Blogia

Thersites

Basilii Grossman verba

E fabula 'Vita fatumque' vocata deprompta:

"Eo tempore inter stupendissima humani generis quae tunc patuerint haec eminuit: abjecta oboedientia. Factae sunt aliquando longissimae series hominum circa supplicii loca exspectantium, serieique et ordinis curam ipsae hostiae habebant. Fuerunt prudentes matres quae, consciae ab mane se usque ad multam noctem in ordine esse mansuros ut supplicium exspectarent, diemque longum aestuosumque sibi esse perferendum, filiis filiabusque dandos panes et aquae lagoenas attulerint. Plurima innocentium milia, se jam jam captum iri praesentientes, sarcinas ante parabant cum albis linteis et mappis, necessariisque valedicebant. Plurima hominum milia pro carcere habitarunt stativa gigantea, ab ipsis non modo erecta sed etiam custodita. Et non jam myriadum milia, ne myriades quidem miliorum myriadum, sed immanes hominum turbae ipsis oculis abjectae viderunt caedem et stragem innocentium."

Sed in fine hujus capituli (quinquagesimi prima partis nisi fallor: haec tunc interpretatus sum dum fabulam legerem, quasi scholasticum exercitium, et nunc edo inverecunde) nota est melioris spei:

"Genuinus libertatis amor est in homine irrefrenabilis; coerceri potest, sed non evelli. Tyrannis vim nequit deponere: si fecerit, periret. Perpetua, irrequieta vis, impudens vel personata, hoc est totalitarium fundamentum. Homo libertatem haud ultro rejecit. In hac conclusione lux fulget nostro saeculo, lux temporis futuri".

Amita Josepha

Amita Josepha

Desumus jam diu, iterum morte tacti. Defuncta est enim uxor patrui, bona atque humilis mulier. (Rectene eam vocavi amitam? Nonne ’amita’ significat potius ’soror patris’?) Haec omnia pili fecisset illa, nihil curans nisi de bene gerenda familia. Cum alteram Hispaniae partem habitaret, ad exsequias euntibus transeunda fuerunt flumina et montes. Hispania tota sub nebulis visa est.

Redeunti placuit deverti in oppido pulcherrimo (ita audiebat) Urueña (Uruenna?, Uronna?) summo in monte condito, ex quo aiunt conspici posse aequam illam regionem cerealem Terram Camporum (’Tierra de Campos’) apte vocatam. Nihil vidi. Omnia nebula fuerunt. Oportebat appropinquare ne quicquam non videres. Ecce, exempli gratia, sacellum in radicibus montis positum, longobardis arquationibus ornatum sicut serrablensia templa, quod in Castella videre non exspectabam.

Commentarios, nuntios, epistulas lego. Nuntio Reginaldi gliscor, rana in fabulis, ipsi visus poeta laureatus. Alius amicus coram dixit deesse commentarium de amygdalorum collectione; vera dicit; equidem scripsi, sed ordinatro invito periit denique, cujus oblitus eram. Gratias omnibus ago. Valete.

Vita fatumque

Nuper in castellanum versa est fabula illius tituli a Basilio Grossman circa 1960 composita. Tunc hoc magnum opus (mille paginarum) in Hispaniam introductum frigide acceptum est, ut videtur, a fautoribus progressus rerum, paululum illo tempore proclivibus ad stalinismum non ita moribundum etiam tum Staline mortuo; a quibus iisdem hodie laudatus est liber inmodicis encomiis (Muñoz Molina auctorem Grossman alterum Tolstoium cecinit) qua palinodia suspicor se solutos velle a peccatulo lenitatis in illam tyrannidem. Sit quomodocumque, fabula Grossmanis excellens est, dignissima lectu et, mea sententia, eorum operum quae hoc tempore, quo tot tantaque reputanda nobis cogitandaque sunt de saeculo vigesimo, ne iterum in eandem stultitiam et dementiam incidamus, non modo utilia sed etiam neccesaria videntur.

