Blogia

Thersites

Annus novus

Annus novus

Imminenti nunc anno scholari nova teneor cogitatione, nonne sit potius, cum ab peritis latinitatis tantum legar et qui plerumque doceant, hanc mihi tam caram amittere consuetudinem quodcumque in buccam venerit garriendi, atque res resecare tractandas deque solis his scribere quae latinum profitentibus utiles esse possint.

Quot haec legant nescio, nec scire cupio; homines bonos spero.  Sed maxima eorum pars quos noverim (familiaribus omissis necessariisque qui amicitia plerumque legunt, plus photogrammata inspicientes quam cetera emensi taedia) latinum profitentur sermonem.

Hos numquid docere possum?  Nihil certe.  Sed cum hi qui latinum doceant etiam futuros doceant docentes, non absonum sit fortasse expertum loqui et paucos errores meos exhibere.  Paucos dico quia paucos novi.  Utinam cunctos scirem!  Sed ignorantissimo cuique satis sit mendorum minimam nosse partem.

Vos enim corrigere me non vultis, nonne?  Ita puto, nisi succenseat aliquis... Dixit amicus quidam quem via nuper obtulit:  ’Aliquando tua lego, non ibi sunt multa menda...’

Ecce photogramma romanum, ad amicos necessarios familiares...  Tiberis, pons, mense januario proximo... Cum Romam ire non possim pede, animo ibo; ita vero.

Perceleber

Perceleber

Rerumne scriptorem novistis?  Hic erant cineres, in Arce, ad januam Iunonis Reginae.  O Blonde, Blonde, quid de gloria tua?  Pauci faventur tecto dominae illius.  Nonne et ego pedem exhibeo meum sepulchra tua calcantem, ut aliquam attingam gloriam?  Aut verum sit gloriam me facere flocci?

De viva latinitate

De nuntiis latinis meditantibus aliquid oblatum est nobis publice dicendum de viva latinitate.  Nam persaepe nonnullos audivimus collegas atque amicos illis blande irridere (etiam alios non tam blande) quibus cordi sit latine vel scribere vel loqui.  Forsan ipsi aliquando risimus.  Quidni?  Nonnumquam ridiculi sumus in studiis cupiditatibusque nostris.

Sed, jocis omissis, jacet quidam error et praepostera de loquendo aestimatio.  Irrideatur sane qui vix elementa callens ad omnium divinarum humanarumque disputationes se conjecit.  Sed pariter irridendi sumus qui latinum profitentes vix unum quimus, ac non sine multa cunctatione multoque sudore, verbum facere, gratiis maximis dis actis si non prave emissum.

Duae sunt viae ad sermonem quemlibet discendum: una, qua nos latinum docebamur, nihil ad colloquendum respectat, attenta tantum ad intellegendos textus, sententias, verba, ad penitus capiendas formas, casus, ad omnia usque ad fimbrias consecanda quae vel materia vel sensu amplectitur lingua.  Hac certe via longissime licet progredi, nec illa sumus decepti: multa de latino sermone didicimus quae hac methodo omissa sciri plerumque non possunt.  In mentem venit stupor collegae cuiusdam nostri, linguae hodiernae professoris (similia forsan lector expertus sit) impotentis ad nos respondendi de nescio qua simplicissima re syntactica quaerentes.  (Ad quam rem penitus responsum dedit, obiter dicam, paulo post, discipula nostra quae linguam illam studebat et nunc jam optima philologa publice facta est.)

Alteram enim methodum linguas hodiernas profitentes plerumque sequuntur: qui, ea quisquilias ducentes quae nos tanto pelliciunt, minime ad textus, immo ad vivum sermonis usum ab initio sese conferunt.

Altero more, syrtes atque praepedimenta syntactica; altero contra, commoda ac facilia, immo humilia quaesita sunt.  Qui prima ducitur methodo, scire conatur qui casus, aut dativus aut ablativus, sit ’fluctibus’ in versu luctantem Icariis fluctibus Africum.  Quod minime alteram secuto curae est, qui contra utrum ’speculo me vidi’ an ’in speculo aspexi me’ an ’visus per speculum sum’ castissime enuntietur diligenter atque operose satagit.

Methodus ambae minime discrepant aut contrariae sunt; potest homo utrolibet incedere, vel bifariam, si vult.  Sed adeo insipientes sumus mortales ut alterum adhibentes instrumentum, alterum despiciamus vel praetermittamus, nos scilicet philologi methodum illam linguarum hodiernarum, has contra profitentes caram nostram philologicam.

