Blogia

Thersites

Ad Pasqualem de errore lectionis

Non, quod ego maxime mirabar illud est, quod ejus vici nomen, quod indigenarum vocabulo ’Chistén’ est et, ut litteris graecis scribam, ζισ-τέν sonat, idem esset atque illud quod in ore ceterorum Aragonensium (ripas praesertim fluminis Hiberi incolentium) ’Gistain’, etiam ’Gistaín’ perscribitur, et ita sonare solet (litteris denuo graecis adhibitis): χισ-τα-ίν.  Quomodo esse potest?

Explanatio mea, etsi demonstrare nequeam, exstat adhuc mihi quidem sola quae totius rei puncta amplectatur simulque verisimilis videatur.

Demonstrare non possum, sed verbum ’Gistain’ non est nisi illud quod nunc nos, hispanicum sermonem loquentes, scribimus ’Chistén', sed ab aliquo scriptum linguae francogallicae perito.  Illo enim sermone, ’Gistain’ ζιστέν sonat.

Esse potest ’Gistain’ scriptura francogallica?  Certe potest; Pyrenaeos nostros montes non initio percurrerunt, amore dico cognoscendi, caesaraugustani nec matritenses, sed homines ultra montes nati sicut, exempli gratia, Lucien Briet ille cujus photogrammata tam tibi sunt cara.

Potestne fieri ut nihil chartae nostrae geographicae aliud initio fuerint nisi francogallicas prave imitatae?  Ita mihi quidem videtur, sicut tot fabulae russicae quae lectae a nobis fuerunt non ex russico, sed ex francogallico sermone sunt interpretatae, vel, ne longius abeam, dictionnarium hodie usitatissimum inter pueros hispanicos nihil est nisi mediocris epitome illius Felicis Gaffiot.

Ceterum, quod fieri possit ut nomen geographicum aliquod in usum veniat ipsorum popularium non ex ore loquentium, sed ex lectione (etsi prava) chartae cujusdam geographicae, satis, ut opinor, mane demonstratum est.

De sale atque Gadibus

In hoc sonetum Felicis Lope de Vega mane forte incidebam:

   Esparcido el cabello por la espalda
   que fue del sol desprecio y maravilla,
   Silvia cogía por la verde orilla
   del mar de Cádiz conchas en su falda.

   El agua entre el hinojo de esmeralda,
   para que entrase más, su curso humilla;
   tejió de mimbre una alta canastilla
   y púsola en su frente por guirnalda.

   Mas cuando ya desamparó la playa,
   "Mal haya, dijo, el agua, que tan poca
   con su sal me abrasó pies y vestidos".

   Yo estaba cerca y respondí: "Mal haya
   la sal que tiene tu graciosa boca,
   que así tiene abrasados mis sentidos".

Quod ita verto, pace omnium postulata:

   Umeris capillo consparso, qui capillus
   portento soli fuit atque contumeliae,
   in viridi litore maris Gaditani
   conchas in gremio Silvia legebat.

   Aqua, inter fenicula smaragdina, caput
   demittebat, quo penitius adiretur a puella;
   haec viminibus canistrum contexuerat
   et capiti imposuit ad ornandam frontem.

   Sed jam litus deserens ita est loquuta:
   "Male sit aquae, quae tantula sale
   pedes atque vestes sic combussit".

   Cum adessem respondi: "Male sit sali
   qui tuo est ori, puella, venustissimo,
   nam ita meos combussit sensus omnes".

Ignoscat mihi Sandra quod die mulieris hanc qualemcumque sit interpretationem, cum de Gadibus atque de sale ludat, sibi cum salute mittam.

Sapones

Anna, quae discipula olim fuerat, quoddam insolitum mandat.  Tutrix quorumdam puerorum infirmiore capite, quibuscum sapones fabricat, ex me petit ut novas fingam formas saponibus fabricandis.  Stupeo.  Adjuvare vellem, sed minime vacuus sum hoc tempore.

Sed tamen non omnino recusso.  Domi denuo colloquemur saturni die.

