Blogia

Thersites

Circumstantia

Sed heri commentarium incipienti id propositum non erat mihi, de professione loquendi, sed de libro quodam.  Nonne hoc habet senectus, quod delirare pateris lentiore animo?

Hic enim est liber quod lego, quod omnibus quibus historia juvet commendo: Victoris Klemperer ephemerides, quinque vel sex abhinc annis in Hispania editae hoc sub titulo: ’Testimonio esse volo usque ad extremum diem’.  Et vere ex omnibus testimoniis quae de illo tempore legerim (Klemperer, natus exeunte undevigesimo saeculo, paulo plus quinquagesimum agebat annum aetatis illo 1933 quo nazistae Germaniam conturbare coeperunt, illius regiminis casum videre potuit) hoc longe optimum, ditissimum, minutissimum est.

Nimis multa, dicet aliquis, de maximis praeteriti saeculi bellis, multa de magna francica eversione rerum legere placet.  Et haec est causa: quod, sicut geologi vel physici pro certo habent principium uniformitatis (nihil nunc accidit quod non eodem modo accidisset tempore magnorum reptilium, nulla domi lex physica viget quae non eadem vigeat in galaxia maxime longinqua) idem ego pro certo habeo non multo firmiora et tranquilliora esse tempora nostra quam Ludovici XVI fuissent, ex diversa materia non esse nos fictos quam Adolphus Hitler aut Sophia Scholl (ut timidissimum et fortissimam hominum indicem).  Etenim cum viis perambulo urbis, et in aedibus, et in officinis, eos placet contemplari (ecce Fouché, ecce illam Mata Hari percelebrem) qui per circumstantiam tantum impediuntur quin omnia quae intus habeant nobis exundent atque effundant.

Quid dicebat?  Nonne alio iterum abeo atque consulueram?  Sed tempus quoque abiit.  Valete.

Professio

Nihil proficio, guttatim scribo.  Quid?  Num difficiliora sunt omnia, dum senium nos vincit?  Non ita, non ita, mihi saltem.  Nam, etsi senectutem ingredienti, animi satis est, satis alacritatis, satis etiam nunc in corpore roboris.  Et mihi lingua haec, qua nunc utor, semper cordi est, ea uti placet, eam discere juvat utendo.  Sed hoc forsitan accidat, quod incommoda docendi, quae nunc infinita sunt, foras relinquere conor, aliam domi personam agere cupio atque latini professorem.

Ceterum talem esse professorem me perraro fateor nisi aliquando, cum publice quaeror.  Multo alium videri malo, multo alius domi sum.  In aedibus meis spectator sum, lector, mechanicus, nebulo, philosophus, sutor, coquus, ardelio.  Displicet vere latinistam tantum agere in penetralia reducto domestica.

Nec etiam per viam ambulanti, cum casu interrogor, latinum profiteri placet.  Cum etiam graecum hodie profitear, esse me linguae grecae professorem interroganti respondere malo.  Cur?  Quia taedet me illorum tritissimorum responsorum.  Nonne unquam audistis?  "Latinumne doces?  Ah, lingua latina multum placebat mihi, dum studerem.  Ecce: rosa rosae rosam rosa rosis..."  "Quid?  Etiam nunc illud in studiis?  Nonne jam pridem omissum est?  Cui bono latinum?"  "Dicisne?  Sursum corda, magnis itineribus, nemine discrepante!"  Taedet, piget, paenitet.  Nunc igitur professor linguae graecae sum.  Hoc dicto tacuerunt omnes, non aliter miseratione te multa conspexerunt, at tacent!

Abeundum nunc est, ignoscatis quaeso.  Valete.

 

De nomine stellae

Mea parva amica Snehal, puella aragonensis pulcherrimo corpore indico, jam stellam habet cognominem.  Donum fuit patris, qui per interrete obtinuerat ex catalogo stellarum ’in linea’.  Nunc Snehal exsultat, ex me per matrem postulat ut noctu exeamus ut in nocturno caelo propriam et cognominem stellam ipsis oculis videat.

