Blogia

Thersites

Fabula historica

Quod nunquam feceram hodie feci.

Dies nubilus hic natus erat: debili lumine relegere coeperam fabulam Pii Baroja Turma Brigantis (Bibliotheca enim Castro nuper edidit tribus voluminibus omnes Memorias de un hombre de acción) cum in mentem felix consilium venit: autocineto vehi ad locum ipsum ubi pugna, quae est fabulae cor, decertata fuerat.  Consultum, factum.  Post horam et dimidiam in corde non modo fabulae, sed etiam Castellae eram, atque in Aragonia reliqueram obscuritatem nubesque: nam sol splendide pingebat terras sorianas, salices populique nondum aureas autumni comas gerebant, ex longinquis caerulitatibus Urbionis aer frigidulus meridiem temperabat.

Non placent editiones picturis ornatae; necesse non est, mea sententia, Sankt Peterburg nosse ut legas Scelus et poena; sed ideo quod liberum, quidni?  Hodie primum fabulam legi historicam in situ ipso ubi facta acciderant.  Factio Merini copias Napoleonis crudeliter fudebat dum lector, sub pinu sedens, ipsas fauces Hontoriae Pineti dulci sole septembrino auratas contemplabatur.

Numquam feceram.  Hodie feci.

Baroja multos numerat vicos proximos, quos inter est ’Aedo’.  Charta praesto erat ad vicum quaerendum (nihil hodie praeterieram): ibi erat; sed in charta non Aedo, sed ’Haedo’ vocabatur.  Vespere juxta vicum vehebar: nomen vici in tegula legebatur: ’Ahedo’.  O quam hispanicum!

Roca Bernardi

Roca Bernardi

Tranquillitas abest, curriculo resumpto, sed nihilominus has pergam nugas scribere, cum tam utiles mihi visae sunt ad discendum.  Simul autem me scio paucis sed egregiis amicis iter narrare.

Fortuna me duxit ad viculum splendide situm super abrupta fluminis ripa, cui consentaneum nomen 'Roca Bernardi'.  Multa ibi grata fuerunt, sed sol lumen mortalibus largitus non est.

Ideo bis habuit recte plumbeum hoc horologium, cujus verba tristia simul de nubibus in caelo atque de ignorantia in terra sententiam tulisse videntur: 'me sol, vos umbra regit'.

Quid vel quis exspectatur? (tertium)

Quid vel quis exspectatur? (tertium)

Figura ergo superior Occasio videtur, et sententia quae per figuras verbaque subintelligi videtur haec esset, occasionem esse quaerendam, dominum exspectasse donec aliqua veniret.  Quod contrarium absurdumque videtur, etiam si de mercatore vel feneratore quodam cogites.

Haec, vel talia, breviter cogitavi dum hac via Portus Namnetum spatiabar.

Num vobis aliud placet?

Sed hodie de emblematibus mihi, susque deque.  Vos autem valere jubeo.

Quid vel quis exspectatur? (alterum)

Quid vel quis exspectatur? (alterum)

Forsan exspectatum facilius perspiciatur si superiorem figuram consideramus in eadem domus fronte.  Ea paulo plus quam caput est ante sacellum classicum.  Praeter valentius collum feminina videtur, capilli namque longi sunt prorsus consparsi, in vertice autem velo tecti. In sacelli tympano duae leguntur litterae, a et, supposita, o.

Etiam figura haec ornata est verbis: 'Quaerenda est', legitur in inferiore parte.

Quid vel quis exspectatur?

Quid vel quis exspectatur?

In Britanniam, in regionem Francogallicae nationis vocatam olim Aremoricam, adieram nunquam.  Hoc hodie jam verum non est.  Illinc nunc redeo, ut ex itinere soleo, et visis exsultans et via defessus et domus recuperandae cupidissimus.

More utar communi atque amicos inimicosque imaginibus et fabellis onerabo.  Quid lectoribus in hanc paginam incidentibus?  Hoc.

Est in Portu Namnetum amoena via quae judaica vel judaeorum appellatur (rue de la Juiverie nisi fallit memoria) ubi, die quo fui, populus frequens vespere fruebatur aprico ad mensas media via consparsas colloquens variasque bibens potiones.  Multa pulchra in via erant (non pauca ad mensas sedentia) sed photogramma non ausus sum excipere nisi ex fronte domus cujusdam, quae emblema quod videtis ostendebat.