Narrata circa annum 1943 acta sunt, circa Stalingradum obsessam praecipue. Sed auctor non ad pugnam illam se circumscribit, sed musivum ut aiunt universae Russiae pinxit, immo totius Europae, in quo multa loca illuminantur, multa variaque loca animaeque actaque potentium, pauperum, juvenum, senum, comissariorum politicorum et victimarum tyrannidis utriusque. Nam quod eminet legenti hoc est: duae tyrannides inter se collidunt, et e collisione homines multi, sicut e carnificis machina, pereunt contriti. Quam durum quibusdam russis pro patria pugnare, cum simul studium suum sciant favere ipsi tyrannidi cuius mandibulis tot amici, parentes, filii, necessarii perierunt ac peribunt! Sed altera pugna, illius duarum tyrannidum diversa, decernitur: pugna (hoc concludere vult Grossman, animo optimista) inter tyrannidem et libertatem, atque ex hac altera pugna victrix libertas semper excedet.

Nolite cum Tolstoi auctorem nostrum comparare. Hic frigidius intente, nisi fallor, scripsit. Se vult potius, opinor, testem quam artificem. Sed non minus necessarium aestimo opus Grossmanis quam optima saeculi noni et decimi. Legendum omnibus est.

Lectae de (non tam) pinguissimis ramis

Lectae de (non tam) pinguissimis ramis

Annus hic totus mihi ruralis est: heri cum amicis olivarum collectio fuit labor et gaudium. (Amicus Joachim cancro laborat: non ergo potest, chimico ut aiunt medicamine confectus, opera sua perficere solus et, ut est homo amabilissimus, auxilio favetur voluntario proximorum.)

Seges fuit nostra pauperior, cum anno proximo sacci plus quam quadraginta complerentur, hoc autem vix octo. Messoribus erat intrinsecus arborum introeundum, ut in occultos inter folia fructus virgae caedere possent. Novistisne quo pacto colligantur olivae? Opus non multum ab illo differt amygdalorum de quo nuper nuntium misi. Etiam in hoc 'mantae' sternuntur sub arbore, hic etiam operae, virgis armati, ramos sic quatiunt agitantque variis in modis ut olivae in strata decidant, unde post colligantur. In hoc autem incommodius agebamus, quod curandum nobis erat ne pedibus olivas calcaremus, oleum intempestive facientes in terram effundendum. Ita oculo dextro nigras bullas sursum quaerebamus, deorsum infixo sinistro procedebamus ne jam demissas iniquo vel aequo pulsaremus pede.

Hoc didici: olivarum maior pars ima in arbore gignuntur, in iis scilicet ramis quos 'bracas' vocant agricolae nostri. Joachim machina quadam utebatur, simili furcae cui duo pectines adderentur mobiles, quibus agitantibus facile pensum duorum virorum tempore unius efficeretur.  In fine collectionis, etiam manu ultimas legebamus olivas, emulgentium motu.  Nolite omnes colligere, aiebat erus: passeribus nonnullae sunt relinquendae!

Quam dulce mensa post laborem! Apparaverat Pilar magnum caccabum cochlearum ipso in horto captarum, vinoque epoto delicias epulati sumus. Joachim medicus fuit: quot quamque jucundas fabulas de pueritia et adulescentia narravit! Attenti audiebamus omnes, nec minus canes Ponde et Pepa e verbis Joachini pendebant...

Ars tacendi

Adhuc in sermonibus est quaestio regia: Cur non contices? Congressus erat primatum americanorum, Sutor nomen hispanum defendebat, Claves pergebat sua fundere inania... Inopinate facit verbum Hispaniarum rex: corpus producit, manum porrigit, iratus monet...

Ut mos est noster, natio divisa est in partes duas, et inter eas deserta est terra. Sunt qui pro, sunt qui contra. Vetus hispanus mos! Res omnis, nisi fallor, agitur circum venetiolanum praesidem.  Aut eum odisti ejusque regimen dominationem aestimas, aut frigidiore inimicitia utrumque tueris, etiam amore quodam. Si illud, regium verbum suscipis, probas, extulis; si hoc, caput oscillat, inopportuna apud americanos verba perpendis, excessisse regem sua munera notas, magis etiam primo administro verba faciente. Macte virtute, Joanne Carole, per te sua accepit tyrannus!, dicet hic. Ille contra: Mmm, mmm, mmm; quam melior fuisset tacitus!

