Blogia

Thersites

In summo monte

In summo monte

Quod nihil scribo, ago haud consulto.  Opus erat, fortasse, albo computatri per aliquot hebdomades procul habendo.

Hoc mense levis est mihi labor.  Quid agam?  Plus scribam?  Hoc est consilium.  Sed mihi nolite credere, quia nihil jusjuravi.

Interim hoc photogramma addam quod testatur Thersiten summo fuisse in monte Cajo cum quibusdam discipulis.

Valete.

Saltus ii

Saltus ii

Decem duodecimve post dies, in bibliotheca lycei sedebam (nam rectores educationis atque administri nolunt, ut patet, bibliothecarios omnibus lyceorum bibliothecis adesse, quoslibet rati professores huic muneri implendo sufficere, adscriptis horum tres vel quattuor horis subsecivis), sedebam, inquam, in bibliotheca hora refectionis vel recreationis.  Qua hora discipuli plerumque sub dio esse deberent in area, vel currentes vel ludentes vel paniculos comedentes; sed hoc ita non fit, nam mos in nostrum lyceum paulatim irrepsit, et inveteratus nunc est, ineundi tumultuarie in bibliothecam, non ad studendum grammaticae vel physicae, sed ad comiter colloquendum et rixandum.  Hunc morem restiti dum potui, sed hoc anno deditus sum, et satis facere bibliothecae videor, si per aliquod verbum durum, vel in improbissimum quemdam per severum intuitum, nulla fracta est fenestra vel liber deminutus.

Omnibus ergo bene est in bibliotheca isto more (nihil de me dico), usque ad diem quo probationes incipiunt extremae.  Tunc multi de capite suo cogitare coguntur, tunc libros requirere, tunc studere conari scientiis quorum nunquam antea codicilli vel manualia aperta erant.  Jam in bibliotheca non modo clamores audiuntur et fremitus barbari, sed nunc susurra quaedam silentium reclamantia, voces interdum iratae quae ceteras volunt suppresas.  Omnia haec percipiebam, sed nihilominus ordinatro meo in mensa proffesoris scriptoria ad mea permanebam intentus, quasi in alto silentio montis laborare possem.  Sed oblique intuebar quasdam puellas, quarum intuitus ad me si sagittae fuissent, mortuus jam pridem essem.  Thersites autem stultus, surdus.

Quid autem denique accidit?  Una ex iis puellis, maximo meo stupore, consurgit, incedit, ante me consistit.  ’Audi’ --imperat voce subirata-- ’silentium jube, quia ad probationem studere debemus’.  Vix credebam huic, quod ipse videbam oculis.  ’Sed tu, tune meministi mei?’  ’...’  ’Nonne tui ipsius meministi nuper salientis, fere in caput meum incidentis?’  Illa nihil.  Severo gestu, caperrata fronte.  ’Ejusne ergo non meministi, quod mihi responderis quaerenti?’  Illa tandem, ’Si quo modo te verbis vexavi, ignoscas quaeso’.  (Est istis memoria opinione deterior.)  ’Non, nequaquam, nullo modo me vexasti verbis.  Nullum verbum fecisti.  Abiisti quasi paries essem, quasi forem arbor in via sine anima.  Et nunc, tu ipsa quae auctoritatem despexisti professoris, ex eodem auctoritatem poscis ne graveris a ceteris?  Nonne is nimius est saltus?’

Brevi, his verbis injuriam vindicasse ratus, eam abire ceterosque tacere jussi.  ’Exemplo in futurum forsitan didicerit’ --aiebat quidam collega.  Nescio.  Istos discere?

Ecce conspicuus cucurbitae flos.  Cucurbitae?  Fructus hac regione ’calabacín’ vocatur vel ’calabaza’ alias.  Latine ignoro.

Saltus

Saltus

Cum paulo plus vacet, fabellam narrabo.  Casus re vera est eventus, non fabella, sed fabula commenticia videtur.  Qui non noverit quomodo in hispanica schola se habeant res, per hanc historiolam imaginari poterit.

