Blogia

Thersites

Veteres libri III

Sed male sitim veterum librorum exstinguere potuissem si eum ad finem libros parare debuissem natos annos quadringentos vel quingentos. Centum annos esse libro cuilibet satis est mihi: tenero jam amore eum contemplor. Quid centum? Librum date mihi quadraginta annorum, jam veterum habeo. Etenim in iis persaepe lucet vetera bene componendi ars, quam senes linotypistae, nunc emeriti, sapienter colebant, et in recentioribus aliquando desideramus.

Aliud autem genus est veterum librorum: quod manibus nostris fit. Nonne, qui libros amatis, quosdam olim emptos, in adulescentia lectos, vel etiam in pueritia, magna cura servatis? Veteros libros amo, sed nullos magis quam hos quos manus meae triverunt, qui sub oculis meis inveteraverunt. In tutissimo pegmatum eos praeservo. Si libri comites, convivae, sodales videntur nobis, illi totam per vitam nos comitati sunt. Notam indelebilem et in animo et in corde nobis impresserunt: ex iis non modo fabularum meministi, sed morbi et febris quae passus es dum legebas, etiam odoratarum paginarum, somniorum denique quae legendo excitabantur et quae tui sunt hodie non parva pars.

Plures memorare possem, sed ad unum nunc tantum alludam: propterea forsan quod, parvusque vetusque liber, tanquam is canis est annosus qui nec ambulat jam nec ludit, sed cui optimum adhuc stramentum domi reservatur. Librum emi puer aestate legendum; paginas peragravi in proavi aedibus; unam earum foedavi quendam senem delineando (circa tredecim annos natus eram), quod autem mihi tunc, cum vero simillimus esset senex deformatus, gloriae puerili fuit magni artificis. Sed hoc in primis: illum librum legens iter egregium feci, illo Marci Poli splendidius, quod pluries, toties cum relegi, iterare potui.  Miser paginas hodie valde tritas exhibet. Alexandra David-Neel ejus auctrix erat, "Mystici magique Tibetani" nomen ejus. Valete.

Jazz

Cum plura de libris garrire vellem, jam scio me in praesentia nequire: ex itinere reversus statim memini (vel, ut omnia vera dicam, telephonio amica memoravit ac monuit) undecima hora (id est jam jam) Georgium Berolinensem et Albertum Curiensem aures nostras mulcturos esse piano et saxophonio canentes. Musice nos vocat! Alio die de libris, vel de qualibuslibeat! Valete, qui patientissimi legitis, in crastinum!

Veteres libri II

Libros saeculi XVI fere pulcherrimos existimo. O saeculum beatum, quo homines vel triginta, quadraginta annos impendebant editioni uni!

Etsi magis potio quam vas mihi placuit, aliquando in amorem quorumdam librorum cecidisse et arsisse fateor. Amor plerumque sine spe. Bibliothecam universitariam Caesaraugustae nescio quis mente captus, abhinc jam multis annis, in cryptis locavit veteris Facultatis Medicinae, apud flumen Orbam sitam (Orba in Hiberum Caesaraugusta transita influit): fluvialibus tunc umoribus libri pessum ire dicebantur. Librarius eo tempore per illa subterranea me duxit: libri mihi uni fuerunt mane totum. Quendam adhuc hodie desidero: in folio erat, blando corio revestitus cum armis marchionis cuiusdam (memoria non teneo), solidis nerviis, ditissimis typis aureis; sed intus, quam elegantes litterae, quam exquisita dispositio, quae forma, qui colores! Nam duobus coloribus textus legebatur, et optimo atramento et rubro formoso. Adagia erant Erasmi Roterodami.

Ille liber non erat venalis. Nec si veniret comparare potuissem. Parumper avarus sum, nec expendere placet magnam pecuniam. Semel tantum dubitavi: Matriti enim versus Georgii Buchanam inveni, in parvula, lepidissima editione Conimbrigensi. Non vili veniebat. Sed tam pulchum erat opus! Sed Buchanam tunc non noveram. Amisi denique, quamquam per multos annos me paenituit. Plura postea de Buchanam novi, vitam legi Mariae Stuardi a Stephano Zweig exarata, sepulcrum etiam poetae adivi Edinburgi in necropoli Grayfriars. Si melius Buchanam tunc cognovissem, librum, credo, emissem. Hodie adhuc paenitet. Buchanam Burdigalae fuit, Michaelis Montaigne (sic aiunt) magister; etiam Conimbrigae docuit.

Veteres libri

Veteres libros non amare, qui potest? Nonnulla mihi occurrunt responsa, sed dare recusem. Scribere enim volo ad meum Ludovicum, sine fele ergo aut acido risu.