Quod emblematis magis miror est illud 'exspecto donec veniat' quod non bene intelligo; nam imaginis fons (memoria tenere videor, sed Alciatum, Bocchium, Hypnerotomachiam nuper sine successu percurri) est mulier quaedam, altera manu testudinem, alas altera tenens, hac voce 'velocitatem sedendo, tarditatem tempera surgendo' illud monens, extrema esse fugienda.

In Studio Generali Salmanticensi, in aula 'Scholarum Maiorum' (sic vocantur), id emblema conspicitur in pluteo primi tabulati, juxta aliud in quo duo pueri inter se mediam tenent sphaeram hoc dicto: 'medium tenuere beati'.  Idem omnia significant, puto, illam notam 'auream mediocritatem' vel illud celebre 'nequid nimis'.

Rectum loripes

Ternas quaternasve litteras quotidie lego meorum obscurorum, sed plurimo risu.  Heri inter alia quae notaveram (saepe graphio notare soleo locum vel verbum quodcumque oculum feriat; aliquid simile video fieri in codicibus Alexandrae, sed haec lepidiore manu) hoc verbum insolens vere oculum fodit mi: ’proximius’.  Hoc comparativum superlativo prave addito (mea sententia) documentum primo aestimavi deterrimae latinitatis obscurorum ’magistrorum nostrorum’.

Sed jam eram hodie notitiam additurus computrato (quod est mihi magnus et nunc vere nitidus compositusque codicillus), cum bis doceor ab ipso computatro (cui memoria est mea multo tenacior): A) jam aliquid simile olim adnotatum esse a me ipso ex auctore classico (Seneca); B) ipsius rei plane memet oblitum esse.

Ecce locum Senecae (Epistulae ad Lucilium, CVIII 16):  "Cetera projecta redierunt, ita tamen ut quorum abstinentiam interrupi modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur".  Eundem locum indicatum invenio a Felice Gaffiot in opere suo lexicographico.

Hoc autem ’proximiorem’ documentum est verbum tale fossile ut ita dicam factum esse Senecae saeculo, jam illis hebetari superlativum hoc, vix ultra ’propinquum’ exprimere.  Hocne usus est verbo alius illius temporis auctor?  An soloecismus est Senecae (hispanici auctoris obiter dicam)?  Nescio.  Dicerem nullum alium auctorem hoc usum esse verbo, sed, quis mihi fideret?  Nequaquam egomet.

De obscuris et de splendentibus

Laudator non sum praeteritorum, praesentia vero non admodum extollenda duco. Sed a!, quam dulcis res est rete hoc, quo mundus in manu videtur esse captus.  Dicam quae hebdomade ultima acciderint mi, cum carmen translegenti Henrici Heine sub oculos venirent Epistulae obscurorum virorum (poeta namque Dusseldorpiensis, in carmine c.t. ’Germania, fabella hiberna’, theologos et templum insectatur Coloniae Agrippinensium).  Notula in ima pagina has epistulas vocat "jucundissimam saeculi decimi sexti, et omnium temporum, saturam".  Considerate quam cupidissime quaesierit epistulas tales is cui tam cordi sint risus atque facetiae.  Sed frustra tunc quaesivi: tunc enim Rete hoc universum non advenerat, non bene memini utrum ne computatra quidem jam advenissent.

Quam aliud nunc!  Nam die martis proximo surgo de lecto (ubi legebam, nam mos est mihi legere jacenti) ac locum hoc statim invenio reti: nuper editae sunt epistulae et latinae, et in hispanicum conversae (optime quidem) sermonem.

Dixi martis diem?  Jovis die vir quidam foris erat cum libro, quem habebam jam, quam vili pretio!

Et, procul dubio, in albo televisifico legere potuissem multis in locis, sicut in hoc, exempli gratia.

O tempora, o mores!

Vesper augustus

Soror capillos meos heri totondit.

Hanc sententiam ibi, ubi legis, solam reliquissem.  Nam exprimere non possum quid illa tonsio cordi meo constituat, quod gaudium, quae voluptas.  Nescimus, pueri per aedes parentum cursitantes, quantum beatitudinis recondamus in futurum.  Soror --id est, soror major, quam domi, brevissime, ’puellam’ appellabamus-- jam tum gaudebat fratres minores tondens, vix ipsa adulescens, quandoquidem tonstricem fieri tunc cupere se dicebat!  Ex omnibus fratribus paratissimus eram ad caput submittendum Puellae manibus, cujus celeres digiti nescio quam agitationem simulque pacem effundebant super me...