Contra meum morem, utrisque faveo. Venetiolam puto adhuc democratico vivere regimine, hoc autem periculum adire pereundi sub praeside tam sibi dedito ut se dignum aestimet qui ab omnibus audiatur, etiam saliens et canens, per horas quinque... Simul autem rubeo quod tam impotenter, tam irate, tam plebeio gestu (Borbonice denique) loqueretur rex cui constitutio hispana unum et facillimum tribuerit munus: silentium. Num tot annis officia sua non didicit?

Redeo

Longas jam ferias egi. Nam feriae nec alio nomine sunt vocandae. Aliquot enim diebus obrutus fueram laboribus: quibus autem, quamquam temporis paene nihil vacarem, aliquid quotidie subsicivi ad hoc blogium aliasque res agendas detrahere potui. Sed opere finito illo quo maxime distringebar, quamquam placide tum ad scribendum me conferre potuissem, ecce recedo, taceo, quiesco. Totum ignavia tunc me cepit. Nonne vobis aliquando tale accidit? Mihi quidem non raro: velut Tigellius ille, cui Horatius noster dicebat nihil esse aequale, alias febrilibus capior studiis, sursum deorsum currens, alias inmovilis jaceo, modo legens, modo nubes contemplans in caelo properantes.

Lunae die, verum est, e silentio conatus sum prorepere, nec ordinatro placuit. Idem heri temptavi, et denuo defensum est a numinibus retialibus. Hodie denique, spero, his verbis excuser a vobis, si qui frustra accedistis huc: ignavo ignoscite, quaeso. Cupio abhinc constantior redire. Valete nunc, amici.

Lusus

Ricardus apud me fuit. Secum attulit parvum gyroscopium. Re vera nescio utrum melius vocandum sit gyroscopum vel gyroscopium an potius gyrostatum. Est, in summam, rota quae celerrime volvere fune cogi potest, turbinis modo, circum axem qui rursus vertitur secundum alterum perpendicularem axem. Olim de illo collocuti eramus, de planetarum orbibus tractantes, promiseratque ille monstrare gyrostatum illud, pulchrum exemplar ad angulare momentum examinandum. Ricardus magister est fabrum electronicum vel doctor machinarius, caput quadratum, ut ait ipse, sed mihi valde placet quod pluribus aliisque intendit quam solis machinis, historiae rebusque variis. Scientia est ei res jucunda, cui operae praetium est studere, et cum multa physica et mathematica sciat, immodice fruor iterum audiens illa pulchra verba (verba saltem cum paululum ultra intelligam), magnitudines scalares, vectores, radianes...

Sed quam mirum fabrefactum, gyroscopum illud! Si satis virium fune traxisses, quot acrobatica, quae contra opinionem aequilibria! Et si manu sustinueris, eam vim omnem quam pridem bracchio impresseris quanto vigore nunc reddit, etsi miraculose suspensum in aere!

Gratiae Ricardo etiam hoc sunt habendae, quod jam in ordinatrum depromere potui (ex www.stellarium.org/es/) unde potero abhinc scire utrum Veneri an Iovi rugiat leo.  Valete.

Errorem corrigo

Litteris nuper missis amicus Ricardus monet erravisse me Jovem in Leone collocantem, quod feceram pridie Kalendis proximis. Non ergo Juppiter, sed Venus ejus filia lumbos ferae mulcet. Longius a sole visum erat mihi sidus quam ut Luciferum putarem. Magis autem Ricardo fido quam mihi: sed, ubinam jacet Juppiter?

Hodie legi novum decretum quo disciplinae novi nostri Baccalauri definiuntur (si hoc dici potest de nebulosa prosa ministeriali). Hic invenire potes: http://www.boe.es/boe/dias/2007/11/06/pdfs/A45381-45477.pdf. Novam disciplinam offendi 'scientias ad orbem hodiernum aptas', horribile (melius dicam) monstrum et centonem ex ADN fabricatum cum cura silvarum commixtum et paucitate petrolei et alimentorum ratione nescioque quot pluribus fatuis nugis. Pergunt illi vesani: nihil verae scientiae manebit adulescentulis nostris si ipsi manserint in administratione docentiae. Equidem nihil addam: sum in maerore. Valete.