Stellam quaero (AR 22 h 10 m, Dec - 28º 17’).  Est, nisi fallor, in Pisce australi.  Ne Snehal decipiatur timeo, nam stellae magnitudo sexta vix sine lentibus decernetur nocte nigerrima.  In praesentia spem nubes procrastinant.

Sed cum primum sol diu splendeat, iterum nox sine nebulis stellas monstret, exibimus ad Snehal sidus videndum.  Digito monstrabo pulcherrimam Formalhaut atque illic, inquam, stella tua est.

Umbra amissa

His diebus iterum multos experior circa me melancholicos.  C. y M., ut solent, tristiores.  Cara P. stat, sed cholicum patitur.  Postremo propinqua vicina, domina Felisa, annorum ferme octoginta sed plerumque alacris et ad risum proclivis, hodie me convenit et de valetudine queritur longis minutis.  Quid accidit?  Alius tristis in caput cadet meum?  Num nubes, quae totum operiunt caelum triginta jam diebus, cum solem, tum animum hominibus obscurant?  Ipse magnum sentio desiderium solis.  Sed tristitiam non patior potiri me, et variis rebus intendo quotidie.  Huic quoque blogo, nam nolui diem hunc praeterisse illibatum.

De quo scribam?  Ad libros me conferam, ad materiam caram.  Multos diversissimosque legi, despiciens ut suevi monitum illum Senecae philosophi.  Placet distrahi.  Alium de mathematicis, alium biographicum (de imperatore Willelmo II, Aemilii Ludwig), alium de fabulatrice galla (Nemirovski), diarium viri germani sub regimine nazistico (Reck, Diarium viri desperati), fabulam Gogol, aliam Chamisso, plures relectiones...

Duo scribam verba (ne nimis videar piger) de Chamisso, cujus nihil legeram.  Saturnalibus soror librum donavit, multis ornatum picturis, auctoris notissimum, id est, fabulam de Schlemihl homine qui umbram amiserat.  Fateor imprimis libros delineamentis picturisque stipatos, si fabulae sunt, minime placere: immo illos fugio, nam loca et personas et actiones et vestes, omnia denique a visu capienda malo meo more fingere, per propriam phantasiam.  Idem credo sentire omnes quibus facile mens fingit quae oculis percipiantur.

Sed ad rem; equi donati dentem cave inspicias (aiunt Hispani), id est, vitia in dono noli quaerere, accipe donum quodque quasi optimum.  Et placuit quidem, nam liber, parvulus, tanto amore fabrefactus quanto donatus erat (et eodem exitu).  Quid de fabula?  Mira, rara mixtio generum, non inlepida, rari coloris, prisca narrandi libertate.  Quid simile?  Hoffmann, forsitan, sed Chamisso eo caret unheimlich illius.  Est in hoc aliquid encyclopediae, aliquid mille et unius noctium.  Si non male intellexi, Chamisso pueris amici narraverat, sicut Carroll amici puellis.

Ceterum, illud dubito: qua pronuntiatio nomini Chamisso?  Francogallice, Samissó?  Quid Germani?  Camísso?  Khamísso?  Schamissó?  Si potestis, amici, ignorantiae medemini meae.  Valete.

Vinum solitudinis

Morbum interretialem fere mortalem passum est ordinatrum meum.  Non autem mortuum est.  Ecce: scribo adhuc.  Sed penna hebetata est.  Breviter dicam de libro quem nuper finivimus, cujus titulus supra legitur.

Auctricem, Irene Nemirowski, non multis mensibus novimus, ex fabula qua Francogallia a Germano capta describitur, cum timiditate aliquorum, aliquorum fortitudine.  Mulier nostra cito facta est, nunc amamus quasi veterem amicitiam.  Aliquot ejus fabulas legimus, hanc precipue ea de causa cupiebamus, quod titulus pulcherrimus nobis videbatur.  ’Vinum solitudinis’... nonne lepidum?  ’Edetur proximo septembri viliore pretio’, dixerat bibliopola; atque respuere non ausus sum, ne fastum atque divitias meas viderer ostendere, si pretiosiorem editionem postulavissem.  Exspectavi ergo, decembri in manibus tandem habui.