Ad Alexandram de Merlino

Ad Alexandram de Merlino

Si ab initio, cara Alexandra, meus fuisset canis Merlinus, certe Latine latraret vel saltem intellegeret, sicut intellegebat olim Lupa illa callidissima, quam optimam memoria discipulam teneo atque fidelissimam.  Sed Merlinus a Violeta jam doctus est Hispanico sermone.  Doctusne dico?  Immo doctissimus!  Una cum cane suo tradidit mi Violeta tria folia minutissimorum monitorum, quae inter erant (fidemne poteris dare?) sex et viginti jussa, sex et viginti!, ad occasiones diversas pertinentia.  Lupam sex septemve jussa docueram, nisi fallor: 'sede' (et sedebat donec 'surge' audiret), 'veni', 'abi', 'cubitum' (tunc in lectum abibat ibique manebat nisi arcessita fuerit), nonnulla plura.

Ignosce nunc quaeso, cara Alexandra, quod non ultra scribam, in multa namque jussa incumbendum est mihi!

Merlinus

Novi filiae minoris vicini delicati sunt: queruntur quod Merlinus ululat.  (Merlinus est nomen cani minoris filiae.)  Cum aliud non inveniret remedium, hospitem animalis me obtuli.  Nunc ergo sum vir cum cane.

Astra

Venus, Diana, Juppiter nocturnos campos ordine currunt.

De romanis hujus saeculi

De romanis hujus saeculi

Nobis intus est omne malum, omne bonum.  Utrum, vel quota utriusque pars erumpat, ingenio, doctrinae, moribus, etiam fortunae debemus.  Non aliter nationes, quibus est quidem aliquod animi temperamentum, certe mores, plus minusve sapientiae, sors, si quid est, quam misera vel felix hominibus contingit singulis.  Etiam gentes et populi vexatis sunt morbis animi, tristitiis, cupiditatibus.

Id etiam nos scimus, qui sicci nati sumus et plurimis a mari longinqui milibus passuum, ultimum navem relinquere ducem.  Partes ergo Italicis iterum contigit agere pessimas, immo ridiculas si excussationem ducis respicimus, se casu in scapham cecidisse.  Num fortuita est historiola haec?  An conexa est cum spiritu (sit venia verbo) qui annos hos Italiam dominavit?  Mihi ita videtur, gubernatorem istum atque facinora ejus maxime berlusconiana esse.

Sed Roma reversus aliud in meliorem partem dicere de Romanis volebam.  Nam multo diversam nuper inveni hanc Romam, atque illam superiorum temporum.  Nitidior enim et mundior est haec Urbs, omni manente colore.  Et lepidius atque tranquillius ejus vias perambulare videbamur, nesciebam initio qua de causa...  Paulo post rem satis perspeximus: non modo multo rariora transeunt autocineta, sed etiam quae vias percurrunt leniore incessu, minus agitato se gerunt habitu, multo majoribus et lenitate et silentio.  Credere potestis?  Frequentissimis uti potes et celeberrimis viis, nec audies illos antiquos clangores, illas voces lepidas --non aliter esse potest in illo lepidissimo sermone-- sed irritatas.

Etiam, quod pro miraculo habuimus, tarde ambulantes per Campum, sursum deorsum intuentes, pigrorum more viatorum, retro repente currum conductum --qui taxi vocatur-- nos artissime subsequi vidimus: viam liberantibus homo ille signum fecit nobis jucundum et amicum, ac classicum ille bellicum quo autocineta utuntur ne semel quidem cecinerat!

O, Roma, quam in bonam mutata!

Insatiatus

Insatiatus

Ex itinere reversi plerumque sumus contenti, quae vidimus ruminantes iisdemque saturi.  Non ita nunc sentio.  Roma regresus sum majore etiam urbis cum desiderio quam irem, et sex dies in Italiae capite fugax fuerunt aura.

Culpam libro quem ultimis ante iter diebus legebam tribuo totam.  Nihil, vel pauca sunt in hoc libro quae non antea legeris (qua de causa codex, quem dono dederat amicus multis abhinc annis, vix erat apertus a me), sed mirum in modum ordo locorum in libro, qui idem est atque ordo locorum in urbe ipsa, animo nostro omnia illa (et libri et urbis) loca, in novum et splendidiorem redegit ordinem.

Auctor est Hadrianus van Haeck, nomen illi ’Breviarium urbis Romae antiquae’, ediderant Lugduni Batavorum Brill et Romae Bretschneider anno MCMLXXVII ’viatorum in usu’.