Liber certe haud veterrimus quisque mihi placet: ea enim venerabilia manuscripta, ditissima aliquando, forsitan a fratribus Limburg vel Durerio coloribus exornata, magis me vereri ac recedere faciunt quam aspicere amore. Ceterum vix talia manibus meis tractavi, qua de causa vox haec esse posset eadem vulpis cui uvae nunquam maturescunt. Sed num quis semel hos libros usus est? Nonne majore sunt volumine quam ut facile in manibus habeat quisquam? Libri tales ad fruendum non sunt, contra ostentatio potentiae et gloriae possessoris. Id saltem cogitabam ante libros et bibliothecam Piccolomini, in cathedrali Senensi. Sed quae potentia, quae magnifica gloria!

Hoc verum est, modestiores malo. Olim canonicus decanus, homo persenex, mihi ad bibliothecam cathedralem Turiassonis aditum comiter dedit. Portae patebant mihi: libris perfrui licebat (quod Carolo Escribano, eruditissimo viro et amico, debeo). Ibi gravissimi erant codices, musici alii, alii theologi, donum pretiosum cardenalis Calvillo. Quendam in manibus habui, permulsi, olfeci. Non legi autem: nimium severi, non invitabant; etiam supra modum fragiles, nimis sicci videbantur, ut amicitia inter nos oriri posset. Illi cardenalitii tomi velut proavi erant, graves satis superque.

In loculis autem eiusdem bibliothecae stipabantur recentiores codices saeculorum renascentium, modestiore statura, pergameno induti vetere et albo (parum in luteum vergenti). Non jam horae nec Apocalypsis: ibi Horatii, Senecas, Plinii. Quam jucundi, quam affabiles videbantur!

Invidus deus vel retialis pygmaeus

Aliquis beatitudini meae invidus offecit quin hanc ephemeridem per aliquot dies scriberem, quippe qui ad eam ne accedere quidem potuissem. O munde, quam pulcherrimas litteras perdidisti! O computatorium numen, omnibus democratice pariterque officiens, non modo optimis quibusque, sed etiam nobis omnium blogatorum pessimis, quamquam non omnium pigerrimis!

Cur quae nunquam scripsimus tam bona videntur? Cur adeo pretiosa apparet mulier quae nunquam nos amabit, vel quam amare desiimus? Cur pulcherrima est, sensu nostro, musice quam sine auribus audimus, antequam lyrâ eam canamus? Spiritus in causa est, qui in secesso suo tam bellas gratasque imagines finxit, quae contra, cum ad materiem descendere conantur, foedatae inveniuntur, materialem capiunt turpitudinem.

Sed quid aio? Iterum reputanti mihi quidem semper pulcherrima fuit quam amavi. Nolite putare me tot amavisse, sed adeo senex sum! Fere singulas saeculo.

Heri diem totum matri familiaeque curandae impendi. Per hortos magnos Caesaraugustanos spatiati sumus aestuoso die, sed frigidulus ventus calorem inter pinus flando lenibat. Nobiscum etiam fuit Aemilius, qui graviter chirurgum passus heri primum sub dio ambulabat, ad vitam reversus. Quantum medicos lusimus, at nos in morbum incidentes quam bene medentur exque periculis liberant illi boni viri!

Valete

Ibdes III

Ibdes III

Omnia templa, montes, aedes, nihil essent sine vivis hominibus. Inter memoratu digna quae in Ibdes invenimus, Antonia anus erat unum et octoginta annos nata quae non modo vendidit cerasa dulcissima, sed paene omnia quae vixerat ad narrandum prompta fuit. Quam faceta mulier! Eam videte cum Pilare complexa; altera Pilaris manus cerasorum bursam sustinet, altera libram qua Antonia cerasa sua ponderaverat. Libra hispanice adhuc 'romana' vocatur et, bene videre potestis, in usu est. Valete.

 

Ibdes II

Ibdes II

Antequam invitatus abeam imaginem apponam templi Ibdes. Ceterum vocabuli huius (Ibdes) originem quaesivi sine eventu. Romanum non videtur. Estne praerromanum? Arabicumne? Certe vici structura magis propria est oppidorum islamicorum, nullo certo ordine aedibus viisque dispositis...

Hoc photogramma feci in subsellio jacens, dum organa canebant pavanam Antonii de Cabezón... 

Ibdes

Ibdes

Ibdes parvus vicus sescentorum habitantium est super flumen Mesa quod cum Piedra commixtum in Salonem influit. Heri Saturni die eo aliquot amici convenimus... ad templum parrochiale tergendum et in ordinem redegendum. Non religionis ergo ibi eramus, sed amicitiae: Claudio et Christina organa refecerunt, haec mox inaugurabuntur, templum mundandum erat. Cur non labori adjuvare, vicum ignotum sic novisse, diem agere cum amicis? Aediles non stipendium, sed vinum et prandium operis promittebant. Pactumst!

Templum fuit quod magis mirati sumus: quam elegans! Magnum templum gothicum trium navium, eorum quae Hallenkirche vocant, in tam parvo vico non exspectandum.

Organum a Claudio Christinaque refectum optime sonabat: etiam aliquot minuta canere potuimus...