Qui ’David Golder’, ’Saltationem’ et ceteras Nemirowski fabulas legerit, nihil fere novum in hac inveniet.  Patet Irenem suam vitam saepissime narrare.  At quo lepore, quo acumine, qua elegantia!  Quamquam nihil nisi vitam suam narrare sciisset, inter egregias erat numeranda.  Haec fabula puellam sumit ex Ucraina, a matre relictam, a sola institutrice gestam et fere amatam, Sankt Peterburgum deinde latam, deinde, post russicam rerum eversionem, in Femingiam eductam, paulatim ad amores apertam: non jam puella, sed femina facta, postremo Lutetiam pervenit.

Mirus est aspectus Sankt Peterburgi sub eversione ex oculis puellae.

Ecce quod mihi maxime placuit: memoria auctricis, plena minusculis rebus cum colore, odore, sapore.  Vide vicum natalem, sub pulvere luteo planitierum asiaticarum, qui inter dentes crepitat...

Male coepta, utinam meliora fiant

Redeo.  Absentiae causa morbus fuit.  Non morbus qui Thersitae corpus aut animum, sed ejusdem ordinatrum correpit.  Decem dies nihil feci.  Josephus tandem doctissimus arcessitus machinam tersit, perviam reliquit.  Heri bene operabatur.  Sed hodie... Nescio quid accidat, at tarde in loca venio, interdum quaedam rara fiunt.

Ergo, si denuo abero, jam scietis non me, sed machinam minime valere meam.

Dum redeam, omnibus optima exopto in hunc annum MMX.  Valete.

Saturnales, natales dies

Saturnales, natales dies

Casulam feli fecit Joachinus, feles nunc exire recusat totoque die lanugine calefit.  Equidem sicut feles aegre rostrum prodo, nisi ut amicos jubeam esse beatos.  Valete.

Victimae

Dies avolant.  Mense jam toto cibum reicit Aminatu Haidar, fortis mulier sahariana quam in Canariam insulam coegit turpitudo et conjuratio utriusque regni, Hispani et Maurocani.  Nuper praemium pace inscriptum accepit dux maximi exercitus mundi, Baracus Obama.  Hoc solis die insanus quidam parvum templum saxeum in vultus primi administri conjecit italici.  "Aliquid de hac re scribet Thersites", inquam, "quandocumque".  Sed eunt redeuntque soles, nihil scribo.  Quid accidit?  Cur sic haereo, cum tam alacriter olim ad claves currebam?  Nam nihil est in me mutatum, quoad intelligam.  Immo plures nunc habeo causas scribendi, nam dies in dies magis hanc machinam miror per quam verbum privatum statim publicum fit, quas nugas in penetralibus aedium cogitasti amica corda legunt inter antipodas.  Nonne hoc prodigium est?

Fortasse diversum accidat mihi atque aliis amicis: plus mihi placet loqui de nubibus atque arboribus quam de rebus politicis.  Quid enim de illis sciam ego?  Sed, verum est, de rebus politicis non est necesse scire: satis est sentire.  Hoc est proprium gubernationis, esse res communis, ubi sapientes atque ignari pares sumus.

Nuper quidam amicus sollicitare me posse credebat si cogere posset ad meam in hoc blogo aperiendam sententiam de calefactione quam vocant universa.  Hoc, nisi fallor, ideo dicebat, quia gravari me putabat si opinionem confiterer meam de tot stultis quae de mutatione climatica dicta sunt.  Quid?  Multa quidem stulta dicuntur, non gravor fateri; nihilominus illa stulta malo quam ista stulta, etiam plura, quae ex alteris partibus dicuntur.

Cui favet recta ratio?  Utrum dominae Haidar, an regno Maurocano?  Mihi graeco, cui consentaneum semper videbitur excusari Phrine crure exhibito, nihil est dubium inter formosam matrem et regium filium.  Ceterum, quae mater vitam periclitaretur nisi potissimis causis?  Quis credet Haidar non fuisse victimam?  Et ratio victimae semper fuit.  Ea de causa qui impetum minimo cathedrali in vultum pravi administri fecit, minus pravum eum reliquit, se insaniorem praebuit.