Kalendis juniis vel circa lyceum relinquebam, nescio quid acturus, hora ferme undecima, qua hora discipulis omnibus in auditoriis et lectionibus manendum est.  Angulum aedium transeo cum, o stupor, puellam quandam sedecim annos natam (vel circa) derepere video de muro lycei.  Furtim diceres fugere conari.  Si longius fuissem alio fortasse aspexissem, meum secutus iter; sed paulo afuit quin in caput illa caderet meum; nihil vidisse simulare non poteram.

Interrogo ergo puellam ultimum salientem saltum:  ’Quid agis?  Quo is?’  Agitasse credetis puellam, dubitasse, balbutisse.  Nihil simile.  ’Aliquo’ frigide dixit pulverem excutiens e vestibus.  Thecam sumit scholarem (eam antea jecerat quam ipsa saltaret) et proficiscitur.  ’Sed, sed...’ (ipse balbutiebam) ’quod nomen est tibi?  Quo studes gradu?’  Illa nihil, tergum vertens, summo mei despectu abiit.  Hanc quidem insolentiam appello.  Quid agerem?  Eam tenerem?  Clamarem?  Agitarer?  Nihil feci, iter prosecutus sum meum, iram deponere conans.

Postridie in lyceo, catalogum evolvebam discipulorum, cum venit in mentem puellam illam detegere.  Quaerito per photographemata, puellae vultum videor invenire.  Quid agam?  Eam ad rectorem studiorum deferam?  Privatim admoneam?  Sed memoria mea errare potest, photographemata non optima sunt.  Illa discipula mea non est.  Quid si fallor?  Ut accidit mihi plerumque quoties dubitavi, nihil demum feci.

O quam prolixe dixi.  Cras finiam.

Imaginem do lycopersicorum.  Mox erubescent!  Valete.

Fulminatus

Ignoscant quaesumus nobis qui hanc paginam auctam velint novis commentariis salsis vel insulsis, sed multa nos hoc tempore detrahunt, et hoc in primis, quod quando scribere possumus non vacat, et quando scribere volumus non possumus, vel ordinatro prohibenti vel hoc universali reti nimia intercluso frequentia.  Heri tandem, cum astra benivola viderentur et per me et per ordinatrum potuissem, maxima electrica procella orta est et fulmen sine vi nos dereliquit vesperem totum.  Et nunc abeundum est.  Sed has quattuor lineas absolvam.

Habeo nonnullas gemmas lycopersici.  Si sol sit, lumen capiam.  Valete.

Fluminis Cidacos iter

Misanthropicos mores deposui hos dies, et cum sodalibus Lycaei parvum sed bene instructum iter birotis fecimus, primum Calagurrim Nassicam, deinde flumen Cidacos sequentes 'via viridi' quam vocant per Arnedum usque ad Arnedillum, reditusque.  Res jocosa fuit, iter splendidum et viridissimum (regio haec quae Rioja appellatur omne genus olerum fert et, si non omnibus optimum, saltem celeberrimum Hispaniae vinum), exitum diei lautissimum magna 'paella' (dapes cum oryza aliisque vegetabilibus et animalibus escis) in horto facta cujusdam nostrum Arnedi habitantis.  Gentes priscae virtutis, morum antiquorum!  Horti dominus nobis narravit caedem nuper in vineta a grandine illatam, nec ideo minus tincti Dionysi sanguinis propinans, nec parcius largiens hilaritatem.

Solitudinem in primis cupio, sed hanc quae interpellari potest optimis amicitiis.

Plura de itinere garrirem nisi tam fessum me dereliquisset et tam stultus fuissem ut machinam photographicam oblitam relinquerem domi.

A, crura doleo!

Valete.

 

Citatim

Citatim

Blogia, id est domus retialis quae hoc blogum et alia sicut hoc suppeditat, pejus nocte operari videtur, causis a me ignotis, et nec Reginaldo nudius tertius, nec Didaco heri scribenti, responsum vel commentarium addere assecutus sum.  Ago ergo mane, cum possum, quamquam hac matutina hora minus vaco quam ceteris.

Phantasia illa (nos ultimos esse Antiquitatis eruditos) valde jucunda apparere potest (respondebam in summa commentario ad Reginaldum quod amotis interretialibus viis avolavit) sed falsam spero.  Quamquam imitari non displicet monachos qui in aviis saltuum manu scripta et codices servavissent romanorum, illo vegetior tempore videtur mihi cultus antiquus hoc quo vivimus saeculum, etsi in inmensam dilutus sorbitionem cultus 'popularis'.  Sed res lepida est, nam intelligo per jocum te loqui.  Vae antiquitati, si Thersites ultimus est eruditus!