Sed, di boni, cur, si neutra ad omnes difficultates potis est tollendas, altera alterius auxilio egens?  Quidni ambae adhibendae?  Qua de causa altera omittenda vel ridenda vel oblitteranda?

Novi nuntii latini

Per blogum Sandrae, quo tam utilia atque grata didicimus, notitiam accepimus novorum nuntiorum latine radiophonio editorum a Christophoro Macias qui in studiis malacitanis profitetur.  Quae notitia summo gaudio summaque gratia in primis accipienda est, nam hi primi (equidem Sandrae etiam in hoc fido) nuntii latini in Hispania radiophonice sunt editi.

Latinitas in Hispania, haud semel dixi, miserrime jacet.  Scribere audere latine, ne dicam radiophonio loqui, quamvis hominis audacis dici possit, potius hominis magnifici atque humilis aestimare forsan oporteat, cum tam facile sit ut sententiolas nugasque prodentium ignorantia, si minus nudata, certe per suturas, ut ita dicam, pelluceat ac publice pateat.  Qua de re has nugas relegentes ipsi fimus quotidie certiores.

Aliquantum tamen gratiam amittit res cum nuntios audientes docemur non omnino latinos esse, sed hispanicos plerumque, paucis intermissis anfractibus latine lectis.  Sed hoc aliquantulum gratiae, non omnem non maximam non magnam partem adimit.

Gaudium tamen et audientis spem aliquanto plus officit unus aut alter lapsus in accentu, hic ille soloecismus in verbo, nonnulla barbara constructio, quibus omnibus nuntius plus justo foedatur.  Patet Christophorum Macias vivam Latinitatem minime colere; liquet ei esse colendam.

Exemplo sint nuntii proximis idibus juliis editi (quos per Sandrae blogum audias sis suadeo).  Ex his tria tantum gravioris momenti menda monstrare volo.

"Censebat ut hoc paulum temporis perduraret".  Qua in sententia illud "ut" cum subjunctivo praeterito prave subicitur verbo ’censendi’, cum ipsum praeteritum et ad futura referatur et (sicut per hispanicam patet interpretationem) minime voluntatem sed declarationem exprimat.

"Ut nobis persuaderet discrimen celeriter desinaturum esse".  Ubi nescimus quid sit ’desinaturum’, quamquam licet imaginari verbum quoddam ’desinandi’, a verbo ’desinendo’ aliqua via exortum.

"Praesidens noster nuntiavit se fiscale pretii additamentum (Hispanice IVA) ascensurum esse", facetissime dictum est, cum cogites ’praesidentem’ noster fiscali additamento equitantem.  Auctorem fefellit lingua sua, ubi verbum ’subir’ cum ’sursum ire’ significet, tum etiam ’sursum portare’ sibi vult; at non ita dici potest de ’ascendendo’, verbum quod, optima saltem latinitate, solas patitur objectas res ad quas ascendat subjectus.

Non improbare cupio Christophori incepta, cuius scientia sufficeret, certus sum, ad illa menda corrigenda sine auxilio nostro.  Sed ipse professor, cuius vox tam bene sonat, cuius accentus non invenustus est, non modo neglegenter aliquanto se habuisse confitebitur sed etiam concedet hanc reprehensionem meritum esse.

Multa adhuc Christophoro (sicut omnibus, quis hoc neget?) discenda sunt.  Sed ad menda id genus corrigenda (et hoc est quod maxime intellegi cupio) una est via: cultum vivae latinitatis.

Si ea patientia usus est lector ut hactenus legerit, relegat postulo paragraphum alterum.  Quicumque in Hispania hodie, hisve in latinitatis desertis, vivo conamur uti latino in hoc discrimen incidimus, invitos exemplum fieri pravae latinitatis.  Quid enim sumus nisi tirones?

Albingauni

Albingauni

Quam formosa Italica tellus et civitas!

Et in hoc pusillo bibliopolio quod ad dextram imaginis, coram templo videtis, tot pulcherrima volumina erant, et tam vili pretio!  Multos mecum attulissem, nisi nunc plane scirem oculos nobis non jam restare ad tot libros legendos.

Hoc serio opinor, at nullo afficior maerore.  Cum legere non potuero, pro certo habeo nec falli credo, amor legendi defiet.

Hic eram

Hic eram

Heri Lapurdi hora antelucana conjunctionem Veneris et Lunae super flumine Niva contemplabamur (sorores enim ad pedes Gemellorum nunc sunt signiferum currentes); casu in manu erat machina luce depingendi et, cum pulcherrimum esset spectaculum, conatus sum, sed frustra, aliquid vero simile captare.