Librum namque ad hoc compositum est, ut in manu habeas, dum Romanum per vicum spatiere, unde legas quid de eodem vico inveniri possit Catonianum vel Livianum vel cujuslibet auctoris antiqui latini.  Non ita usus eo libro sum, sed lectio sola, chartis simul in ipso libro allatis studiose conspectis, alte me, sicut supra dixi, commovit.  Quam vere illud dicitur, mutato ordine nova fieri jam pridem nota.

Annus faustus felixque sit omnibus hic MMXII

Annus faustus felixque sit omnibus hic MMXII

Quem optime auguravi iter Romam faciens.  Roma me cepit suis viculis: nunquam antea hoc factum est mihi, quod maius Romae sit desiderium redeunti quam accedenti.

En vobis affero frustulum minimum coloris ejus purissimi qui ex oriente ad ornanda templa omnia italica saeculis mediis veniebat, et a romanis azzurro vocatur.  Argentarius Chigi id voluit in sua villa apud Tiberim sita.

Valeatis quam optime.

Furor brevis (spero)

Illud ego nostrum, quam parvum, quam debile, quam carens, non autem est se contentus, aliud vult esse atque parva res, transit namque in nostrum, aliis parvis ego conjunctum fit nos, conglutinat quidquid circa contigit, pulvis, vexilla, sanguen, maximo gaudio colores, lemmata, fides, evadit in magnum, in maximum Ego quod nomen habet nunc sanctum, jam non illud ridiculum est et humile, attollit caput et conclamat se persam, quackerum, cathedraticum, christianum, vasconem, sequacem gregis pedifollici barcinonensis, collatorem symbolarum vel titivillicium collectorem, non ego debile hocce est tempore sed valens Nos atque egregium (quam praepostere!), ipsum se veretur, jam cetera ego minuscula atque miseranda despicit, scilicet quia non sint germanica vel communista vel pilleorum exaggerator aut sermocinator Graeco sermone antiquo, liberum et justum est primum illa periclitari, deinde illorum ora claudi, postremo illa caedi...

Brrr...

Nihil malum accidit mihi, beatus sum, amici mei valent, multa comedimus crustula.  Sed cum stulto nuper disputavi et, o mirabilia rerum, iterum iratus sum...

Odi vulgus gregarium sed, quo rueremus sine hac cordum congregatione?

Cenavi hodie solus, cras cenabo cum discipulis, tertio... a tertio!  Ibo.. ibo... Non audeo fateri, ne cui invidiae sit.

Valeatis omnes his Saturnalibus, vel genitalibus diebus Solis vel Jesus vel ejus qui vobis maxime placeat.

Faustus felixque sit omnibus (quisque in grege suo) annus imminens.

In die aprico

In die aprico

Consideranti quam similis urbi sit hic involucrorum acervus thecarumque nequit praeterire quam similes sint urbes nostrae coacervationibus thecarum involucrorumque.

Routine

Haec nox primo fuit vere frigida.  Altera mane toga opus mihi fuit in jentaculo.  Jentaculum sumo plerumque in culina: ibi non est calefactio, sed placet ibi jentare.

Saepe tam mane expergefactus sum ut multa esset adhuc nocte.  Si tardior surrexi, vel lectione aliqua moratus in lecto sum, deinde ex culina video caelum albicare supra tecta viciniae vel, serius, nubes denique tingi rubris aurorae coloribus.  Placet idem quotidie facere; eadem edo, eadem per fenestram tecta arboquesque aspicio.  Sed nunquam aspectus idem est mundo.  Nonnunquam, dum aurantium emundarem vel panem in caffeana sufficerem potione, stupenda miracula fecit natura.

Jentabam ergo hodie, interdum ad fenestram oculos tollens, qua nihil foris praeter nigritudo aspiceretur, cum --mirabile visu, haereo sediculo: nescio quid delirum ante oculos est.  Nihil ibi agnosco: nec nota tecta, nec notas ibi sunt arbores.  Nescio quae machina ibi sit formae rhomboidalis, quae erecta est ob aedes, immota initio sed, si caput paulatim moveo, paululum illa paulatim contra movens...  Quid est hoc?  Cui simile?  Nonne...?