Quod has nugas legas stultas, Didace bone, paululum rubeo, et simul gratus sum.  Placet consentire.  Nescio quid de neurose diceret nostra doctor Segismundus vindobonensis, si in analysin ejus caderemus...

In imagine, mons Cajus ex horto, proxima procellosa die.  Valete.

Junius

Junius

Novus mensis.  Hi menses placent mihi qui ab lunae die principium capiunt (nos hispani lunae diem hebdomadis primum computamus): mensis cujus primus dies et mensem et hebdomadem initiat plus mihi videtur novus, ceteris intactior, quasi a vicissitudinibus esset exemptus praeteritorum mensium atque temporum.  Haec superstitio est, dicetis.  Satis scio, quid autem agam?

Unde nomen mensis hujus?  A nescio quo memini audisse ex nomine deae Junonis hoc vocabulum exire.  Sed nuper in Ovidio hos legeram versus (Fastorum I 39 ss):

   Martis erat primus mensis, Venerisque secundus,
      haec generis princeps, ipsius ille pater;
   tertius a senibus, juvenum de nomine quartus;
      quae sequitur, numero turba notata fuit.

Ad hominem accurro cui maxime in his negotiis fido, Meillet.  Jam video.  Nihil per eum obstat quominus duo vocabula sint cognata.  Obiter doceor non una, sed multae fuisse Junones, nam mulier quaeque suam junonem antiquitus habuit, etiam dea quaeque suam junonem habebat.  Multa cumulantur testimonia: Aurelius Victor, Gellius, Festus, Livius...  Etiam in caerimoniis fratrum Arvalium bis sacrificabatur Deae Diae, et ipsi Deae Diae, et Junoni Deae Diae.  Ut Obelix ille auctor fuit, insaniebant isti romani!

Utinam mensis hic nobis omnibus arrideat.  Sicut Ponde, quae quotidie accipit me hoc quem videtis gestu dentium.  Nonne minari videtur?  Sed canem ait domina jucundam arridere mihi.

Deus nobis haec otia fecit

Deus nobis haec otia fecit

Urgemur jam calore.  Hodie autocineti factus sum auriga, nam plura solitis erant agenda negotia, et aliquid mirum accidit mihi.  Via vehebar media vici hujus (in quo jam vigesimum habito et octavum annum), cum currus quem sequebar repente constitit.  Nullus pedes viam transire volebat (quo illi consistere liceret) nec humanus nec animal nec utriusque mixtus.  Nullum semaphorum (quorum hic pauca sunt, et vacua persaepe) rubebat.  Nullus astynomus ductorem sisti jusserat.  Quid acciderat ergo?  Hoc tantum: ductor qui anteibat alium ductorem agnoverat cujus currus obviam veniret, vel, ut omnia apertius dicam, uterque ductor alterum agnovit, uterque laetatus est, uterque consistere decrevit invicem salutaturus.  Duobus vel tribus autocinetis quae ambo sequebamur consistendum fuit.

Nihil in hoc mirum.  Quamquam via haec, de qua loquor, satis frequens sit, mos est popularibus hujus quietissimi vici amicos sinere casu convenientes inter se salutare, de qualibet re maximi momenti breviter loqui, iter tunc tantum resumere cum, capite adhuc converso, uxori vel nurui alterius calida missa sit ab utroque salus.  Memini vehementer stupuisse me, anno illo quo advena in hoc oppidum pervenirem, cum primum aliquid simile paterer, non hoc in primis, quia unum minutum impeditus fuisset curruum discursus, sed hac praecipue de causa, quia interruptio viae facile omisissent duo illi, dummodo utervis suum currum in latus stratae apposuisset, ceteris iter permittens.  Sed non: hi homines vacui, vel otium simulantes, in media via consistunt, ne filum quidem in latus devertuntur, ostendunt sibi licere id quod faciunt, hominum decursus in praesentia interrumpere.  Verum est etiam hoc: raro exceptione hac et jure privato abutuntur, raro plus quam minutum unum occupant viam.