De Obama alias, si possum.  Adeo frigida est bibliotheca!

Ingenium et honestum

Consilium si mihi fuisset nullam paginam scribendi (nam si rarius blogum edidi hoc non consulto, sed quadam frigiditate feci) ad mutandum satis foret gratia et pietas amicorum, qui commentarios munificenter apposuistis.  Ista fides movet me, simulque indiligentiae accusat: ipse enim ceteras ephemerides aegre hos menses visitavi, nullum commentarium in illis relicturus, quod prigri et pravi et infidelis amici dici potest.  Ignoscant quaeso huic Thersitae, dicaci qui nihil dicit, non lectrices modo lectoresque, sed etiam bona Sandra gaditana, doctus Nemo kentuckinanus, studiosus Jaume catalanus et omnes (multi etiam novissimi in reti apparent, quod gratissimum est latinitatem amantibus) quos legere solebam, quamquam non semper eodem studio fideque eadem.  Ceterum, mihi soli est malum, qui discere mitto.

Duo verba facere volebam de Marii Onaindia memoriis, quem librum nuper perlegi.  Non facile est mihi, nam defunctum carpere displicet, et illud praecipue ex commentariis roboravi quod semper ambigue de auctore senseram, hominem fuisse minerva crassa atque tarda.  Sententias enim Onaindia, hominis publici et ex quo Burgis capitis damnaretur notissimi, saepe actis diurnis vel radiophonio audire contingebat, vel televisorio videre (oculis erat tristibus, attonitis, quasi saepe quid timeret).  Nunquam callidissimus sonabat, nunquam (quoad recorder) aut res ille splendide explicavit aut verba pellucide asseruit.  Reputate quid sperarem de paginis ejus, quas numquam emissem nisi vilissimo invenissem pretio.

Enimvero Onaindia de sua vita scribit humilissimo, rudissimo sermone, saepe taedio pleno. Sed vir qui eo paulatim delineatur nonnullis ornatus est bonis: simplicitate, veritate.  Certa de causa fateor etiam illius scripta assequi, quod ille monachus fieri temptaverat adulescentulus, et casu fratrem meum tunc convenerat.  Non semel hunc audivi illorum annorum fere puerilium meminisse, et illius quoque sodalis qui monasterio ejectus fuisset propter peccatum quoddam castitatis.  Quod ad verbum in memoriis legi: haec ipsa res hominem totum delineat et pingit.  Nam deprehensus fuerat non in fraude, sed ultro confessus erat.  Huic puero vasconi idem culpae sensus, eadem pellucida veritas, eadem simplicitas erat atque viro qui tramitem tromocraticum tandem rejecit et vias democraticas sequi decrevit.

De vita sua scribere coepit, opinor, cum de eo cancro certior factus est qui se necaturus erat.  Eum imaginor, penna manu sumpta, timidis oculis, metu culpae praeterita memorans, lineas exarans non magna calliditate nec caesariano ingenio, animo autem nec simulatore nec dissimulatore.  Est etiam fortitudo in veritate.

Lichtenberg

De Georgio Christophoro Lichtenberg nihil audieram antequam librum in bibliopolio viderem.  Voluminis placuit nomen (’Aphorismi’).  Auctoris deinde, prologum legenti, figura et ingenium.  Lichtenberg brevissimus homo fuit, idemque gibber: lusus naturae.  Sunt quaedam ingenia quibusdam corporibus.  De homine tali speranda sunt magna vel parva, difficile autem vulgaria.  Huic Thersitae abderitano placuit ille Thersites gotingensis.  Librum sumpsi legendum.  In quo loco eum legam jam dixi, de quo loco nihil despectus inferatis.  Ubique licet (ita aiunt) deum colere.  Aeque sancti sunt frons et crus, talus et cubitus.

