fusci.

Homines non sunt mali. Utinam forent! Utinam, dico (seu potius Plato dixit, sed locum quaerere omitto), utinam mali forent, id est, malum sibi ratione et conscientia selegissent! Spes tum esset ratione et argumentis eos suadendi bonum. Sed homines mali non sunt. Vita iis est plerumque dura, tristis, miseranda. Quibus filii sunt e pueritia exeuntes difficiliora adveniunt nonnulla. Luctantur, operantur, temptant. Luctamur, insudamus, adnitimur.

Mutavi consilium. Platonem translego locum quaerens, sed frustra. Quis vestrum, lectrices vel lectores doctissimi, scit ubi locorum pronuntiaverit Socrates illud percelebre utinam?

In diebus obscuris, nihil melius quam luminis memoria. En dies qui splenduit nobis in Palearibus (vel Pajares), in saltu qui aditus est ad asturicas valles. En valles ipsae montesque astures, caerulei sinceritate et distantia!

De Legione et de leaena

De Legione et de leaena

Cuidam discipulae (non earum splendidiore Minerva, jam intelligere potestis) male cessit hesterna probatio. Hodie mater (quid non pro catulis matres conentur bonae!) ad me adiit, nequam et inverecundum me vocavit. Vae mihi stulto! Cogitationibus oppresus vix prandium sumere potui. Rem reputate: nunc primum multis in annis hoc accidit mi. Sed celeriter refectus sum. Cui tale non hodie contigit? Nemo saltem in me impetum fecit sclopetis armatus. Hoc consilii cepi: rem aperiam vobis amicis (quam tacere fuit primus conatus), ut solamini mihi sit conscientia vestra, et ad aliam me conferam.

Quidni? Ad iter meum respicio. Non Burgis modo, etiam Legione fui, obiter siquidem, Legionensis regni in capite. Quam formosa est illa colonia Legio VII Gemina! Nonnullas horas ejus vias spatiati sumus, egregia nota palatia atque minus notos at non minus caros urbis angulos contemplati sumus, cenavimus denique in ’vico humenti’ (sic ibi vocantur viculi et plateae ubi cursim aut lente sed semper laute comedere licet).

Multa sunt loca quae praeterire Legione non debemus (crypta Sancti Isidori, mihi quidem, inter alia), sed hoc photogramma nunc excerpo: forum maximum est urbis, et quas videtis aedes sunt civitatis. Hoc in primis mihi placuit, quomodo cives omni aetate subselliis fruantur lapideis quibus ornatur domus civica. Non omnibus in oppidis ita vicini sibi assumunt publicam viam, non in omni urbe populares tarde et placide transeunt vias, tempus terentes vespertinum variis sermonibus vel inaniis! O frigidulus vesper legionensis, quam optime doceres nos, si dociles essemus, illud dulce nihil agere!

Valete, amici, his fruimino suavibus horis septembrinis!

Respice me, viator

Respice me, viator

Cum trecentis photographematibus jam metuendum esse me vobis certus sum. Mittite autem timorem, vobis parcam et tantum triginta vel quadraginta inferam.

Ex omnibus quae viderim, templum cathedrale burgense in primis miratus sum, nam aedes illae (et oppidum omne) nigra et denigrata memoriâ manebant meâ (ibi jam puto dixisse me duos annos incoluisse puerum), et nullo modo eram paratus ad tam lautum, tam magnum et talem splendorem quali nunc apparent viatori. Qui luxus, quae formae! Ex atro in candidum redditum. Si quindecim annis cathedrale burgense vidisti, nihil vidisti.

Multa mirabar jam nota, multa etiam omnino mihi ignota. Ad capellas omnes aditus liber, ad claustrum, ad cubicula interiora. Placuit.

Ne longior fiam, en sepulcrum canonici cujusdam, marmorea renascentis aetatis gemma. Sub imagine pietatis, grutescis et conchis ornata, legere possumus hanc piam commonitionem: ’Domine, quoniam in te speravi et in te confidit anima mea’. Durus erit deus si rem tam justam non respicit. Vir qui tam pie alloquitur deo, sicut titulus docet, est ’R(everendus) P(ater) Jacobus de Bilvao, prothonotarius, canonicus burgensis, primus hujus sacelli capellanus major’; qui ’certum habens omnino mortem omnibus esse subeundam, hoc sibi matrique dilect(a)e monumentum vivens posuit.’

Jam in pace requiescere potest. Illico mortuus videtur.

Iter gallaicum

Iter gallaicum

Suspiciose me ipsum video iter facientem; nescio utrum abeam magis ut alio caelo fruar, alias gentes conspiciam, diversos gustem cibos, an potius ne nimis suarum ipsius gentium, ciborum, agrorum taedeat viatorem. Hoc saltem iter plus feci fugitivus quam appetens. Nonne enim festos popularium meorum dies fugiebam? Nonne hunc stolidum morem vias inquinandi suco lycopersicorum? Hanc immanem et absurdam cupiditatem vigilandi tota nocte sub nebulis strepitus et alcoholis?

Sed parum interest qua specie tegatur iter. Ipsum splendet, si sanus, si bene auferare comitatus.

Fere trecenta photographemata retuli. Civis japonicus factus sum! Odi mundum aspicere per oculare machinae, at, tam facile est hanc parvulam gerere, tam commode inservit, tam vili pretio imagines servat!

Quanta voluptate novas vias adivi! Credebam ego, immo verebar, ne senectus voluptatem tereret peregrinandi. Haud ita, in praesentia.