Quid ergo mirum in hoc triviali casu?  Quod ille qui autocineto me sequebatur, brevi spatio suspensus quid accideret, postquam duos insolenter currus vidisset viam occupasse, magnis autocineti clamoribus coepit canere.  Caput converti oscilans (curruum clamor non mihi placet), quasi dicens:  ’Paulo plus habe patientiae, mi bone vir!  Iter statim resumemus!’.  Repente mei ipsius memini, viginti ante annos, iratus quod duo asini ceteros coegerint consistere.  O Thersita, urbanus jam non es, rusticus omnino es factus!  Opinione celerius tumet in media via consistes, obvenientem interrogaturus quando semina habuerit caulium!

[Nescio an videre poteritis, sed in imagine est primus lycopersici flos, flos fortasse primi lycopersici!.  Valete]

Flaccidus

Flaccidus

Commentarium praeteriti diei legens paululum erubesco, cum sententiam scripserim ejus generis quod minime mihi placet, id est, nimis absolute conceptam, 'tam pessime se habere (educationem hodiernam hispanicam) ut haud facile in pejus ire possit'.  Non ita, non ita.  Facile in pejus ire potest.  Satis est ut professores musices eliminentur, dimidia pars discipulorum in vias ejiciantur, conscribantur plures paedagogi atque doctores 'discendi discere', cetera.  Multa ire in pejus possunt.  Equidem de baccalaureis 'humanioribus' loqui volebam.  Sed etiam hic quaedam sunt quibus in pejus abeundi via est.  "Cui bono lingua graeca? --aliqui viri cogitare possunt potentiores--: supprimatur!  Nonne utilior est facultas currorum vehendorum?  Ea doceatur disciplina!"  Ita vero, res in pejus ire possunt.

Sed quid agis, Thersita?  In quas cogitationes atras vela tendis spiritus?  Nonne satis sunt tibi nunc raphani atque melones?

Non, sed diem habeo tristem.

Et Pastrix, hodie totum mensem non scribit.

Quid tibi cum Pastrice?  Num eum novisti?  Noli ultra scribere.  Plenus es hodie maestitiae et luctus.

Quid?  Non omnes dies sol fulsit.  Hodie quidem nubes eum celaverunt.  Sed verum est: fessus sum, et aliquanto flaccidus.

Jam statumina habent sua lycopersici mei.  Habent qua repant.

De docendo et de colendo

De docendo et de colendo

Amicus Luismi (Ludovicum Michaelem ita vocamus), ex agricolis quos familiariter colo unus qui et juvenis est et sorte sua contentus vivit, his verbis nuntium accepit Thersiten hortum colere olitorium:

--Num in Lycaeum ingredior linguam docturus latinam?  Valetudinarium adeo morbos sanaturus? [nam Joachim, doctor raphanis colendis, medicus est].  Cur omnes posse putatis laboribus fungi agricolis indocti atque inexperti?

Haec, scilicet, iratus aspectu dicit, sed renidentes oculi severitatem abdicant verborum.  Per jocum loquitur.  Sed verum est nos in alienam provinciam invasisse.  Ceterum, nostro periculo agimus, nemo nostros bonos aut malos patietur exitus.

Alius amicus, Giuseppinus (ita se ipse vocat), barcinonensis, quendam 'edictum paedagogicum' ad me mittit cui titulus est 'Non est verum', exaratum a quodam grege 'IRES' et ab administro fotum (sic fama vagatur) Educationis.  Sicut ex tituli verbis intelligi potest, edictus iste omnis ad hoc unum tendit, infitiandum quae multa milia professorum hispanorum quotidie dicamus et multi alii qui nec hispani nec docentes sunt: educationem hispanam, praesertim puerorum et adulescentium a quattuordecim usque ad duodeviginti annos, tam pessime se habere ut haud facile in pejus ire possit.  Quam mirus edictus!  'Non est verum'.  Sed verum est.  Et vos, qui haec mendacia pecuniosa scribitis et multicolora, rotunde fallimini.  Nos autem, qui quotidie docere conamur, minime fallitis.