Ceterum, Lichtenberg fuit mathematicus et physicus eximius, et liber Aphorismorum dignissimus est lectu.  Quae nuper legi de religione tractant.  Ecce aphorismus quem mane legebam:

"Si quis medicos, causidicos, miseros philosophos lacesserit, ii quoque rident qui inter illos prudentes sunt.  Tunc tantum, cum aliquis in malum clericum satiram movet (quorum certe plures sunt mali quam ceteris facultatibus, et ita accidit quia difficilius est esse bonum), etiam boni homines qui inter eos sunt acriter et infeste recalcitrant."

Paulo post hoc inveni:

"Fremunt clerici cum virum aspexerunt libere cogitantem, non aliter quam gallinae cum inter pullos quendam aspexerunt anserinum in aquam se jacientem.  Non intelligunt esse homines qui in hoc elemento tam securam vitam agant quam illi in sicco."

Placet homo.

Cathedra lectionis

Ubi locorum legis?  Fateor mihi tam ardentem interdum legendi esse cupidinem ut etiam via ambulans legam vel inter agros spatians.  Domi autem in lecto est ubi beatissime librum capiam.  Ibi sedens aperio libellum, tergo pulvinaribus sublato, vel jacens supinus, si lectio levis est, vel pronus si defetiscor aut gravis onerosusve fuerit codex.

Franciscum Quevedo, auctorem hispanum, aiunt etiam inter catinos legere solitum esse, per pluteum scilicet quo quaterna simul volumina inspicere poterat.  Hoc falsum duco, parum saltem mihi credibile, cui numquam opus fuerit tam sollicita celeritate mutandi lectiones.  Aliquando certe duos vel tres simul incepi, sed cuique suum tempus tribuo.  Etiam mihi contingit legere inter prandium, si solus sum et lectionem avidissime persequi cupio.  At plerumque non nimiam celeritatem in legendo adhibere est mos, immo non raro suspensus haereo, paginarum oblitus quas manu teneam, dum alia cogitem vel muscam volitare sequar.  Si in lecto sum, sicut placet, non simul caput cecidit lectorque factus sum dormitor.

Cum de loco agatur aedium ad legendum apto, in illo etiam me legisse fatebor ad quem bis quotidie omnes ire cogamur.  Adfuerunt ibi semper, jam parentum domi, acta diurna, nubeculata, leves libellos.  Olim vero illud repperi, ephemeridem quandam legens, mire congruere quotidianum scriptum ad occasionem deonerandi corporis.  Ex illo die, ad nubeculata et acta diurna addita sunt diaria, carmina, fabulae breves.

Ibi jam totum mensem comitatur me liber quidam, de quo dicere decreveram... sed longior factus sum, cras si potero de illo exsolvam.

Obmutuerunt

Cortis agitatur: anseres gallinae equi canes hinniunt grunniunt coassant latrant.  Iterum Hispania frangitur!  Nonnullorum actorum diurnorum duces catalanorum edere convenerunt epistulam ’de dignitate catalana’ (etiam ’de majestate catalana’, si male non intellexi) antequam sententiam det tribunal constitutionale de summa lege a senatu catalano lata.  Multa acriter respondent acta diurna ceterae nationis (si licet sic loqui: matritensia vocabunt alii).

Millies diceres eadem audita esse.  Non autem ita.  Equidem, cum optima quaeque sentire coner, quosdam audio qui non audiuntur.  Nemo enim loquitur de militibus, nemo enim miles verbum facit.

Nonne hoc novum, nonne hoc pulchrum, ut milites denique in Hispania taceant?

Quod alii in aeternum obmutescant (betae, quercus) futurum, si di faverint, sit.

Grippe A

Morbo domi teneor blando lenique per totam hebdomadem.  Solis enim die febrem passus sum cum artuum doloribus, symptomata ejus morbi quem influentiam vocant vel grippe.  Lunae die, cum febris maneret, medicum telephonio arcesso.  ’Num urget valetudo?’, quaerit mulier.  ’Non admodum’, fateor.  ’Cras igitur doctor te viset, nam hodie non vacat.’  Cum ergo martis die medicus domum advenit, febris me dormire noctu siverat, nec mane redierat.  Nihilominus amicus Joachinus pectus auscultat, guttur examinat lingua cochleare depressa, symptomatum narrationem audit.  ’Grippe A cepisti, amice!’, ridens dicit.  ’Serione dicis?’  ’Serio dico.  Sed quiesce atque sanabis.’  ’Sed nullam jam febrem patior!  Cras in lyceum eram iturus!’  ’Minime.  Manendum est tibi domi quieto per septem dies!’