Non, non erat futura tonstrix...  Quot annos ab illo?  Quadraginta, quinquaginta forsan.  Heri et vacui et simul eramus --haec sunt temporis verni munera--, memineram his diebus frustra quaesisse tonstrinam, pueritia repente adstitit:  "Num tonderes me, Puella?"  Illa, primo mirata:  "A, sed, nescio an valeam...".  "Quid ais?  Tu optima eras tonstrix".  Initio nihil intellegebat, plane oblita sui; sed paulatim recordatur...  Quaesivi deinde forfices...  Longos haustus hausi pueritiae...

Soror capillos meos heri totondit.

Riba de Santiuste

Riba de Santiuste

Matrito regrediens vicos praetereo multos, ut mos est omnibus viatoribus, sed in villis aliquot vel castellis demoratus, itineri contemplationem substituo.

Eodem ego pacto imaginem substituo verbis, quae majore conamine elaboranda sunt.

Fuga

Dies vale dicendi.  Vale, vale, valeas in septembrem.  Quid ages per tempus vernum?  Quid?  Num in Novum Eboracum facies iter?  Vah, vah!

Fusius cum Ignatio J. colloquor.  Hunc ait sibi fuisse pessimum omnis aetatis annum.  Non imprimis quia accusatus sit ab insanis quibusdam saevitiae in puellam (quae puella, sicut jam narraveram mense hoc, deprehensa est in fraudando): illud, ait, fuit culmen tantum...  Et nonnulla docet de quibus nihil sciebam.  Stupeo, sed verbis collegae fido, nam eum novi mentis compotem.  Hoc maxime stupeo, quod illae fabulae me latuissent magna pars: vere hunc non habito mundum...

Convenio deinde veterem amicam, Trinitatem, rude jam donatam: in lyceum jam non reddet nisi voluptate.  Estis, ait, altera mihi familia...  Frangitur ejus vox: vera dicit.

Senectam fugiens in globum incido juniorum.  Ecce cara Sandra, quae discipula fuit mea aliquot annis: litteras hodie et sermonem hispanicum profitetur in eodem lyceo ubi didicerat.  Trigesimum et secundum vel tertium agit annum hilaritate et industria plenum.  Sandram praediligo: gaudeo cum obvius ei forte factus sum multo mane, nam risus ejus audire, certos sicut solis ortus, est quasi bonum biberes vinum...

Sandra, etiam nunc, ridet.  Gaudii causa est, ait, quod concessus est ei locus ad nescio quid studendum, in Cypro, mense sextili proximo...

--Cyprus! --aio.

--Cyprus!  Credere potes?  Insula est in medio mari.  Quaerenda mihi fuit in atlante...  Illic est, abhinc longe, inter Turciam et Africam...

Sandram quis non amaret?  Laetitiam semper affert, atque est etiam nunc tam discipula!

Nexus

Nexus

Laetus sum, cum bonus amicus nexum retialem hunc nuper ad me miserit per quem inquisitio fiet facillima verborum graecorum, etiam alterum qui facultatem dabit scribendarum graece litterarum, qua de re ego, videte, jam scribere possum et χαλεπὰ τὰ καλά et πάντα ρεῖ et ἔρδοι τις ἣν ἕκαστος εἰδείη τέχνην, quod si ad me ipse adscripsissem nihil omnino scripturus eram usquam nec graece nec latine.

Vera si dicam omnia, illos nexus jam pridem miserant mihi, forsan ipse Jesus a quo nuper accepi; tunc vero, cum initio illis uterer nexibus, aut illis non erat mihi opus, aut non erat in me discendi satis propensionis.  Fere ultimus sim, sed, quid agam?  Talis sum, tardus et piger.

Addam photographema.  Heri Caesaragustae fui, aliqua excepi.  Urbi plures sunt colores quam unquam fuissent.  Ecce monstrum hoc multis bracchiis, cui nova sund addita perspicilla rosea.  Nescio cur, placet τέρας hic.

De laesa dignitate

Nescio cur querula fecerim verba de casu qui, sicut Sandra recte admonebat, fere quotidie nunc fit.  Ipse mihi irascor relegens qui magis magisque videar vetus aliquis (quod sum) laudator acti temporis (a quo longe sentio abesse).  Pueri nunc videntur nobis, certe, multo petulantiores atque pigriores quam nos essemus vel recordamur fuisse; nihil dicatur de parentibus, de quibus multa narrare possem.  Sed, primo, nec plerique discipuli sunt tales, nec tales sunt plerique parentes; et, secundo, sunt in collegiis et lyceis nostris omnes vel paene omnes pueri qui triginta abhinc vel quadraginta annis in vicis et areis pervagati essent, quando onerosis minimeque puerilibus non functi essent laboribus.