Paedagogia: nobilis scientia, venerabilis professio!  Cur accidit ut tot professores id putent, paedagogos in aliena invasisse rura?  Culpa his paedagogis est qui gravi voce, sollemni vultu, vacua dicunt auctoritatibus non omissis (KOWALSKI, 1992).  Num impetum nos fecimus in eorum facultatem?  Cur ergo non sinunt nos quiete docere?

Sed, quod olera et fruges labefactantur, malum omnibus universis est.

[Piscem hunc Valentiae vidi, in musaeo ceramico, domus marchionis Duarum Aquarum.]

Si mens non laeva fuisset

Si mens non laeva fuisset

Si numina facultatem cogitandi atque cognoscendi, sicut loquendi insulse et sine fine hominibus nostris politicis dedissent, intelligere possent quam vana et innocua sit crisis ista, quam vocant, oeconomicarum rerum, et quanto peior et solvi difficilis est haec, quam omnes patimur, pueritiae atque juventutis instruendae constituendae educandae.  Sed panem dedit Juppiter edentato.

Magis magisque in dies hortum colam.  En illum, ex summo colle (nec maxime editiore) visum.  Valete.

Melo indicus

Melo indicus

Incredibile videtur, tam parvula plantula, et intra paucas hebdomades indicos effundet melones, suaves, suculentos...  Saltem hoc spero.

Belmonte

Belmonte

Vitam lego taurorum interemptoris Johannis Belmonte.  Non modo plura hominis nosse cupio, sed etiam aliquid novi evolvere Emmanuelis Chaves Nogales, diurnarii qui egregios dictavit commentarios nostri belli civilis (eos relegere jam gestio) et qui hanc Belmonte vitam scripsit.

Qui de hispanis ludis taurinis cuncta ignoret, nihil de Belmonte fortasse audivit.  Sed ille, una cum Joselito cognomine ’Gallus’, maximus fuit taurobolus aetatis aureae taurinae artis (circa 1920).  Quae ars etsi parum mihi placet (illis potius accedo quibus coercenda judicatur cum aliis barbaris veteris Hispaniae) fons pulcherrimarum videtur imaginum et minime spernendarum.  Ut accidere mihi solet, nequeo unum tantum vultum in hac re contemplari.  Attamen Belmonte homo fuit egregio temperamento, hispalensis (sicut ipse Chaves), qui amicitias conciliavit optimorum scriptorum, Valle-Inclán inter alios.

E vita Belmonte ab Chaves scripta (diurnarius et taurarius amici et necessarii facti sunt) pauca verba excerpo quibus torero affectus narrat cum primum adiret Novum Eboracum.  Hoc in primis equidem afficior, quod haec pagina idem prosa oratione mihi videtur quam versu exprimeret alius vir Hispaniae Baeticae, Lorca poeta:

’Novum Eboracum non mihi placuit.  Nimis magnum, nimis dissimile.  Nec illa alta praecipitia viae erant, nec illae concitatae formiculae homines erant, nec illa caementorumque ferrorumque, pontium et caeliscalpiorum congeries urbs erat.  Ambulat vir hispalenses vias strenue calcans, ut rumor passuum in penetralia ingrediatur domorum, maeniana conspiciens --haud sublato capite-- unde se contemplatum scit, vicum implens cuncta sua voce gravi ac bene temperata, amicum salutans --"Vale, Raphael!"...  Eum videre juvat, ille superbit virum esse et viam talem ambulare, urbem talem habitare.  At hic, Novi Eboraci, ubi homo nemo est, ubi via numerus est, quomodo vivatur?’

[Haec est turris rhomboidalis cathedralis Segorbe, quam urbem nuper magna voluptate perambulavi.]

Filiolae

Filiolae

Dies splendidus.  Hi dies optimi mensis maji, quibus nihil accidit, qui nullam rerum scriptoribus materiam suppeditant, qui frigiduli surgunt, stridore passerum apodumque culmen attingunt, lente occidunt in oceano luminis et caloris...

Ecce lactuculae meae.  Jam crescunt, mox mandentur cum oleo, sale et citrone.  A, sentio me fore parricidam...  Valete.