Ecce me domi quietus.  Nec febris regressa est, nec ullum dolorem patior.  Sed in tanto pavore ille morbus est, ut imprimis caveatur contagio, nec ipse ausus sim jussa spernere medica, non quia mihi timeam, sed dicta metuo eorum quibus summum est numen Securitas.

Sed forte libris non careo.  Unum lego cujusdam Kagan, historici, de bello Peloponnesiaco, interdum cum altero commutans: memoriae Mario Onaindia c.t. ’Pretium libertatis’.  Plura forsan alio scribam die de his libris.  Valete.

Ave, Ludovice frater...

Quem commendas librum legi, quot abhinc jam annis?  Quindecim?  Tot?  Tot quidem, nisi plus.  Multa de scientia physica et mathematica illo anno legi, nonagesimo et quarto, nisi fallor.  Inter libros qui maxime placuerunt non iste fuit (forsitan quia minus intellegeram) sed alter e quo multa mihi plane nova visus sum excipere, c.t. ’Chaos’.  Illud papilionis inter Seres volitantis per quem Lutetiae tres post menses procella oreretur --vulgatissimum postea-- et quid essent fractales, et placita meteorologi Lorenz primum audivi, atque notiones illas stupui, chaos rem esse opinione ordinatiorem, series chaoticas ex formula simplicissima gigni posse, dificillimum esse demum seriem parare chaoticam quae non per formulam, etiam simplicissimam, exprimi posset.  Scientia mathematica, quae tibi cordi est, etiam me ignorantem trahebat, atque ab ejus deliciis (serio dico) magis stupens quam callidus trahor.

Heri quidem, ne longius abeam, per Caesaraugustam spatiabar cum Ludovico.  Huic antiquo amico morbus quidam corripuit quo negotiis atque otiis multis prohibetur; qua de causa nunc ad mathesim quamque totus incumbit, physicam et mathematicam imprimis.  Medici Ludovicum monent ut longe perambulet, itaque difficile est eum convenire sine prolixa coloniae perlustratione.  Ecce nos ergo sursum deorsum vias caesaraugustanas currentes (illi insuper non satis est placide incedere, et super omnia gradum amat incitatum), cum tandem ego jam fessus atque anhelans, mihi deprecans iter infinitum, Ludovico exhortor ad exhibitionem pictoricam visendam.  Intramus.  Locus est amplus et amoenus; picturae non spernendae sunt, etiam nos eramus soli.  Sed cum tabulas admirari conabatur Thersites, nihilominus Ludovicus ad sermonem redit quem via texuerat.  Qua de re, nisi mathematica?  Ecce denuo Euler et doctrina de ’minima actione’ (novistine? equidem nequaquam), cui his diebus totus est deditus.  Facetum par, visu dignum, alter tabulas contemplari conans, alter doctrinam ’minimae actionis’ explicans multis manuum actionibus!

Nam vide quid accidat mihi seni.  Nihil intellegebam.  Magis magisque in dies, nihil intelligere videor.  Stultior in dies fio.

Inter studia antiquitatis graecae (quibus nunc magno gaudio incumbo), librum nuper legendum sumpsi, in lycei bibliotheca inventum.  Nomen: ’Archimedes’.  Quid scis de Archimede?, ex me ipso quaesii.  Pauca, nihil.  Nescio quid de diademate et lavacro, de heureka et speculis ustoriis.  Lege ergo haec: non vitam, sed opera narrat.  Nimis multae aequationes ibi sunt, sed...  Denique librum sumpsi atque illa ipsa nocte legere coepi: ecce Thersites in lecto, formulae studens lunularum Diophanti: geometricum problema, eorum quae sibi non difficilia ducere solebat.  Intellexit postremo, vel intellegere credidit, et dormivit.  Sed postridie, cum resipisceret, librum apud se apertum repperit, illud problema aspicit lunularum: oculis contemplatur delineationem, lineas perlustrat, mente nihil capit.  Ubi erat illud quod vesperi intellexerat?  Abierat, exierat, perierat.  A, Thersita (tunc cogitavit), diphthongis et casibus stude, geometrica et mathematica sapientioribus relinque!