A, jam intelligo cuinam simile sit illud: non foris, sed intus est.  Sunt scrinia meae culinae.  Tantum est foris frigus, ut in vitro hodie primum fierent, ex culinae et foci umore atque calore, multa milia minutissimarum guttarum, quibus vitrum factum est speculum.

Haec nox vere frigida fuit.  Et tergendum est nobis vitrum.

Diaphanes

Diaphanes

Caelum pervolantes vocant nos grues acidis clamoribus.  Quorum greges videre non possum quin veniat in memoriam locus ille pulcherrimus:

   ...cual en los equinoccios surcar vemos
   los piélagos del aire libre algunas
   volantes no galeras
   sino grullas veleras,
   tal vez creciendo, tal menguando lunas
   sus distantes extremos,
   caracteres tal vez formando alados
   en el papel diáfano del cielo
   las plumas de su vuelo.

"Sicut anno aequinoctiali pelagus aeris pervolare videmus non alites naves, sed grues velo vectae, lunis nunc crescentibus, nunc decrescentibus distantium acuminum, pennis earum volatus grammata forsan pingentibus alata in pellucida caeli charta".

Panta rhei

Orbis senescit.  Futurus autem nascitur ex hujus cineribus.

Bursae ascendunt, descendunt.  Telehorasis de nationibus aeris alieni refertis, hominibus labore inanibus gemit quotidie.  Dux qui nuper primates amplectabatur europaeos trucidatus est publice, faciem cruentatam exhibet telehorasis.  Insula Ferrum igni periclitatur.  Grex sicariorum arma se demissurum pollicetur.  Pueri puellae necatores se nunc patravisse, nunc se innocentes fatentur.  Plures colonias ille sinit in terra pulsorum.  Non ultra colloquar cum illo mendace, ait mendax ille.  Num pater liberos rapuit, occidit?  Etiam hoc scire juvat, telehorases expetunt voluptate.  Comitia hic, illic.  Quid?  Omnes mentiuntur.  Quotidie perit ranula quaedam, ille papilio.  Terramne collidet asteroides?

Amamus, amamur, odimus, in odio sumus nonnullis.

Quid cras accidet?

Communio sanctorum

Communio sanctorum

Amor me ducit in terras vasconicas et regionem quam Navarram Inferiorem vocant.  Primo itineris die nullum photogramma sumpsi, quamvis sol satis eluxerit omnibus...  Secundo autem non pauca feci, quae inter en titulus hic domus cujusdam vasconicae, quem sic lego:

   Martus de Etchegoien et Inade Alsuren,
   conjuges, domini dictae domus,
   me aedificaverunt in solatium
   animarum
   in purgatorio existentium
   anno domini 1659

Verbum 'animarum' non liquet.  Cetera melius discernuntur.  Nescio autem quid juvarit animabus aedium exstructio.  O fortunatae animae, sua si bona norint!

Irretitus

Caesaraugustae in via nescio qui senex in me se jacit.  Recedere est primus conatus.  Quis vesanus hic impetum in me faciens?  Subridet ille quasi frater esset germanus.  A!  Subito agnosco simulque horresco.  Antiquus est ille collega pulpiti, temporis illius, cum pueri adhuc in lycaeo essemus.  Qui potest?  Num ego collega illius ruinae?  Sed si senium istud talem oculis meis aspectum praebet, qualem ergo ipsi praebeam?  O tempus, numen crudele!

Salutatio, resalutatio, o quam valentem te reperio, quidnam tibi est arcanum juventutis?, An de me loqueris, silicernium redolenti?

Uterque mentitur amboque dicimus vera.

Ut historiolam hujus hominis hic narrare cupio!  Sed homo satis notus est, et fatua esset historiola quibusdam omissis farraginibus, per quas melius ille in hac pagina agnosceretur quam eum in via agnovi.  Quod minime nolo.

Aestimabam ego ad paucissimas aures (vel oculos) has nugas pervenire.  Qua re confisus, nonnumquam libere loquutus de quodam, ’Nemo leget --cogitabam--, praeterea nomen fabulamque fucavi, etiam ille ne litteram quidem Latinam scit’.  Miro autem modo non multos post dies taxabar ab ipso, quem numquam lecturum, immo numquam agnotum iri confisus eram!