Etiam jam nota loca visimus. Burgis in primis, in capite Castellae (quod duos pueriles annos incolui), quo gaudio veteres vias transgressus sum! Placent mihi hae urbes antiquae Castellae, quas pauperes cognovi, nunc divites factas, lauta facie pulchroque et alacri animo nunc invenio. Hanc praecipue Burgensem viam millies percurri puer. Valete.

Lector

Lector

Secundo julio die Lectorem casu conveni. Non, non lectorem quemlibet, eorum qui, multi vel pauci, oculis has nugas interdum translegitis, de me semper merentissimi (saltem ego vos semper amabo atque gratissimus ero). Non. Lector hic non modo quotidie legit, immo perscrutatus est. Legit, indagavit. Blogum ille multo me melius cognovit. Norat etiam me, personam, inquam, meam, atque hominem qui trans personam pellucet. Quocirca invicem in via potuimus agnosci. Sedemus, ante cerevisiam colloquimur.

Sciebat Lector me aliquando de se scripsisse: quam multa intellexisset patebat. Equidem hoc nesciebam: Lectorem non legere modo, sed etiam alterius commodo has nugas interpretari solitum. Lector igitur et Interpres. Quid ultra ambiendum gloriae?

Cum aliquem conjiciam hoc solitum esse legere ultra quos per commentarios noverim, hoc saepe, obiter dicam, in cogitationibus est meis, has nugas legentes multos, ex vobis qui, nobis notos vel penitus ignotos, hoc oneris tulistis, in verba, in sententias, in sensus ita incubuisse ut, quamquam oculis benivolentissimis, nonnulla vos vitia invenisse necesse est vel menda, fortasse pluries repetita (hoc in timore habeo). Et miror tanta fuisse lectores vel pudicitia vel invidia ut nemo (ne Nemo quidem ille qui kentuckianas navigat oras, a Sirenibus nempe delectatus Fruticis et Obamae) onus has paginas castigandi sibi assumpserit.

Plura de Lectore et lectura garrire machinabar, sed avocor. Valedico in praesentia, quattuor, credo, vel quinque dies. Valete ergo valentissime, Lector etiam et Lectoris lector vel Interpretis. Aliam Atheniensem imaginem, ne desit oculis laetitia, vobis apponam: pavimentum est quod pulchrum visum est in colle Nympharum vel Philopappi. Valete.

Lycabettus

Lycabettus

Cum Josepho Angelo graecissante photographemata repetimus ex multis quae cepi illos cinereos dies proximi anni. Nescio qua de causa, hoc me commovet. Captum ex Areopago est, primo die quo fuimus illic, cum primum oculis amplexus sum Acropolim, Pycna, vicum Plaka... Pulchriora nunc visa sunt quam statim regresso. Ceterum, quam improbum laborem, si vellem tot studere quot imagines offerunt!

Aqua

Aqua

Repentinus imber et copiosus cepit nos. Aer prius quietus nunc alacrior fit. Odores septembrini qui jam in nares nobis afflabant opinione celerius abierunt, udarum odore terrarum et culmorum substituto. Rerum colores pluvia reddit acriores. Platani qui in gestationem adeuntibus cinereos se offerebant, en redeuntibus quam vivis induti sunt viridibus et coloribus sucinis. Vesper fessus videbatur, quasi eum alicuius rei taederet; nunc autem, maestis jam lotus cogitationibus, nova parare diligenter orditur. Scarabaei festinant inter gramina, guttae in herbis splendent ut margaritae.

Sed autumnus inminet.

Heurekamen

Omnia suavia pectora, quibus maestitiae fuit luctuosa, canina, hesterna notitia, summo gaudio docemus id animal jam domi esse. Libertatem quaerens oblitus est animal se ipsum, propria in cute, festuculam electronicam gerere qua pius navarrensis qui se repperit (triginta abhinc chiliometra) agnoscere potuit fugacem, etiam praenomine, et ad dominam reddere. Omnes ergo fugitivos moneo, si vere liberi esse cupiunt, ut pellicula egeant dum fugiant vel saltem festuculam avellant.

Quendam loquacem et hilarum animadvertere etiam volo, minime Budi refugisse me magistro, nam onus meum leve est et jugum suave. Dixi.

Budi

Budi, meus discipulus aestivus, de quo julio ineunte narrabamus, nudius tertius abest.  Quo fuit hic amabilis canis?  Nescimus.  Ejus cubile vacuum heri mane inventum est.  Multas cucurrimus vias ut reperiretur, sed frustra.  Domina ejus tristicula est, magis, puto, quam Lesbia de passere.

Minor fuerat hoc mense quam sperassem disciplina, nam nimis saepe afui magister vel discipulus defuit.  Docilissimus autem, Budi jam callidissime diligentissimeque parebat 'Veni!' jubenti, adeo ut domina (cui cunctanter vel raro oboediebat hispanico sermone '¡Ven!' imperanti) jam latine tantum hunc jussum pronuntiabat, mirificâ atque celeri animalis obsequentiâ.

Quas oras nunc perlustras, candide Budi?  Traxit te forsan voluptas alicuius caniculae, quarum magna manus continentibus locis nunc quidem venereo discurrunt calore?  Amor te cepit longuinquas cognoscendi terras, o caput insipiens, iter in peregrina loca pruriebat?  Cur dominam derreliquisti sic de te destitutam ut nihil ei jam proficiat praeter planctus feminilis et multarum appositio chartarum tua ornatarum imagine?

Redi, Budi, si casu in rete es ingressus et hanc lacrimarum legisti paginam.  Dominae nihil sum solamini: nisi aderis, plorabit perpetuo puella.