Quod olim exundaret deest hodie, verum est, et, quod prius fuerit malum, in alterum sensum nunc vergit, malo contrario parto (quae lex penduli vel perpendiculi vocata est).  Sed, cum de pendentibus res admoneat, pendamus nos atque perpendamus quam alia sit haec natio, quam habemus, atque Hispania illa quam pueri passi simus.  Fuit illa tyrannis, haec est, vel esse conatur, democratia.  Si re vera democratia est, quid mali in libertate postulandi et in abusione quadam libertatis?  Sint abusus nonnulli libertatis, modo sit liber omnibus usus.

Non.  Causa cur irascar alia est.  Non modo unus aut alter stultus aut malus invenitur inter parentes vel discipulos; sed plures duobus vel tribus imbecilli inter administratores et magistros prorepunt, quod nequaquam mirum, sed maxime molestum.  Nihil ultra dicam in praesenti.

Multa de re cogitaram hos dies, cum tumultus fierent hic illic ab adulescentibus juvenibusque gesti factionis illius ’Democracia real ya’ (’Democratia vera nunc’) vocatae.  Posquam Barcinone conati sunt nescio qui prohibere quin electi congrederentur (et in illos saeviit certe publica manus) voces ipsorum electorum quibus congressus impediebatur dignae fuerunt auditu: Quae voces! Qui planctus! Quae laesa majestas!  Ipsos crederes acriter pulsatos, non alteros in quos saevierant astynomi.

"Ecce --cogitabam ego-- quam celeriter irritata sit dignitas nostra cum tantulum vexaretur!  Oportebat illos, quibus aliqua potestas est, mitiores se praebere in plebeculam, nihil dicam in calamitosos.  Est etiam nobis professoribus potestas aliqua publica, quamquam minima, et ferendae sunt nobis contumeliae quaedam, ideo maxime, quod vix carpunt dignitatem vel munera".

Sunt dies quibus orbis omnis blandus mihi videtur.  Finem faciam.

De ovium silentio

Quae nuper in lyceo nostro acciderint adeo ridicula sunt ut poterit aliquis ducere ficta.  Sunt autem, eheu, verissima omnia quae narrabo.

Die lunae praeterito, in probatione philosophiae, discipula Sonja (sic dicatur appellari) deprehensa est in aspiciendo deorsum mira acuitate, et jussae surgere sub crure folium apparuit in quo per minutissimas notulas pars legi poterat probationis philosophiae, quae tunc fiebat. (Hae chartae, saepe nobilissima fraudis opera, quibus discipuli scire temptant simulare quae nesciunt, accipiunt vernaculum vocabulum ’chuletas’.)

Hactenus nihil novi.  Sonja etiam digna posset videri plausu et congratulatione, cum adeo rari nunc appareant discipuli qui velint dissimulare suam ignorantiam.  Ignorantes nostri saeculi sunt persaepe ignorantes superbi, se optimos homines rati: ’chuletas’ in usu non sunt.

Quid postea?  Venerunt parentes.  Acriter questi sunt filiam suam in gravem sollicitudinem a crudele professore adductam, qua de causa probatio male successerit.  Immo apud judicem (hoc compertum non habemus, sed ita illi dixerunt) de magistro sunt questi.

Fictum ducetis: sed verum est.

Ceteri professores, dicet aliquis, prosilient, clamabunt.

Ha ha hae.

Ad Pastricem veniam dans universam

Stupui enim, credes me, amice Pastrix, verba tua nuper legens quibus contumelia hypocrisis a Thersita in Gallos inflicta describebatur, atque accurri ad scripta mea: homo sum tam malevolenti lingua ut injuria mihi quaeque verisimilis sit, tam mediocri autem memoria ut nihil recordarer de illo potenti (DSK) in blogo me scripsisse.  Iam percontaturus quid dixissem, commentarium hesternum in ephemeride tua lego, atque respiro.

Sed cum hic Rhodus sit, hoc dicam: politesse amo Francogallicam et civilem cultum, et de innocenti conjecto plaudo... Or bien, nonne videtur ille Dominicus nimis... nescio an scribam simplicior an hebetior, qui se capi sirit, nimisque petulans atroxque, cujus vita tam credibile effecerit foedum illum in feminam facinus?