Sed hoc maxime cogitabam oppidum rediens: hominem non videram quot annis?, quinque et triginta?, triginta?  Semper autem illius notitiae hinc illinc ad me pervenerunt, per communes amicos persaepe, ita ut certior semper sum factus de illo --sicut ille de me: quid agerem, quid egeram, quid fere acturus essem...

Ingens rete sumus notitiarum...

Pensum epistolare

Filia carissima: dies hos, qui jam abesse incipiunt, beatissimos aestimo.  Quam dulces horas una fuimus!  Nunc maledicere desino hos duos annos, quos domo afuisti, cum tam acrem fecerint hanc voluptatem hic te videndi, hic tecum colloquendi.

Denuo tibi jentaculum parare!  Iterum tecum notas vias percurrere sub hoc splendido, semper novo, sole autumnali!  Caram denique puellam iterum indulgere!

Sed non, jam tu puella non es.  Id tam alacres micantesque fecit has horas.  Nonne censes alterum alterius sententias atque consilia melius nunc intellexisse, immo sicut numquam antea?  Fuit quasi ebrietas.

Haec verba ad te mitto pro penso epistolari.  Tibi gratias agere volebam.  Optime valere te, cara filia, toto corde jubeo.

Sermo quercus et betae

In auditorio.  Cursus alter baccalaurei humaniorum litterarum.

Magister: --Cur non respondes?  Num quaestionem non intelligisti?

Puella:  --Non, causa est... quod non satis tabulam cerno.

M:  --Accende ergo lumen!

Discipula surgit ut accendat.  Interdum magister, insulse:

M:  --Lumen, plus luminis!  Dixit Goethe, et mortuus est.

P (ad pulpitum regrediens):  --A, istam pelliculam vidi!

M (attonitus):  --Quam pelliculam?

P:  --Istam...  Pelliculam quam dicis... illam de martiano qui digito...

M:  --Quid?

P:  --Nonne dixisti ’E.T.’?

M:  --Goethe!  Dixi ’Goethe’!

P:  --Papae!  Quis est iste?

Academica

Academica

De photogrammatibus morem facile gero cuilibet: sunt nobis eorum centum, mille, multa milia quae collocare hic possemus sine molestia.  Sed loqui de academicis...  A, hoc antiquius est.  Non, ’antiquius’ non est idoneum verbum; nam quidquid agamus maximi momenti est, vel pontem struas vel papyrum flectas.  Non antiquior ergo, sed severior materia est, hoc volui dicere: verum enimvero, cum officium nostrum sit docere, tardior jucunditas advenire solet dum de docendo cogitamus.  Et, si tristiores, quorsum hae paginae?  Quid praestant nugae, sine mica risus atque malitiae?

Nam fateor me minime faceta illa aestimare, quae quibusdam voluptati est persequi et coacervare, etiam in lucem edere sub jucundis nominibus, vel ’Anthologia insipientium’ vel ’Fasciculus insaniarum’.

Est autem aliquando, inter flores, quidam tam dulci aromate ut impotens in risum erumpamus.  Quis non recordaretur illud portentum, Hannibalem fuisse ducem cartilaginosum?

(In imagine Mare parvum vel ’Morbihan’, dulcissimum litus.)

Speculum tremens

Speculum tremens

Cum amico placeat, imaginem apponam novam.  Plura de itinere (atque de multis aliis) scripturus eram, sed aliquid quotidie evenit quo arceor ab litteris.  Senescentis aetatis hoc est, puto, quod horae non currere, sed effugere, evolare videantur.  Iter armoricanum longissime abhinc aestimo remansisse, illic, in reductis memoriae angulis.  (Amicum heri conveni et archaeologum et archaeophilum, certe praehistoriae penitus deditum, cui vix enumerare potui loca megalithica quae viseram: cairn Barneneticum in primis ad memoriam regredi recusabat.  Quid?  Aetatis est hoc.)

Illo die quo Barneneti adfui paucas imagines sumpsi (dies fuit fuscus plerumque), et paucae sunt quae non displiceant.  Incipiens autem dies serenus fuit et hoc aquaticum speculum capere potui in vico Morlaix.