Blogia

Thersites

Hoda ad Fabonium

Ex eadem anthologia cui nuper alludebam carmina perlego electa Percy Bysshe Shelley, quae inter Ode to the West Wind cuius versuum horum

     like the bright hair uplifted from the head
     of some fierce Maenad
...

obtundit me interpretatio:

     como erizada cabellera en llamas
     de algún Maenad terrible...

Quid?  Quidam terribilis Maenas?  An Maenad vir est mihi ignotus?  An Maenades anglicae generis sunt masculini?

Paulo infra aliud portenditur; nam ubi Shelley scripserat

     beside a pumice isle in Baiae’s bay

facit interpres

     de la isla de Baiae en la bahía.

Fugit me cur Baiae appellentur ’Baiae’ neque adhibeatur vocabulum hispanicum ’Bayas’; ceterum ex interpretatione apparet Baias insulam potius esse, quod nisi fallor non ait anglicus poeta.

Hos flores colligo in scrinium condendos ubi declinantis nostrae latinitatis argumenta coacervantur.

Quod minime intelligo hoc est: anthologia fiebat (ita fatetur prologus) ’ex optimis interpretationibus’ --et certe, his mendis omissis, huius carminis versio, quantum judicare possum, apta est--, sed anthologiae collector est homo humanissimus, Latinum et Graecum optime callens, cui non potuit fieri quin in oculum darent menda talia...  Sed, verene bona esse potest interpretatio mendis eius modi foedata?  An aliquid me fugit in ’Maenad’ et ’Baiae’ illis?

Ad patrem

Anglici auctoris Johannis Milton carmen quoddam latinum noveram annum agentis octavum et decimum, quo conjuratio describitur catholica ceu a Satana videlicet facta quinto novembri die anni 1605: aliquanto tumens, versus nihilominus admirabilem reddunt illum ferme puerum tanta atque talia valentem.

Ejusdem polyglotti poetae aliud carmen in anthologia quadam invenio ’ad patrem’ compositum, quod sic incipit:

     Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
     irriguas torquere vias, totumque per ora
     volvere laxatum gemino de vertice rivum...

Scribit poeta gratias agens patri de doctrina atque educatione:

     Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
     exiguum meditatur opus,

quod dictum ad benivolentiam videtur parandam non modo quia poema sit humile, sed etiam, ut apparet, cur in dubio sit quod versus pangens patri placeat auctor:

     Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
     quo nihil aethereos ortus, et semina caeli,
     nil magis humanam commendat origine mentem,
     sancta Prometheae retinens vestigia flammae:
     carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
     ima ciere valet, divosque ligare profundos...

Docemur paulo post ab ipso patre Musas coli solitas:

     Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas
     nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
     munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
     milibus et vocem modulis variare canoram
     doctus, Arionii merito sis nominis haeres.

Num polyphoniam ergo pater callebat?  Filii opus si non magnum est, satis apti sunt hexametri (centum paulo plures), quantum scio, aeque solidi atque fluentes, clari, faciles.  Conciliant poetam cuius longum paradisum vix olim potui dente carpere, mihi non minus taediosum quam Nemini Pharsalos (cui etiam in hoc consentio).

Placet etiam deprehendere interdum verbum recens, novissime ingressus in nostro sermonem:

     Austriaci gazas, Peruanaque regna praeoptas.

Forsan aliquando legere Paradisum iterum conabimur...

Musica caelestis

Lusciniae jam convalles cunctos pulcherrimo complent cantu, quem hoc anno die solis priore primum audivi.  Hac hebdomade quotidie eas canentes audio, mane, vesperi.  Quae musica formosior?

Immo est musica formosior.  Equidem vocem amicorum malo quam avium omnium et quorumlibet organorum.  Veniebam nescio quas quisquilias de passeribus scripturus, cum novos invenio atque etiam feliciores nuntios Sandrae et Neminis, qui mihi vera sunt musica caelestis, vel omni musica jucundiores.  Laetissimus eos lego atque relego, eorum copia maxime fruor, nihilne minuitur voluptas quod immeritum sciam esse me: laborem majore fecistis industria, amici diligentissimi, quam ego ardelio atque desidiosus, passeribus intentus, numquam fecissem.

Nunc, ope vestra dives factus, locos quos attulistis annoto atque recolo.

Ceterum, discipulorum non raro misereor meorum, qui magistrum patiantur tam neglegentem.

Lusciniae meae, valete.

Intentique ora tenebant

Disputandum nil erat, putabam ego, de his notissimis verbis quibus incipit secundus Aeneidos liber, sed contra fiebat nuper, cum discipula quaedam in hispanicam verteret linguam ’y mantenían sus rostros atentos’ (quasi legeretur ’intentaque ora habebant’, vel ’servabant’) et nobis interpretationem recusantibus aliquanto petulanter responderet errare nos, cum se ipsam e reti universo versionem suam deprompsisset.