Hoc etiam a maioribus nostris differimus, quod ad lucem describendam plurimos conatus, quadraginta, sexaginta, fere gratis facere possumus.  Amici adulescentuli ne bona quidem photogrammata obtinere jam contendunt, sed ad retia socialia, quae vocant, omnia qualiacumque sint apponunt, nihil ultra ferme dicturi nisi scilicet se illic fuisse.  Quod minime intellegimus antiqui, quibus adhuc 'bona' atque 'mala' sunt photogrammata, malisque minuitur decus nostrum.

Equidem non sexaginta, sed sex vel octo feceram.  At hoc malum photogramma est omnium melius.

Faccia grottesca

Faccia grottesca

Quamquam non diu ante ordinatrum morari conor, hos lentos caloris dies non pauca lego quae ante non poteram amicorum Interretis, in blogis praecipue quae aliquantum neglexeram.  Neminem imaginor Nusquamiam pererrans, mensem Romanum invideo Sandrae, cujusdam amici narratiunculas miror...

Praeter voluptatem ipsam legendi, aliquid dictu dignum ex lectionibus hodiernis depromo: aut me penitius celeriusve sententias eorum intellexisse aut (quod potissime credo) illos in dies pellucidius ac luculentius exprimere quae cogitent quaeque velint.  Quod eo magis nos juvat reputantes, re vera sperantes, paria de nobis olim dictum iri.

Ecce vultus ridiculus supra januam aedium nobilium Albae ad Tanarum.  Multa ridicula sunt in orbe; contenti sumus si placeant.

Vervactum et desidia

Vervactum et desidia

Hi sunt anfractus fluminis Leza, prope oppidum Ripafractam.  Quot arva nunc deserta ac neglecta in Hispania videntur, cum tot homines officia sua atque artes gestiant exercere!  Paradoxa stolidae hujus civitatis.

Ripafracta

Ripafracta

Haec pulchra domus eminentem occupat locum in Ribafrecha, ubi nuper fui cum amicis.  Ribafrecha secundum flumen Leza est, sicut indicat nomen (riba- est 'ripa', -frecha id quod 'fracta'; falli me putarem, si fluminis ora, qua conditum est oppidum, non esset vere anfractuosa), in regione inter pulcherrimas Hispaniae quae vocatur Cameros.

Pars domus superior ex lateribus constat, ut solet in hac regione saxo plerumque carente; finita, dicerem, saeculo septimo et decimo.  Pars inferior saxo quadrato structa est: fundamentum, eo lapide quem vocant, puto, conglomeratum (lapillis congestum flumine tritis in caemento durissimo), paene integrum manet; cetera pars, quae praecipue fert ornamenta, ex diverso lapide, cujus vocabulum latinum ignoro et quem vernaculo appello 'arenisca'.  Haec tempore et carie confecta est mirum in modum; arenisca enim facile scalpitur, sed nonnumquam et aqua et vento eadem diffluit celeritate.

Aedes, sicut homines, tempus ornat rugis canisque; desunt dentes; genu dolet.

Quod Freudiani vocant 'projectionem'.

Besalú seu Bisulduni

Besalú seu Bisulduni

"Embotits i formatges casolans".  Quam amabilis est terra catalana!  Claustrum oppidi quod vocant Palamós nunc aiunt esse minime mediaevale sed saeculi praeteriti: multa enim tunc imitata sunt vetustatem (historicismum, puto, appellant).  Forsan haec porticus non ultra centum numeret annos (arcus enim audaciores mihi videntur), sed quid ad rem?  Nonne pulchra?  Sed hoc pulchrior est, quod habet "farcimina et casei domestica".

Facetiae italicae

Facetiae italicae

Inter jucunda quae Mediolani vidi non pauci fuerunt grafitti in via Portae Ticinensis, quae via referta est scriptis, picturis, sententiis ad vitam publicam ac privatam pertinentiis, aliae pulchriores, aliae acutiores.  Haec inter omnes maxime placuit, colorum gratia, ingenii causa nonnullorum jocorum.  Plus placebit mihi, si etiam vobis placebit.

Solarium latinum

Solarium latinum

Notandum duodevicesimo saeculo Brigantione, vel Brigantio, in pulchro oppido Italiae Galliaeque finitimo, vixisse pictorem quendam horologia sollertem componendi, cuius non pauca nec parva opera servantur in aedium parietibus.  Vias perambulans acclinis Brigantionis nonnulla solaria mecum adduxi per photographemata.  Inter quae videte quam latinissimum hoc, cujus vix aliquam invenias partem non sententiis verbisque coopertam latinis, ex illo tristiculo 'Vita fugit sicut umbra' usque ad elegans distichon quod praecipua est sententia:

     Haec cum sole fugax Themidis Martisque labores
          et venale forum dirigit umbra simul.