Diaria

Jam aliquot diebus quasi feriis clausas inveni nonnullas ephemerides earum quas per interrete legere licebat. Quid Nemini nostro Americano acciderit, qui jam scribere non vult? Num iter Italicum cujus jucunda photographemata miserat extremum suorum fuit? Fato cecidit an puellae Italicae facie? Etiam Reginaldus Belga scribere desiit postquam itineris ad arcticas regiones causam nobis dederit. Quid Reginaldo? Num a litteris conjunx prohibet? Utrum ordinatro caret an scribere taedet?

Cum has gerras inciperem novum litterarum saeculum coepisse, nescio cur, sperabam, quo sapientes plurimi blogia seu ephemerides Latine legendas nobis magnanime traderent (optimos inter cum non possem, saltem inter antiquiores numerari confidebam). Quid nunc? Jam vitium ignis arsit totus, celerrime exstincturus? Tacuerunt aliae, aliae minus saepe leguntur. E reti quaerens, novam ephemeridem inveni unam, Insulam somnium. De Latinis aio. Num idem accidit in ceteris sermonibus? Nescio. Tot horas ordinatro non vaco.

Relego quod proximo mense scripsi. Nonnulla menda repperio: irascor mediocriter, quem demum ad finem atriore bile? Mecum reputo: qua de causa maneam in scribendo? Aliquid disco, jam autem tarde, senile malum. Disco adhuc, quoquo sit modo, nec aliam nullam invenio causam scribendi nisi quod etiam dictare placeat. Nihil ultra spero.

Lárrede

Lárrede

Hic vicus parvulus est in valle Tensina. Quasi triginta ante annos ibi fueram, nec redieram. Proxima die, regrediens, iter reliqui ut parvulum, bellum templum Sancti Petri viserem. Ecce photogramma turris, ab occidente sole coloratae. Haec vallis pars nomen accepit Serrablo, ibique nonnulla talia templa, ingenui artis atque leporis, saeculo undecimo erecta sunt.

Hoc brevissime scripsi, cum abeundum sit.

Pastricis commentarium hesternum legi: egregia doctrina, ma ton kyna!

Hoc in mentem venit ex commentario jlcg: aiunt in viis Florentinis convenisse Durantem illustrem poetam et Giottum pictorem mirabili gratia. Durans filios pictoris deformi facie praeditos aspiciens 'Miror (ait) quod tam pulchrarum imaginum conceptor tam foedos pepererit filios'. 'Nihil mirandum tibi, illas enim diu, hos nocte feci' dicitur Giottus respondisse.

Calvaria

Dies mortuorum. Nostra dies, si bene cogitamus. Nam praeter haec celerrima, brevis lux, reliquum et inmensum tempus aeterna tranquillitate fruemur mortui: nox est perpetua una dormienda.

Mors, nox. Pulchre dictum. Quis primus ea metaphora seu translatione usus est? Jam in Apologia Socratis ex ore magistri Plato haec verba dixit exisse: 'Si mors absentia sensus, si quies est, tanquam dormientis sine somnio, tunc mirus profectus est mors'; et postea: 'Etenim si mors tale est, lucrum aio esse, nam totum reliquum tempus nihil est, in summam, nisi nox una'. Sed, si bene memini, nonne jam in Theogonia Thanatos est, cum Hypno fratre, filius Noctis? Notio illa est certe in nuce antiquissimae rationis: lux, vita; nox, mors.

Floribus ornavi sepulcrum patris tui, dicebat nuper mater (mores traditos sequitur): Quam mirum!, pergebat, heri vir tam integer, hodie pusillus cineris acervus!

Sed quid mirum? Quae est differentia?

Mortuos non timeo, eorum memoria raro tristis fio; coemeteria amoenissima puto (nisi his diebus) spatiandi loca. Peregrinanti placet in nova urbe, sicut forum holitorium vel templum locale, etiam coemeterium adire tarde ad spatiandum. Inhumatis in Russia rusticae, umbrosae silvae betularum, sorborum, abietum contigerunt. Helveti summa diligentia sepulcri curam agunt: marmora splendent, flores recentes, argentei ornatus saepissime detersi sunt. Arabes... sed in Marrochio mortuos visitare non potui; islamicum coemeterium ex libris tantum illis Unius et mille noctium notum habeo: illic nocte daemones et Canidiae prorepunt...

Pellicullas autem in quibus cadavera spatiantur et loquuntur videre non possum: nonnullos deinde dies dormire nequeo sine somnio malo!