Illud tunc cogitavi.  Sed forsan mutabo consilium.  Vale.

Nebula

Solem vix videmus his diebus, fuscas inter nebulas ortus.  Cum meridie ejus facies aegre conspicitur, brevi tempore transmutatur mundus, aureus repente, roseus, caeruleus factus.  Nubes casu deinde redigit nos in plumbea.

Pauca nunc placent.  Cum temporibus nubilis accidit, multa lego; animus, impotens dandi, gratus accipit.  Sors in manibus posuit 'Fabulam Ferrariae' Georgii Bassani.  Paulatim ad ejus longissimas, perplexas sententias assuesco.

Ferrariam (novistisne?) pulcherrimam inter urbes, quas novi, duco.  Quis enim dubitet de maximis, Roma vel Florentia?  Sed illae parvulae, Ferraria, Sena, Lucca!

Hoc etiam suppeditat fabula Bassani, quod, legenti cum charta geographica, suas vias, aedes, hortos recordatur formosos.  Digitus per chartam ambulat, sicut olim ipse dominus ambulavit: via Salingerra, Porta Reno, Viale Giovecca...  Veniunt in mentem Schifanoia, la palazzina di Marfisa, jucundus ille apparitor, Pietro, qui radiophoniae studebat...

Solamen

Vita ex dulcibus et acerbis conditur.  De miseris omittam.  Hoc est his diebus inter dulcia: e Lutetia Parisiorum mecum venit dictionnarium etymologicum Petri Chantraine, a domo editoria Klincksieck hoc ipso anno editum, et cujus inventio in illo vetere bibliopolio, quod est Guillaume Budé, inter deliciis fuerat sequanis.

Temporibus frigidioribus, quam dulce solamen invenimus nonnulli in chartis papyraceis!

 

Millennium

Annus frigidus domum intravit.  Clausus in cubiculo lego.  Amica libros commodavit sueci Stieg Larsson, quos nemo in universo remanebat qui non legisset, puto, nisi ego.  De iis multa verba audieram, nullam de iis nitidam notionem facere assequebar.  Adeo difficile erat?  Nihil sunt, nisi fabula detectoria.  Bona quidem fabula detectoria.  Ita saltem mihi videtur, horum operum fideli quamquam inconstanti lectori.  Multos menses nihil hujus modi lego, fame deinde capior aliquid gustandi Agathae Christie, vel Conan Doyle, vel Camillieri.  Christie aut Doyle jam relegere tantum, nisi fallor, possum.  Anno praeterito Mankel habui in loculis, nam amica Elisabeth, vorax detectoriorum lectrix, illum suecum adamat.  (Immo me duxit in Scaniam, sacra Wallanderiana loca visitare coegit in, quomodo appellatur oppidum illum?, Ypres non, Ipsby non, Ystadt puto, vel aliquid simile.)

E lecto surgo claudicans (crus sinistrum dolet, dominica die male cecidi), aquam bibo et ad lectum denuo accurro, avens scire quid sit de Lisbeth Salander.  'Personam incredibilem', dicebat alio die nescio quis.  Quid ad rem?  Ducentae manent paginae.  Abeo ad legendum.

Aldoux Huxley

In veterum librorum bibliopolio editionem invenio operum variorum Aldoux Huxley.  Sunt quaedam fabulae jam notae, sicut ’Contrapunctum’, quattuorque vel quinque aliae quas numquam legeram et, insuper, collectio scriptulorum actis diurnis editorum.  Mille et ducentae paginis ejus gracilis chartae, quam ’bibliam’ appellant, stant 15 tantum euronibus: vili pretio emere videor tantum leporum acervum.