Namque in oppidi foro situm est horologium.  Brigantionis mores videntur finxisse et pictor hic, et architecti militares.

Juveni vernae suae

Juveni vernae suae

Haec lapis funebris videri potest Mediolani in aedibus quas Rationis vocant, id est in vetere sede administrandae urbis.  Sic legebam:  "Gaius Atilius Quinti filius Secundus, sibi et Valeriae Publii libertae Crocin(ae?), uxori suae, et juveni vernae suae, vixit annos X".  Num uxor atque verna sunt eadem mulier, vel potius puella?  Vae miserae!  Partu mortua est.

Fuga

Fuga

Confugiendi cupidissimi --nunquam memini tam fugiendi fuisse cupidos quam mense junio praeterito--, vix lege fas fuit, ad ultimam Thulem contulimus nos.  Non re vera ad ultimam Thulem; sed satis est, mihi saltem, quamvis ducenta tantum chiliometra recedas, iis longe abesse quae quotidie ageres, conareris, disputaveris, cuncta denique quorum te jam taedebat.

Nec itinera magna nec lautissima palatia opus sunt mihi: currus (sed hic non parvus est luxus), duo libri et quattuor graphia.  Et porro viam!

Si cito regressus sum, causa est quod multum diffidebam currui, vetustissimo jam et senio confecto.

In Alpibus fui aliquot dies, in regione Gratianopolitana, quam semel, sed cursim, videram, et qua nunc lentiore gradu fructus sum.  Hos montes contemplans memineram Pastricis, qui aestivas moras hic agere solebat, nisi fallor, et simul forsan tunc, cogitabam, eosdem contemplaretur.  Nunc comites nobiscum iter faciunt non modo fratres ac veteres amici, sed etiam ii qui per rete mundanum novissime sunt noti.

Legendi voluptas vel labor

In Neminis verbis non possum quin rideam: tam vera sunt quam jucunda.  Ad dictum meum (aliud est puerum, aliud senem legere) Neminis dictum addendum: aliud est ultro, aliud jussu legere alterius.  Sed de invite legendo disserere nequeo, cum (dum scribebam aperiebatur res) numquam coactus legere memini, quoad praeteritum tempus complecti valeo.

Omitto certe quasdam scholares disciplinas, quarum lectionem vix tolerare potui, in quibus nunc quae ’geographia humana’ appellabatur venit in mentem: taeduit me semper illorum, quae minime humana mihi viderentur, multitudinis caprarum in Appennino, quot milia doliorum sulphati ferrici suppeditasset Caledonia, qualis esset aetatum pyramis civitatibus saeculi decimi et noni.  Si minus expertus sum, certe per alios comperi inanitatem coercendi ad lectionem: quot discipulos cognovi qui oderant, cum legissent coacti, gemmas illas litterarum, Celestina vel Quijote!

Aliud nunc recordor, tempus quo durum officium fungebar scripta corrigendi in domo quadam editrice, cum adsuetudine dandi oculos ad menda omnis ferme legendi voluptas in tempus adempta est.

Sed ad aetatem lectoris redeo.  Ex illa incredibili casuum summa (quibus Nemini uno commixti sanguine omnes Angli viderentur) ne unum quidem stupui puer: ad fortunas personarum attentus, ex naso trahebar quacumque auctori placeret.  Contra, cum, aetate multo provectiore, legerem Les Misérables Victoris Hugo, vix tolerare potui fasciculum coitionum quae sunt fabulae fundamentum.

---

Hactenus scripseram.  Hos dies ex altero genu laboravi.  Hodie non salio, sed melius est mihi.

David Copperfield

Sicut dapem quam juxta nos gustat conviva, ita libros appetimus quos amicus legit.  Cum hoc anno bis centenario duae simul amicae fabulas legant Caroli Dickens, vacuum nanctus spatium inter alias lectiones, ex altera rogavi commodaret vitam David Copperfield post multos annos relegendam.  Hanc enim, nec non alias dickensianas fabulas legeram --omnes dicerem, vel certe omnes quae in manus tunc incidissent-- admodum puer tredecim quindecimve annorum.