Hoc primum mi accidit, quoad memini, discipulum per rete versionem comprobasse, quod minime improbandum mihi quidem videtur.  Sed non facile fuit mihi satis demonstrare cur ita sentirem, illam interpretationem infidelem esse.  Quid?  Copiosior esset scientia barbato cuidam quam reti universo?

Quod ’intenti’ et ’ora’ diverso sint casu non maxime obstat, nisi fallor, cum per hypallagen facile solvatur difficultas.  Sed omne punctum est in eo, mea sententia, quod verbum ’tenere’ pro ’habendo’ prave intelligatur, cum illius significatio acrior latino sit sermoni quam nostro jam veteri ac trito.

(Graecum namque Latinumque idiomata plerumque pro veterrimis habentur, cum, mea sententia, potius in pueritia sint idiomatica, ut ita dicam, prae nostris, sicut dixi, jam antiquis ac deciduis.)

De significatione verbi tenendi, hoc primum est.  Alterum hoc: quae est vis verbi ’oris’?  Primum, bucca; facies, deinde.

Ad hoc, tertium, quid quod saepe in notulis legitur, de oppositione inter praeterita ’conticuere’ et ’tenebant’, nisi de eadem loquantur re, id est, de silentio?

Quid, quartum, dicere incipienti juvat, nisi silentium quod dictum postulat illud, ’favete linguis’?

Sed, cum ad versiones quas in manu haberem me contulissem, non paucas comperi cum discipula consentire; Victor J. Herrero, e.g., vertit ’y tenían atentas las miradas’.  In vetere editione vergiliana, quae assidua usura jam paene collapsa est, bibliopolii Hachette (Plessis et Lejay adnotantibus) legitur hoc: "Intenti: ayant pris l’attitude de l’attention, attentifs. -- Ora: le visage, tourné vers Enée".

Ex interpretationibus per hendecasyllabos factis non adjuvat, hoc in loco, versio Michael Antonii Caro (Bogotae 1873), omnium mea sententia pulcherrima, cum haec vertere omiserit verba.

Illa autem Gregorii Hernández de Velasco (Toletum 1555), sola est quae pedibus eat ad me, cum de silentio putet illa verba dicta: "Callaron todos, tirios y troyanos, / y atentos escucharon en silencio".

Quid censetis de hac re, amici?

Anglico sermone

Optima olim discipula, quae nunc linguam anglicam profitetur, candidum responsum narrat cuiusdam puellae septem annorum:

--Profestrix:  What's the name of your school?

--Puella:  My school is Santa Rosa.  Bueno, no, en English Santa Pink.

Pugna canensis

Adeo jam Merlino fido ut sine retinaculo cum eo per has vias perambulem.  Sed hodie male fuit nobis.

In agro quodam eramus, ludo nobis carissimo intenti (ego lignum jacio, currit ille vesano furore --nonnunquam etiam dentibus lignum retinet antequam humum tangat), cum alius canis apparet in postico ejus agri qui proximus erat: canem dixi, sed melius dixissem caniculum, vel cuniculum, nisi quod vesanius ille latraret, et se contra saepem metallicam furiosius se jecisset quam Merlinus ad lignum.

Repente caniculus saepem transit et Merlinum petit.  Canis noster, qui alterum ne aspexerat quidem, se vertit pugnaturus et, antequam rem intelligere queam, en duo canes furiose contendentes, etiam adde virum qui super saepem caput effert (dominus sine dubio caniculi) furiose atque vesane (etiam ille!) clamitans:  "At comprime canem tuum!  Occidet canem meum!  Heu, occidet canem meum!"

Pugna re vera non erat: Merlinus alterius jugulum dentibus adeo solide tenebat, ut vix pipiare, ne quidem spirare posset.  Conatus sum, non sine metu (aiunt ad canes pugnantes periculosum aditum), eos dividere, sed frustra.  Id erat solamini, quod sanguis non effundi videretur.  Et quercus ille clamitans:  "Occidet mi canem!  Sed avelle canem tuum!"

Merlinus alterum denique mittit.  Quid ille?  In ictu oculi iterum Merlinum petit.  Rursus pugna, rursus planctus domini canis, rursus hic sub dentibus Merlini.  Sed brevior fuit iteratio: statim caniculus liber fuit, at nunc contra novam despexit pugnam, et currit ad dominum.  Qui gloriam extremam quaerens haec sapientia verba addit:  "Acriter verbera canem tuum!"