Hujus auctoris nonnulla legeram, notissimas fabulas inter alia (celeberrima, puto, ’Orbis beatus’ est), sed locum in corde servo facetae narratiunculae c.t. ’Crome Yellow’ (in hispanicum sermonem interpretatus fuit ’Scandali Cromi’) et brevi collectioni acroaseon ex qua domus editrix Losada parvulum librum fecit viridi involucro quem nescio quis reddere oblitus est ideoque perdidi.  In ’Luteo Cromi’ illum ’anglicum humorem’ primum inveni qui maxime me delectat, commixtus praecipue cum illo humanitatis conspectu quem vocare possemus ’rationalem’ et ’liberalem’.  Illam fabulam legens simul inscius legebam Darwin, Bertrand Russell, Evelyn Waugh aliosque auctores de quibus tunc forsan notitiam nullam habebam.  Bonus auctor, ut aliquis dixit, suos majores litterarios creat vel collegas in scribendo.

De collectione viridi, c.t. nisi fallor erat ’Themata et variationes’, illum imprimis recordor ’Unum et plures’, de polytheismo mediterraneo et monotheismo desertorum locorum.  Ibi primum aliquid ’sociologicum’ legi de religione.

Nunc ’Ad marginem’ lego, paginas juveniles ingenio et lepore plenas.  Risi cum, de Tibetia scribens, dicit civibus europaeis, qui Churchill et Mussolini tunc paterentur, magnum fuisse solamen invenire longinquam in Asia nationem cujus mores atque instituta fere nullum aspectum habeant qui non plane stultus sit.  Sensus minime correctus, adulescentuli paucorum annorum!

Luna

Nescio cur adeo perdiderim cupidinem scribendi.  De qua re hodie cogitabam, ante lucem per rusticas cursitans vias.  Prima causa forsitan, quod nimis magnam aestatis partem huic impenderim linguae.  Altera quod circumstantibus aliquanto premor, et nolim de circumstatibus loqui.  Tertia, quod magis in dies cupido me capit materno scribendi sermone: opportunum, sed difficile est cuique cum sua ignorantia luctari.

Hoc meditabar cum, nubibus e caelo versis, lunam conspicio clarissimam inter Aldebaran et Capellam, Marte rubrum caput tertium adponente Geminorum capitibus.

Iudicium

Meridie judicio adfui.  Cujusdam discipuli mater litem moverat.  Accusabantur quattuor professores lycei: magistra puerum dicebatur ab humero tenuisse, brachium ejus torsisse, damnum grave ita intulisse; addebatur tutor gregis (in quo puer fuerat) et, ne soli essent tutor et magistra, etiam rectrix studiorum et primus lycei administrator.

Fabula judicialis agebatur integra.  Judex (quae mulier erat; etiam mulieres erant judicis apparitrix, accusatrix publica et patrona professorum) quemque vicissim loqui jussit.  Causam primo aperuit mater: magnum sibi esse amorem justitiae, qui amor moverat imprimis; professores animadvertendos esse; quorum nec primam nec unam victimam filium fuisse suum.  Pars facetior secuta est, puero deponente: se professores semper oboedire, nonnullos autem se odisse, illam magistram praecipue tutoremque; illo die, quo laesus est, nihil aliud se egisse atque sodalem adjuvare conari, sed repente magistram in se impetum fecisse, qua de causa... cetera.

Locuti sunt deinde professores.  Equidem miserebar administratoris, qui homo timidus nunquam antea coram judice se viderat: vultum rubrum gerebat, quasi reus foret, oculis lacrimantibus.  Claudicante voce explicavit pueri gestas, quas innumeras continebant lycei annales.

Repente res ad finem currebat.  Accusatrix publica sententiam rogata postulare coepit, magno omnium stupore (meo saltem, qui rebar accusatricem accusare debere), liberam absolutionem professorum, cum medici nullum damnum in pueri brachio reperire potuissent, nullum acti contra legem documentum aut testem attulissent mater puerque.  Advocatae professorum nihil reliquit dicendum, haec nihilominus peroravit, argumenta repetens accusatricis.

'Visto para sentencia', clamavit judex, eximus.

Vita in lyceis facetior in dies fit, videor plura de re scripturus.