Bibliotheca Celsi

Bibliotheca Celsi

Redeunt amicae ex longo per turcas itinere quod ex Byzantio eas vexit usque ad magnam Cappadociam visendam.  Quam celeriter pellem cum eis commutavissem!  Longum iter certe et, quantum vidi atque narraverunt, deliciis et blandimentis plenum.

Hoc mihi novum est, quod proximo saturni die, vix convenimus, cum orbem in manu linquit Columna imaginum refertum:  'Trecenta excepi photogrammata --inquit-- Constantinopoli et Ephesi et tota omnino Turcia: haec per istum orbem tibi licet videre, sine spissis commentariis quibus amicos excruciare solemus viatores statim reversi'.

Orbem accepi non sine risu, atque domi commotus vidi.  Nam inter photogrammata sua, id est, quae sibi uni fecerit Columna (hoc mihi, qui eam paululum novi, satis patet: puto memoriam in iis imaginibus mansisse felium cunctorum qui ante Columnam vel ambularent vel oscitarent) alia erant qui Thersitae tantum causa fecisset.  Ergo inter tulipas et feles multa ibi erant epigrammata graeca atque latina (quae, certus sum, pili facit illa).  Hae sunt bonae amicae!  (Etiam nobis dono dedit quaedam bellariola, quas inter 'lokum', quodam cummi dulce cum pistaciis: bonum!).

En vobis imaginem bibliothecae Celsi, quae valde placuit amicae et mihi non minus.

Segorbe

Segorbe

Cum Valentiam adirem, Segorbem deverti et pulchrum ita oppidum visere potui.  Multa sunt in eo formosa atque digna visu, domus, palatia, templa (mira est turris cathedrali, sectione trapezoidale), sed nihil superabat illo die gratiam situs, apud flumen Palantiam (idem quod postea Saguntum praeterit) et leporem aeris matutini, frigiduli, silentio tantum interrupto stridore passerum...

Aliquot feci photogrammata; hoc est insulsum sed mihi maxime placet...

Pinus

Pinus

Nuper in ore valentino, inter aurantiis quorum odore totus perfundebatur aer, occidente jam sole, pinus paene solitaria ita erigebat acutas frondes ut ferrugineum aciculis acciperet colorem contra caelum adhuc caeruleum: imitabatur certe picturam Claudii Lorrain.

Identitas II

Identitas II

Est etiam tertium argumentum quod nationalistae ejusmodi (de quo locutus heri sum) vel minime intelligant vel indignanter reiciant: nobis omnibus, aragonensibus vel catalanis vel valentinis vel e qualibet venientibus Hispaniae parte, aliquid est dicendum de regimine Hispaniae totius, aliquid ergo etiam Vasconiae, Hispaniae illustris partis.  Nam Vasconia pars est Hispaniae, velimus vel nolimus, eodem vehimur navigio.  Vasconia Hispania est quamvis negetur, sicut Hispania Europa est quamvis reiciatur, et nobis contigua sunt Lusitania atque Maurocanum regnum, siquidem per multa saecula vivere potuerimus quasi antipodes essent.  Aliquid de Vasconia est nobis hispanis dicendum et decernendum, et nunc etiam francogallis, britanis et dacoromanis.

Hic mundus factus est viculus, jam ille non est mundus gentium vel nationum.  In hoc mundo civium qui partim jam nobiscum adest, et ad quem spero omnes nos cito venturos, quamquam multa adhuc prava ac mutanda, si possimus, sint, limites paulatim diluuntur.  Sed illi nuper demisso duci, et omnibus qui cum illo consentirent, tam inveteratus est mos se aliud plane diversum reputandi, ut prius suum evellerent bracchium dextrum quam ipsum hispanicum agnoverint.

Quendam amicum nationalistam multa disserere audivi, docta et acuta, de vera et falsa democratia.  Haec, qua utimur, non perfecta et optima est; democratia, plus democratiae quaerendum est, porro autem, non retrorsus.  Querebatur Urkullu (dux factionis nationalistae) quod novus praeses Vasconiae non ita inciperet jusjurandum, ’coram deo genuflexus’.  ’O tempora, o mores!’  Re vera vetus Hispania, illa vetus vetus, si adhuc in aliquo manet angulo paeninsulae, certe manet in Vasconia.

[Photogramma: pars portae domus marchionis Duarum Aquarum, Valentiae.  Nonne est pulchra imago?]