Horis matutinis

Nox clara: in caeli apice lucet luna, mentita, ut solet, se crescere, nam in litteram 'c' (crescendi scilicet) fingitur, cum formam litterae 'd' (decrescendi) accipere debuisset. (Hoc puer didici: lunam, feminam denique, semper mentiri.)

Sed, quamquam luna verticem caeli occupat radiisque reliquas caeli regiones illuminat, sidera conspiciuntur quasi nigra foret nox. Ventus flat acerrimus, frigidus, paene hiemalis: rapidos ejus flatus nulla nubes in summo resistere potest, vix in terra matutinus cursor.

Orion leporem sectari pergit. Leonis sidus et patre et filio pulcherrime ornatur, Saturno dico retorta mente, filioque Jove deumque hominumque patre.

Feminae mentiuntur. Viri mentimur. Omnia in orbe vera dicunt mentita. Taediosus aliter fieret mundus.

Pyrenaei autumnales

Pyrenaei autumnales

His diebus denuo ascendimus ad Pyrenaeos: tam pulchrae sunt valles hoc anni tempore! Sed, domi jam requiescens, nihil scribere potui: machina haec munere suo fungi nolebat heri. Num hodie volet? Spero. Si quod jubeo paret, vallem Tenae videbitis autumnalibus coloribus exornatam. Vallis haec tractum flumini Gallici summum habet. Memineram lectoris fidelis jlcg, cujus pater e tertia ab occidenti valle, nisi fallor, ab hac Tenae profectus erat.

Ceterum, rursus retrocessit hora. Retrocedendi commoda milies radiophonia atque televisoria cecinerunt. Sed quanto magis canunt, magis diffido ego. Cui prodest horaria mutatio? Quibusdam certe; publicanis puto, vel petrolei mercatoribus, vel autoraedarum. Non civibus certe. Nec dicant curam sibi esse de natura rerum: quot agenda sunt, si ita esset, quorum nunquam omnino meminerunt! Nescio quot centena milia euronum deperdita evitavit hora nova. Hoc aiunt. Nihil credo. Quis rationem egit? Quomodo? Quis rationem postulavit? Plane nihil tam obscure factum vera ac ingenua continere potest. Idem autem quotannis: nescio quot centena milia... Bdelyria. Quam fatui!

Gladius pacis

Nuper ineptus quidam in tramine, nihil melius agendum putans, in puellam sibi ignotam impetum fecit, eam increpavit atque vexavit, pede etiam suo caput innocentis pulsavit. Illi autem nequam hoc male succesit, non modo quod in tramine esset camera securitatis, ut aiunt, quae omnes eius vexationes actaque indecentia notaret servaretque, sed illud etiam, quod omnes Hispaniae cives et orbis universi imagines illas turpitudinis videre televisione potuerimus. 'Ebrius eram', dixit porcus ille, 'nihil memini'. Sed omnes perspicere potuimus bestiam ambulantem gradu ebrio solidiore, etiam ante circunspicientem quam impetum faceret, scilicet ne quis a se puellam vindicare valeret.

Hoc accedit culpae: puella aequatoriana erat, facies saltem ei peregrina videbatur. Adulescentulus ergo (annos enim circa viginti natus erat) non modo contra humanitatem egit, etiam contra hospitium. Indignatio generalis, ira in adulescentem, vindicatio poenarum. Juppiter autem Hospitalis est judex localis, qui nec iras consulis Aequatoris nec administri Justitiae tarda verba audiens illum nequam liberum reliquit sed crimine imputatum.

Plerique de justitia legibusque queruntur. De quo Thersites? De educatione. Hos, hos talesque nequam hodie ex ludis et collegiis in viam evomimus. Ceterum misero huic, de quo agitur, quaenam est culpa, si ei neque pater, neque vix familia est? Sed hodie in Hispania nec scholae aut collegia hos et tales educare valent, nec hi et tales ceteros omnes proficere sinunt, immo nunquam educati ceterorum educationem impediunt. Sic res se habent. Querimini modo de judicibus vel de astynomis. Quid aliud agent illi quod educatores non potuerint?