Scilicet, id ipsum facturus sum (cogitabam ego), cum culpa omnis sit canis tui, qui satis superque meritus est quod passus erat.  Tacui, profecti sumus.  Nihil ultra accidit, sed quam pessima hora!

Non feriae

Sed ordinatri defectus, haec est causa cur afuerim hos dies.  Redeo animosus, cum magis in dies placeat, quamvis pravissime faciam, latine sententiam exprimere.

Etiam si parum vacabo, duos vel tres versus quotidie exarare conabar, conarique pergam.

Tympana

Hos dies passim audiuntur tympana.  Viae oppletae sunt gregibus veterem colentibus superstitionem.  Fortuna mihi partim fauit quod ex aedibus tympana non audio.  Sed, si eum cursum publicum adeo, ab episcopis atque bonis civibus occupatum, tympanorum sonus memorat me aliquantulum esse advenam, non totum hujus telluris.  Verum est: nescio quota parte sim romanus, graecus, germanus vel sinensis.  Sed non totus sum eorum qui tympana canunt.  Quamquam nonnullae mulieres oblique intuentur quasi persam vel afganistanum.

Orbis novus

Spatiamur Merlinus egoque.  Sol, jam jam trans montes se condens, e cerasorum floribus ultimos exprimit roseos fulgores.

Obvii tres pueri adeunt.  Iis quoque canis comitatur, eorum autem canum quorum mandibula terere valeret robur.  Merlinum jubeo sedere donec viatores transierint.  Sed unum eorum comminus agnosco:

--Pappae!  Salvus sis, amice Stalin!

--Salve --respondet gradum comprimens.

o o o

Hodie mane primum convenimus: Stalin studet cursui primo secundariae, quem gregem curabam absente professore.  Nomen pueri me percussit statim auditum.  Sed, quantum vidi, homo est tranquillus atque affabilis.

Collega quaedam, quae saepe pueros secundariae docuit, certiorem me fecit:

--Non est primus eo praenomine in lyceo.  Fuit jam aliquot annis quidam Stalin Josephus (utrumque praenomen est), cui fuerat frater Darwin Bartholomaeus sororque Usnavy Myriam.

--Usnavy!

--Quid stupes?  Discipula est mihi Ginsop appellata.

--Ginsop?  Id praenominis quid sibi vult?

--Si recte habet profestrix anglicae linguae, etymon nominis est ’jeans shop’.

o o o

--Hic sumus --facit Stalin--, paulum spatiantes.

--Quod optimum mihi videtur.  Fac valeas, amice Stalin, et habeas felices ferias.

Ferias Stalini augurari, id nunquam fieri posse credissem.

Tirant lo Blanch

Cum mahometicus rex Canariae Magnae anglicam vel potius cambrensem civitatem Varoic oppugnaret, fortissima comitis uxor, penuriam famemque praecavens ’anà per les cases, fent traure forment et civades’ id est, 'domos perlustrat ad frumentum et avenam comparandum'...

Verbum 'forment' etsi nunquam audieris, facile intelleges ex latino 'frumento' --id quod acciderat mihi.  Sed caesaraugustani millies audieramus nomen sculptoris Damiani Forment, auctoris arae maximae basilicae caesaraugustanae, operis eximii (de 'retablo' vel 'retrotabulo' loquor) atque pulcherrimi.  Repente et vis nominis, et armorum ipsius aperitur (quae arma sunt spicae duae transversae).

Obiter intelliges nomen insulae minimae Balearis: Formentera, id est, Frumentaria.  Et si verum non est...

Sermone valentino adjuvante, duo valentini coeunt egregii, Martorell et Forment.  A, hae sunt parvae philologi voluptates...

Hos dies facinora perlegam Tirantis Candidi equitis valentini...

Vita ipsa

Quam ridiculum hoc est, semper incipere atque resumere, Sisyphus quisque suum producens saxum...

Catagraphus

Catagraphus

Neptis sponsusque sunt maritus et uxor.  Qualis fuit dies nuptialis, serenus, apricus, splendidus, tale utinam sit eis ceterum aevum omne.

Qui enim dies!  Herbae circa cunctae movere incipiebant (nam ’movere’ dicunt aragonenses pro pullulando), cerasi mirabiles eorum roseos flores ostendebant.

Qualis etiam nox!  Venus, Juppiter, Mars...  Mmm, quae tria numina, ad matrimonium augurandum!  Omittamus haec.

Soror minor humerale ostendebat Philippinum, id quod hispanice ’mantón de Manila’ appellatum est, opus egregium et vetustum (cui centum esse anni dicuntur) ab amica commodatum, ita rebus mille portentosis pictum ut longum temporis spatium adhiberetur ad contemplationem.

Ego numquam tale videram, tot animalibus et hominibus in uno agitantibus panno!