Identitas

Identitas

Parvam Hispaniae partem occupat civitas cui vetus est nomen Vasconia.  Per suffragia horum civium nuper mutatum est regimen civitatis, quod adhuc factio ’nationalista’ possidebat, atque ex hac hebdomade factio possidet ’socialista’.  Talis mutatio nunquam ante visa erat.  Nationalistae partes semper (ex quo democraticum factum est hispanicum regimen) duces vasconicae gubernationi suppeditabant...  Ultimus ita functus est munere ut ceterae factiones nihil praestabilius hodie haberent quam convenire ut eum ex administratione expellant.  Nationalistae gubernaculum amiserunt, et in neminem nunc nisi in se culpam conferre possunt.  Dux autem expulsus se innocentem ducit, aliosque damnat illicitae conjurationis.  Nullum demissum ducem unquam vidi elatiore verbo, inelegantiore animo.

Est aliquid quod nunquam intellexerunt nationalistae tales (nam multi nationalistae satis intelligunt, at non de iis loquor, sed de illis qui, sicut dux iste Vasconiae nuper e regimine expulsus, ultra nasum proprium nihil vident): hic mundus hodiernus non ille est priscarum gentium, cum omnes idem cogitare, eosdem deos colere, easdem vestes gerere (pro sexu aetate potentia) atque iisdem saltare carminibus.

Altera est res quam intelligere nequit hoc nationalistarum genus: multi sumus in universo qui nulli favemus ’nationi’.  ’Nos identitatem vasconicam defendebamus’ (aiebat ille fere, extremam pronuntians dux orationem), ’hi qui nos expellunt hispanicam abhinc defendent identitatem’.  ’Identitas hispanica’!  Quam stultum verbum!  Quid hoc sibi vult?  Tauros mactare, citharam canere?  Istud sub regimine veteris tyrannidis fieri poterat, non hoc tempore, cum non factio aliqua vel ecclesia ulla, sed lex publica regit nos.  Sed in his ipsis verbis satis expressit quid munus publicum sibi putaret explendum: non pro civibus agere, sed pro factione confitebatur. Cum quodam illius modi nationalista si dissentis, non te aliter ac se cogitare putabit, sed alteri te nationi favere.  Nationalistae id genus nihil esse in mundo putant nisi nationalistae.

[Imago montis Caji nudius tertius capta novam, miram demonstrat rem: nix, quamvis rara, in monte majo manet mense, quod non accidebat his ultimis quindecim annis.  Mihi placet!]

Circundatus

Circundatus

Plura nudius tertius loquutus sum quam vellem, ut accidere solet, atque verbum denique tacui quod orsus volebam dicere.  Nam dificillimum est mihi pronuntiare voces illas de quorum accentu maxime dubito.  Ecce tandem: ’circumdatus’.  Qua syllaba tacta est accentu, amici?

Si legem universalem sequi debemus, nullus infitiabitur rectissimum esse ’circúmdatus’ vel ’circúndatus’.  Sed quam absonus videtur accentus iste!  Nam in loquentis mente conspicuum est a dando illud verbum dici.  Qua quidem de causa illud ’a’ breve haud mutatum est in ’i’ (quod contra accidit in *per-dato, in ’perditum’ mutato, vel *com-dato, in ’conditum’).  Nonne analogia eadem parem effectum induxerit in accentu?

Equidem autem, nisi errorem corrigetis meum, amici, lege utar consueta atque pronuntiabo ’circúndatum’.

Alia verba vobis proponere volebam, sed caedes facta est in ordinatro meo (in altero ordinatro, quo uti soleo ad exscribendum foris) et ex memoria deciderunt cetera quae collegerim verba.

[Epigramma legi potest in fronte domus municipalis Dianii.  Dianium pulcher est portus prope Valentiam, graece (aiunt) Artemisium, nobis hodie Denia.  Sic legi (mihi ignoscatis sapientes):  "Pro salute Aug(usti) / Veneri sacr(um). / Cn(aeus) Octavius / Florus sevir / aug(ustalis) municipio / d(onat) d(at) d(edicat). / L(ocus) d(atus) ex d(ecreto) d(ecurionum).]

Valete.