Sed hactenus prolegomena. Hoc narrare volebam: hodie jam tertio die in corte scholae meae (ejus in qua docere aliquando conor) pugna decernitur acerrima inter hispanos et aequatorianos. Res mercuri die incepit: fuerunt colaphi, injuriae; bellatores a quibusdam magistris separati sunt. Postero die pugna rursus oritur; astynomi vocantur; hodie tertio die idem majore vi accidit.

Quid docemus? Num docemus?

Domi redux nequam illum televideo cerevisiam potantem, acta ejus jactantem. Pauca post minuta, diurnaria ad alium conspicuum casum se vertit: nonne suam nurum patitur domina dux ab Alba?

Cum confessionem agam, etiam hoc oblivisci nolo. Paucis abhinc diebus discipulum quendam (non meum) alium in schola pulsantem mala nota castigavi, qua de causa tres dies schola expulsus est. Hodie me quaerens admonet minitans: 'Jam in via soli conveniemus'. Num gladio (ex me ipso quaero) utemur?

Grues

Grues

Toto die grues caelum transierunt cantibus suis remotis, ad meridiem volantes. Greges gruum primam vadendi litteram in caeruleo delinearunt. Tepidiores terras quaerentes, novembres dies appropinquare nuntiant.

Unde gruis nomen? Nonne e cantu? Certe ex summo dicere videntur: gru! gru! gru!

Quam clarus dies!

Et quam clara nox! Antequam prima lux coepisset, illic splendebant Orion, Pleiades, Sirius, Rigel. Et circum cor leonis, divi Jovis lucidum sidus.

Sed ne mica nivis in Pyrineaeis montibus.

Climatica mutatio, haec tota exaggerata est res: nequaquam est prima inter quaestiones orbis universi. Hoc dixerat heri dux partium dextrarum in Hispania.

Meridiem videte: Ainsam, Cingam, Sanctum Emeterium, Guaram, procul montem Cajum...

Mundo fruimini, amici, dum manet, dum manemus.

E Saxo Montano

E Saxo Montano

Nescio num hoc mittere potero annon; his diebus male est huic machinae vel interreti isti. Duo tantum verba facere volo: heri fuit nobis gloriosus dies, quo Saxum Montanum vel Peña Montañesa ascendimus. Difficilis fuit ascensus, cum via per costam lapillorum plenam transiret, id quod in hac Aragonum montana parte 'pedriza' vocare solemus, ubi decem studendo ascendebas ut novem statim labendo descenderes. Sed cum ad culmina pervenires, quam pulcher aspectus ad boreas montium Pyrenaeorum, ad Serram Tendeneram, in Caput Bachimalam, in Montem Perditum! Quid autem ad meridiem? Oculi in Fovea (Aragonensibus 'A Fueva') ad pedes sita quiescebant, rivum deinde sequebantur Cingam, ad petreas Guarae alpes subibant, Montem Cajum in longinquis caeruleis contemplabantur... Beati sumus, nisi quod musculus hodie quem quadricipitem vocant paululum dolet...

En photogramma in quo videre potestis in circo capita Bachimalae et Posets, ad dextram primas Saxi Cotiella costas; distinguitur Saxum Sin, etiam sicci pabulandi campi conspiciuntur Crucis Defensae...

Cras, si potero, aliud ad meridiem photogramma mittam...

De celeritate mutationum

Plura dicere jam pridem volebam de historia linguarum. Argumentis Yvi Cortez a me rejectis, silentium de meis decere non putabam. Aliquid ergo dicam de celeritate mutationum, quod praecipuum mihi videbatur ex illius viri argumentis. Quod autem contra dicam, scientia esse nequit, qua careo, sed tantum quae accidisse imaginor, vel quomodo accidere potuerint quoad crassa mea pervenerit Minerva.

Hoc in primis cavendum est, ne temere fiat, ut solet, inter graecum cultum et romanum comparatio. Nam illud (exempli gratia) saepe audimus, proceram arborem, patulam et viridissimam esse graecam mythologiam, contra romanam siccum pusillumque arbustum. Quo magis locus communis alitur, graecos ad creandum faciles, romanos tardos ac crassiore ingenio. Illud forte verum sit, sed graecae fabulae multarum sunt civitatum totiusque paene orbis, romanae autem unius oppidi, seroque ad cultum hellenicum admissi. Graecam cum romana conferre mythologiam absurdum, mea sententia, omnino est.