Faustus felixque dies

Cras male erit mihi, praesagio.  Sororis filia ritu nubet marito.  Quod placet, at quales, quam longae erunt caerimoniae!  Totus dies, totus erit deperditus.  Primum sacra quibus minime credo duas horusculas terent, deinde adeundum est ad illas ’bodas de Camacho’ quae semoto patrabuntur deversorio quo laophoris, sicut novus est mos, gregatim vehemur: clausis erit comedendum bibendum saltandum ad multam noctem...

Urbane, vel paene urbanus ibo, sed... omnia poterant fieri sine me.  (Cavetote has querimonias edere foras, quas secreto dico, coram familia beatissimus ego avunculorum!)

Fratrem saltem conveniam qui toto anno afuit.

Duas metuit res mater, quarum altera est cultus cujusdam filii (scilicet ne domum infamet solitis pannis); de prima et capitali suos deprecat deos:  ’Moriar sis deus bone, sed post taedas, ne tristes nuptiae sint nepti, avia defuncta!’.  Risum vix teneo.  Ceterum avia nunc exsultat, cum medicus nescio quibus venenis eam jussisset uti, ad longum tolerandum diem...  Hac tota nocte vigilabit anus, fere nepte beatior.

Aqua, aqua!

Imber denique postquam nimium diu sicca fuerat terra.  Sed quam male olet Merlinus!  Miser Merline, nihil culpande canis!  At nasus me meus paulum abesse cogit.

Ducenti anni

Gadibus ducentis abhinc annis edita est prima constitutio modernae, ut aiunt, aetatis in Hispania.  Nihil nonnullis magis exspectatum: dimidiae hispanorum parti satis fuit ut ei constitutioni faveret altera dimidia pars, vitam ad eam debellandam consecrarunt.  Hi maledicebant, illi canebant ’Viva la Pepa!’ (’la Pepa’ nomen constitutioni indiderunt, quasi ’Josephae’, quia promulgata est die XIX martii mensis, die sancti Josephi).  Qua verborum junctura, ’Viva la Pepa’, aliquid agi temere, aliquem laeta neglegentia sese habere etiam hodie quotidiano sermone significatur.

Haec, quae nunc est constitutio, nobis jam plus quam priores durat.  Vix credi potest, in hac natione, ubi quisque se unicum putat atque maxime alium atque ceteris.  Nonne Batania, bonus ille poeta, se unum nuper nationem praedicavit?  Vestigia sequitur Valle-Inclán, qui Hispanos in duas divisos esse partes aestimaret, se ceterosque omnes.

Quae natio!  Quae capitum durities!  Talibus civibus, cetera egregiis, quamdiu nobis manebit lex?

Quadraginta tantum

Multum risimus sententia illa parietali:

ψηφισε Αλι Μπαμπα, ἐχει μὸνο 40 κλέφτες

quae Latine legi potest:

suffragare Ali Baba, habet tantum quadraginta praedones!

Callidus canis

Officium canis educendi retributione non caret.  Placet homini vergenti aetate, inter alia, juniorem contemplari feram per campos discurrentem.  Multas vias hodie transeo quae mensibus, annis fuerant in oblivione.

Ut pares sint utrique vires, saepe birota utor.  Cum Merlino displiceat a me longe abesse, eum hodie sensi intente me intuentem, qui birota vehebar; egomet attentus eram, paratus compescere rotas cum primum canem necessitas consistere cogeret.  Opus non fuit.  Cum in latus tumuli cuiusdam via pervenisset, satis acclinis hac ex parte, Merlinus repente aliquantum praecurrit ibique, facie apposita tristi canum cacantium, suo functus est officio aspiciens me quasi diceret: "Sursum curre nunc, bipes, culus defricatus erit antequam huc perveneris".

Nulla dies sine linea

Nulla dies sine linea

Age, lineam jam scripsimus.

Etiam photogrammata addamus; sic oculi contenti erunt.

Solarium hoc in aedibus Pitarque, in vico Turolensi, invenimus.

Neorrabioso

Novum reti piscem sectatus sum, lucidum et suculentum, qui se poetam appellat et multum legit atque scribit non sine lepore, imprimis de patre, de puella, de patria vel, ut melius dicam, contra patrias.  Ceteras appellationes (vasconicas, hispanicas) recusans, nomen sibi indidit Bataniae, ipse sibi patria esse ratus.  Legite.

Polonus

Longam tero horam blogi lectione Kerauni (qui notulam hic jam mense januario scripserat, sed non ego legeram).  Paulo plus de eo deque urbe ejus disco, et de somniis, et de versibus.  Sagire conor officium studiumque proprium, sed jam vesperascit, et Merlinus ceteraque avocant me a divinatione.

Quam devertimur reti!