Scire velim quid de homine atque de re aestimet Simona Veil (cujus nunc lego vitam, quam quidem Une vie intitulavit, nomine a Maupassant commodato).

Ceterum, quid prave feci, qui commentarium in Pastricis blogo (ut in aliis blogis amicorum in latinis) affigere non possim?  Ea est causa cur haec verba ad doctum amicum hinc audeam remittere.

La puerta del Sol

Hoc appellari nomine solitae sunt eae portae, multis in oppidis Hispania tota, in orientem solem vergentes.  Ex omnibus illis primatus contigit matritensi portae Solis, idque plurimis causis: originem esse ac primum miliarium hispanicarum viarum, forum exstitisse frequentissimum veteris Matriti, et vocem et aurem simul vivissimas rei publicae...  Sed hodie vere cor cordis mihi esse videtur Hispaniae cara illa porta Solis.

Primae notitiae de juvenibus loquebantur iis quos antisystema vocant, plerumque barbatis ac male lautis.  Deinde plura paulatim rectiore via audiebantur.  Non, non de illis antisystema agitur res, nam quod expetunt, quod dicunt, quod postulant, non contra democratia tendit, sed pro democratia atque rectiore gubernatione.

Multis, non modo mihi ipsi, eadem sententia hos dies in mentem venire visa est illos audientibus juvenes: quid audio?  Sed id ipsum ego centies cogitabam!

Placent mihi juvenes illi, et non tam juvenes, seniores, anus, mediocri vel provecta aetate viri vel feminae: quod dicunt, clare dicunt, nec vi nec ira, immo non sine verecundia atque lepore.

Est spes.

Hodie sum, animo si minus corpore, in porta Solis.

(Haec ante scribebam quam mitterem: hodie plures platea sunt tota Hispania: Barcinone, Valentiae, Caesaraugustae...  Quam pulchrae plateae floruerunt hoc mense majo!)

De risu importuno

De aliis scripturus veniebam, cum lecta Elenae verba arripiunt me ab incepto, alioque me ferunt.  Nam nimis saepe de risu his diebus cogitabam, interdum sine laetitia.  Causam breviter narrabo.

Ad amici cujusdam (qui discipulus fuerat tribus ante annis) litteras respondens, nonnullas immiscui facetias, quibus quotidie uti suevimus, inter quas mendum quoddam (quod ille commisisset) aestimare finxi ex ejus ignorantia effectum plus quam ex lapsu calami (qui verisimilior erat).  Paulo compuncta visa est deinde proxima ejus epistula, qua ille querebatur id ipsum (lapsum sibi, non inscitiam fuisse), hanc sententiam insuper addens: "Nullam tu potestatem amisisti discipulos illudendi".

Quae verba laeserunt me plus quam confiteri velim, et quia injusta erga me sentiam, et quod ipsum amicum laesum intellexi verbis meis imprudentibus.  Homo sum petulanti splene, at satis superque novi quam magistrum deceat risus compescere: cum hoc pro amico, non pro discipulo jam agere me putabam.  Aliter autem excessit res: plane liquet non multum me didicisse.

Hic fuit casus minimi momenti (tales amici sumus ut hoc nihil sit, nubecula in caelo sereno), sed eo magis me affecit quod in animum rettulit tristem historiolam praeteritam... Cur tam cito illudi nos ducimus?  Cur impetum in se fieri sentit potius juvenis ab seniore, rudis a doctiore, humilis a potentiore?

Discipulus, mea sententia, nunquam illudendus est a magistro.  Nihil discipulus ut patiatur, oportebit fortasse ut magister risu prohibeatur, etiam tunc, cum magister esse desiit...

Jovis ira

Mane in amicorum horto fui, agricola diligens.  (Inter alia lycopersicis statumina paravimus.)  Caelum asperum fuit: solem nequaquam vidimus; nimbi currebant plumbei super capita nostra; ventus flabat frigidulus.  Circa prandii hora domum regrediebar, birota vectus, cum pluvia oritur.  Rarae initio guttae cadunt, longe tonitrua ruunt: ratus sum domum me fore antequam accidant pejora.  Sed pauca post minuta passeres canere desinunt: lux lutea in caelo videtur.  Orta repente est immanis procella: flumina de nubibus ruebant et, quod pejus erat, fulgura paulatim appropinquabant.  Heu, amici, quam cito nos deseruit philosophia!  Multis abhinc annis pedes non tam celeriter super birotam agitabam.  Ecce Thersites pavidus, territus, anhelans ne media capiatur procella.