Tale de linguis dici potest. Num conferemus linguam latinam, quae unius tantum et initio parvae civitatis agrique circum fuit, cum graeco sermone, qui non modo graecorum mille oppidorum, sed etiam lingua commercii exstitit totidem barbarum, adeo usque sermo communis fieret maris nostri orientalis (et occidentalis magnam partem) tempore jam Alexandri, cum latini vix ad Tiberim Liremque suum loquerentur?

Quid mirum est in celeri mutatione latini? Ad cujus usum nemo unquam coactus fuit nisi forte ante magistratus (Sicilia enim, ut jam dixeram notumque esse credo, prima provincia romana fuit anno 240 a.c.c., et graece locuta est usque ad saeculum VIII p.c.c.). Ergo videte num permanentia speranda esset in lingua Vrbis (cum aliena et padanis et baeticis et sequanis videretur) perinde ac graecum quod sub Alexandro loquerentur jam sexcentos annos massilienses et cretenses et byzantini, nihilque aliud deesset praeter conveniendum in unum communem usum (dialectum koinen scilicet quam potentia Alexandri glutinavit).

Sed si latinum non omnibus terris romana potentia loqueretur, quomodo explicari potest similitudo inter romanicas linguas? Quomodo, inquit Yvus, eaedem jacturae idemque ortus vocum vel modorum sententiarum in omnibus romanicis linguis?

Saepe hoc in oblivionem venit, fuisse in Europa linguam paene communem, ante quam latinum polleret, atque etiam illud obliviscimur, eam communem linguam latinae non propinquam, sed proximam ac valde affinem fuisse. Quid enim de iis qui ipsorum lingua celtae, nostra galli appellarentur? Pluries audivi celtas nationem fuisse sine re publica, sine statu; immo rem publicam romanam puto fuisse veram gallorum, id est, celtarum rem publicam. Quid enim aliud est latinum, nisi ramus frondis illius linguarum quam italam-celtam sapientes appellarint?

Hoc est quod imaginor: quae sparsa est lingua per orbem romanum latina certe fuit, non autem illa quae loquerentur patricii, sed ea demissiore cultu, rudioribus sententiis, etiam parum mutatis forsitan sonis, quae pariter apud cisalpinos, allobroges, celtiberos, helvetios, gallaecos et ceteras celtarum gentes disseminata est, id est stratum occupavit sermonum paene jam in Europa communem. Ea lingua uterentur plerique, soli autem patricii hujus vel illius oppidi latinum 'classicum' et castum discerent, vel in usu esset illis qui, sicut Catullus vel Martialis, romanus inter romanus videri vellet in orbis capite.

Sed quanam de causa potius italicum quam latinum vulgare eam linguam vocaremus?  Si vocabulum illud, 'latinum vulgare', ambiguum videtur (et certe videtur!), aliud quaerendum est, sicut 'latinum provinciale' o 'generale' o 'commune'.  Sed italicum non placet, quia non modo in Italia, sed passim in Europa occidentali illa lingua in usu fuit.  Id saltem imaginor...

Longus factus sum.  Hoc scripsi per duos dies, quibus, nescio cur, nuntium ad blogium mittere non potui.  Alio die, si possum, pergam.  Hodie ad Pyrenaeos abeo.  Valete, amici! 

Ultimissima

Ultimissima

Saturni die proximo ad Laguardiam iter feci, quod oppidum in regione 'Rioja alavesa' vocata est, percelebre celsitudine suorum vinorum. Sed cum mihi sit mos romanica templa visitare veteresque domos reliquasque temporis reliquias, nunc contra, comitatus dominam ad artem penitus deditam quam 'modernam' dicunt, immo postmodernam, nec gothica nec antiqua templa visitavi, sed tantum 'bodegas vinarias' nuper constructas, id est, hodiernissima aedificia ad vinum elaborandum quae ditissimi hi publicani erigere decreverunt hos quattuor vel quinque ultimos annos, non ab architectis mediocribus vel eorum qui decem solidis, ut ita dicam, venumdantur, sed optimo cuique opus confisum maximis expensis.