Sed cum in manibus habuerim hanc novam interpretationem fabulae, in plus quam mille et centum paginas productam, certior sum factus non integram fabulam tunc legisse nos, sed epitomen quandam.  Nam liber ille (ubi nunc sit?  Eum hodie videre videor quasi nuper in loculum deposuissem) non erat tam onustus --ducentae erant illi paginae--, tegimento duro, cum camisia polychroma in qua depictus erat parvus David veste dilaniata et capillis vento sparsis, atque, post puerum, anus rigida et sicca tanquam hastile scoparum, amita scilicet Betsie Trotwood, cujus severus vultus tenerum recondebat cor...  In camisia etiam nuntiabatur: ’cum ducentis et quinquaginta imaginibus’; nam legere poteras librum vel per litteras communes vel per nubeculata quae inveniebas in quinta quoque pagina.

Quae mirabilis potentia est cerebro puerili!  Omnes personas hodie recolo quasi affines atque necessarios: fidelem Peggotty, bellum Steerforth, miseram Aemiliam (credo me non satis tunc intellexisse cur tam misera esset), pisculentum Heep...  Senex contra dum fabulam novam lego vix teneo memoria personarum nomina...

Etiam memineram non paucorum illius libelli locorum.  In primis frigidorum verborum crudelis Murdstone ad finem tertii capituli:  ¡Repórtate, Clara!  (Hoc verbum --reportarse--, quo usus ille est interpres, insolens nunc est, saltem in Hispania --per rete invenio Anglice verbum adhibuisse Dickens control--, tum visum est mihi acrimoniae cumulus.)  Verba teneo quoque taciti aurigae: Barkis quiere (Barkis is willin’).  Et semper, semper ratus sum nautas plerumque mori minuente aestu...

Vernum tempus

Vernum tempus

Ver jam adest cum floribus et foliis... cetera.  Cetera, scilicet, quae ver comitantur.  Crines, exempli gratia, quos innumeros ejecit quotidie canis meus, fabrica pilorum factus.  Emi hodie pecten, quo forsan aliquot pilos evellere valeam ante quam totum aedium solum operiatur.  Ille, beatus, felibus atque lignis missilibus intentus, nihil de capillis cogitat.  O fortunati nimium, canum domini, sua si bona norint!

Rosalyn Tureck

Cum dies sit fuscus et pluviosus, domi maneo musicae deditus.  Lunae die in bibliopolio quodam inveni miraculum quoddam inexspectatum: Das Wohltemperierte Klavier omne, utrumque librum, sicut eos luculenter itemque modeste atque modice cecinit Rosalyn Tureck.  Alii plus lucebunt; sub digitis Rosalyn audire videor ipsum Bach fortepiano canentem.

Siphonarius pyromanus

Rector studiorum, in lyceo ubi docere conor, admodum juvenis est, et fautor earum quas putat libertates aragonensium.  Ipsi, rectoris officio fungenti, cavendum est, exempli gratia, ne pueri apertis fenestris vocibus vexent transeuntes, quod lege vetitum est tanquam peccatum grave.

Casu per transitos obiciens non raro me petit:  ’Heus, tu, qui Latinum calles...’, et aliquod novum ex me quaerit, de arcano quodam verbo persaepe quod sibi aragonense videatur.

Hos majos dies quibus calore repente perimus fenestrae plerumque apertae sunt.  Sed etiam hibernos menses aliquando vox quaedam, ex fenestra lycei, ad me birota adeuntem vocitabat:  ’Indurain, Indurain!’  (Indurain fuit egregius athleta hispanus quinquies victor gallicae circuitionis birotariae.)

Illi festivi clamores non mihi placent, sed plerumque praetereo: birotam in loco relinquo ac lyceum intro despectis fenestris.  Sed aliquid hodie in voce me percutit, et in vocis temperamento, et in verbis ipsis, quae clamabant:  ’¡Eh, venga, adelante, Escartín!’  Oculos ad fenestras attollens quem video?  Rectorem ipsum studiorum, festive e fenestra me ludentem!  O tempora, o mores!

(Si egregius fuit Indurain, birotarius fuit Escartín minus egregius, immo gregarius; ille autem navarrensis fuit vir, hic scilicet heros fuit aragonensis!)

O nescius, quid miraris?  Senex in dies fis.  Mitte querimoniam, rudem posce.

Parvum sic et magnum non

Sub hoc titulo commentarios lego quos pictor Georgius Grosz de vita sua scripserit jam senex.  Opus commendabile acuti atque egregii stili.

Ceterum nimis iratus sum de ordinatro et de telephono.  Si qui nequam, nefarii ne dicam, me ludere pergunt, omnino tollam fortasse telephonicam lineam, adeo confectus sum.  Has paginas mittere maxime dolebit.