Domum perveni vivus, sed rana factus.

Rivipullensis frons

Rivipullensis frons

Amica ad litora me vocat:  Veni sodes quomodo et quando velis, ait, nemo est praeter filium, aedes vacuae sunt, tibi totae, quidquid volueris facies (hominem misanthropum jam me novit).  Tam magnificum donum dubito utrum accipiam, cum mare mihi...  Sed hoc argumentum me movet:  Quo anno postremum Barcinone fuisti?  Tam pulchram urbem, tam lautis bibliopoliis, nonne juvabit visere?  Nonne volebas, jam pridem, Catalauniam septentrionalem revisere?  Iter denique paro tripertitum: primum agros catalaunos emetiar, deinde Barcinone fruar dimidium diem, si pote, requiescam postremo inter undas, vel potius siccus, apud salum.  Per hoc anni tempus litus vacuum esse dicitur.

Alias fortasse de itinere plura memorem.  Quam lauta facies et comis est Catalauniae toti!  At imprimis pulchra mihi videtur regio Gerundensis.  Est oppidum Olot in valle tota viridanti simillima Latio, nam multi in ea vulcani sunt paene adhuc tepidi (ultimus, dicunt, saeviebat centum et quindecim abhinc saeculis): nunc velut calyces sunt ingentes silvis coronati.

Ecce autem quod monstrare volebam: haec frons aedium ante quam constiti Rivipulli grato stupore (est quoque parvum oppidum, circum monasterium benedictinum percelebre, ex antiquissimis Hispaniae).  Legitisne photogrammate alfabetum graecum, Menandri et Platonis praenomina egregia?  Arcanum ornamenti detegit lapis quo discit viator illas aedes fuisse natales Josephi Alsina Clota, philologus (1926-1993).

De Alsina plura per rete quaesii: nulla inveni, etiam (mirabile dictu) in vicipaedia catalauna, doctissima plerumque.  Multa memoranda fecit Alsina, sed in hoc ante omnes fuit mihi gratus: quod interpretatus est, non sine lepore, Lucianum Samosatensem.  Deinde, ejus interpretatio Thucydidis paene sola est, mea sententia, quae digna lectu sit hispanico sermone.

Sermo italus

Mense praeterito in bibliopolio quodam inveni caesaraugustano nonnullos libros italo sermone hodierno, quod numquam ante videram.  Pauci olim inveniebantur francogallico, plures novissime anglico huc illuc, raro ceteris linguis editi.  Voluptas me cepit aliquid italicum legendi emique Itali Svevo 'Conscientia Zeni' quem in hispanicum traductum noveram.  Cum hoc saeculum sit ut quidquid vis per rete obtinere possis, tamen manet in me gaudium libros gustandi manu, visu, odoratu, prout casus vel fortuna illos in pluteis reliquerat bibliopolae.  Varius ut sum, fabulam quaedam taediosam sprevi et in hanc tergestini nunc totus incumbo.

Haec mira fabula valde mi placet.  Sed nunc primo hoc simul ago: quidquid non penitus intellexi secrevi ut per grammaticam vel vocabularium melius discam.  Hoc accidit hispanis: ipsis nobis videmur facillime posse italico loqui sermone, nunquam ergo eum didicimus.

Duplice ergo voluptate Tergesti vias perambulamus.  O quam facile videbatur, et nunquam cogitaveram quando 'i' aut 'gli' potius esset dicendum!

Discimus adhuc

Discimus adhuc

Quam lauta, quam faceta, quam docta bloga per rete nunc pullullant latina!  Maior in dies moles est aliquid ejus modi, ne simile quidem, incohare.

Sed iter meum mediocre prosequar, cum gaudio sit nobis aliquantulum novi quotidie exercere.

Hodie haec est causa quod scribam: mater, quartum et octogesimum agens annum, ordinatrum denique domi admisit, atque epistolas a liberis missas jam didicit legere et, quamquam breviores, scribere.  Elatus posthac incedo, quasi maternae mentis robur et nostrum foret.

Imaginem volo appendere in blogo, quam mater per nexum (quem etiam per rete mittam ad eam) assequi possit.  (Ecce matrem et sororem in imagine.)

En ergo nos ludentes quasi pueri.

Sed quid potius senibus?