Ita novisse potui opera Gehry in Elciego, Calatravae in Laguardia, nescio cujus hinc vel hinc et iterum nescio quo loco. Qui dies! Non malus, edepol! Hic videre potestis opus Calatravae. Modernissimum, nonne?

Cum tot viticultores novas officinas vinarias extra moenia erexissent, hoc in Laguardia desideravi, quod olim in pulcherrimo oppido gustavissem: odorem juris uvarum, novi aroma vini quod vias totius urbis complet atque delectat. Mutant tempora! Sed forma urbis, pulchritudo domorum, vallis illecebrae (etiam majores autumnalibus coloribus, ante Cantabrum saxum, procul, caeruleum), haec omnia manent.  Valete.

Iterum de emeritis

Iterum de emeritis

Vir in photographemate José Manuel Montorio est, quocum convenimus in Sancta Cruce proxima dominica. Quam mirum! Habitat ille Bursaone (ubi natus erat) non longe a domo mea! Eos homines, tot tantaque passos, admirari me jam dixi: in eorum oculis patent et dolor laborum et securitas e probitate orta. Quot eorum mortui sunt, utrarumque partium! Et qui vivunt adhuc, quam relicti sunt a partibus nunc agentibus! (Nullus, nisi fallor, administer communista vel socialista a Caesaraugusta in Sanctam Crucem iter fecit ut 'guerrilleros' honoraret.) Sed quid illis? Humiles cum baculo senectutis, sed non submissi, et ab ipsorum erroribus erepti, etiam subrident...

Santa Cruz de Moya

Santa Cruz de Moya

Proximos dies egimus in hoc parvo, pulcherrimo oppido super flumen Turia vel Guadalaviar sito: eo nos duxerat amicitia Pilaris et Antonii, et cupido adeundi ad annuum congressum in memoriam hominum qui, bello civili Hispano et mundiali perfectis, armati in Hispaniam se introduxerunt ad pugnam pro libertate proferendam et contra tyrannidem tunc vigentem. Hi homines sibi nomen indiderant "guerrilleros"; noti etiam fuerunt, verbo e Gallica pugna contra nazistas traducto, sub appellatione "maquis"; fautores regiminis tyrannici eos despexerant ut "latrones" atque "banditi".

Illi enim 'guerrilleros' saepe juventutem totam bello exercuerunt, proh dolor, sine pausa: primum civili Hispano contra rebelles in rem publicam; exsules deinde ultra Pirenaeos montes, ubi eius conamina et in regimen generalis Petain et in exercitus germanicos magna fuerunt pars boni exitus de potentia nazistarum; bello mundiale finito, in patriam tandem reversi, arma adhuc agitavere finem sperantes crudelis tyrannidis. Ipsi autem diem obierunt cruentum plerique, nam pugna 'guerrillera', ut in hac tristi natione facere solemus, ad culmen pervenit incredibilis acerbitatis et ferocitatis.

Utra pars justitiam sequitur bello civili? Si altera, ratus sum non seditiosam. Equidem illis faveo 'guerrilleros', si non alia de causa, quia majora et graviora passi sunt. Nonnullos senes colui, etiam amicitiam junxi cum Joachim Arasanz Raso, 'coronel Villacampa' (nato in La Pardina 1916, milite ab 1936 usque ad 1948 cum captus fuerit, capite condemnato et inde in carcerem conjecto usque ad 1963), quem virum integerrimum admiratus sum et in cujus corde locus odio non erat.

De lege 'memoriae historicae' nunc Hispania disceptat. Utinam per conscriptos et patres bona lex oreretur. (Nulla est mihi spes, cum de altera carpenda parte tantum cogitent.) Sed hi homines qui pro libertate passi sunt saltem gratiam merentur, et propterea verecundari deberent Hispani administri quod jam Francogallia eam beneficii memoriam servet quam ipsi adhuc ne susurrare quidem valent. Plurimi enim viri et mulieres sunt, vita jam curisque defessi, qui pro Re Publica, id est, pro lege et pro justitia totam aetatem impenderunt.

Haec imago anus quidam debilis vexillum republicanum portantis omnem caritatem et merita illorum hominum contraxit.

In reti nexum hunc inveni de 'guerrilleros' hispanis (http://losdelasierra.info/). Gregem qui diem militis silvestris in Santa Cruz instituit hic invenies: www.lagavillaverde.org/ Vale.