Et qui risus! Decem vel duodecim indigenae opem ferebant, calorem et pulverem repellentes multis cerevisiis... Meridie praemia tulimus sub arbore comedentes: carnes assatae, vinum hornum nobis fuerunt inemptae dapes.

Dies caloris et sordium, sed multae laetitiae.

De orthographia phonetica II

De orthographia phonetica II

Sermo quisque plures sermones continet: non unus sed pluralis est. In castellano sermone, in lingua latina, multi castellani, plurae linguae latinae insunt. Alius est sermo professoribus, alius discipulis; alius fabrorum, alius autoraedarium; alius urbanus, rusticus alius. Puta qui loquendi minus mutet rationes: idem aliter cum parentibus, aliter cum amanti loquetur.

Linguam Hispanicam vel Anglicam id vocamus: sed quot milia sermonum hanc unam linguam constituunt?

Etiam hoc jam satis nos cogeret ad cogitandum et reputandum ante quam reformationem orthographicam ullam ageremus. Lingua loquuta cum sit scriptâ mobilior, haec est velut murus qui mutationi officiens maius facit flumen linguae in latum atque in altum. Quam pauper esset lingua (imprimis puerorum, cuius circulus colloquentium strictior est) nisi tot librorum lectio praesto esset! Sed scriptione adhibita phonetica, facilius an difficilius legere fieret? Equidem sine dubio respondeo: multo difficilius.

Ceterum inter tot sermones qui linguam constituunt, scriptio momentum habet ad unitatem, sicut soni tendunt quadamtenus ad diversitatem. Hispanamericanos puta pro scriptione phonetica esse: jam inter COCER et COSER non esset distinctio (quam tamen in parva Hispaniae parte, in qua etiam Aragonia est, phonetice adhuc agimus); plerique paeninsulares nullam adhibent distinctionem inter POLLO ('pullum gallinaceum') et POYO ('podium'; unde faceta historiola olim orta est).

Ex scriptura phonetica unitas Hispanica facilius frangeretur, disperiret. (Et ego unitatem maximam commoditatem habeo ad inter nos intelligendos.) Etiam consideranda est diversitas linguarum in Europa: Hispani hodie facile Francogallicam, Anglicam linguam legimus; quid accideret, saltem iis qui male loquimur, si phoneticae fierent eorum scripturae? Nobis jam mirum est legere Italicum 'Ippolito' pro quo Francogalli 'Hippolyte' scribunt. Orthographia quae nunc est, etiam momentum aliquod habet ad unitatem Europaeam.

Ea de causa, qui plus orthographiae favent reformatae, partes esse solent (si verbo ignoscatis) centrifugae, id est, ii qui opportunitates unitatis commoditatesque minimi faciunt. Idem quibus illud, ut homines inter se intelligantur, minoris est momenti quam ut se ipsi ab ceteris distinguantur.

Exempli gratia imaginem appono pessimam, sed in qua legere potestis inscriptionem 'phoneticam' (secundum Andalusicam dialectum) nuper Barcinone repertam: "Picasso, tu amó a Catalunya i a Euskal Herria éh un'orwuyo pa toa Andalussia" quod secundum regulam legeretur "tu amor a Cataluña y a Euscalerría es un orgullo para toda Andalucía" ("amor tuus ad Catalauniam et Vasconiam honos est Andalusiae toti"). Qui hoc scriptum invenerunt (sinite me haruspicem agere) partes sinistras favent; se homines justos, potentium inimicos, pauperorum amicos putant; credunt forsan orthographiam castellanam ab partibus dexteris, verisimiliter fascalibus, institutam esse: a tyrannide Academicorum Matritensium sine dubio decernunt esse liberandam scripturam. Quae non omnia stulta sunt; sed quod ad orthographiam pertinet, plane mendosa est, mea sententia, interpretatio politica. Ceterum illi putabunt usos se esse phonetica scriptione: sed, praeter majusculas et verborum distinctiones, quid censetis, amici, de nomen 'Catalunya', per -ny- scriptum, vel 'Euskal Herria' more (praesumpte) Vasconico?

Hoc est in primis perpendendum: quid de reformatione orthographica speramus? Quid de ratione scribendi? Eorum sum qui censeant linguas et scripturas ad homines inter se intelligendos, non ad distinguendos esse. Reformationes orthographicas non respuo, sed agendas censeo quam cautissime.

De orthographia phonetica

Reginaldus in blogio suo disputat de facultate scribendi apud discentes, et orthographiae phoneticae favet, opinione legentium etiam rogata. Quam quidem Nemo diligenter obtulit. Ego itidem agerem nisi quod, nescio quo pacto, commentarios ephemeridi Insulanae apponere nequeo (tanquam ei Neminis, sed haec anonymos admisit). Hicne ergo illi respondeam, per blogium meum? Quidni? Non erat hoc in consiliis, sed tandem hunc ephemeridum parvum orbem nonne plerique nostrum grassamur tanquam forum otiosi, nunc in hanc nunc in illam tabernam caput inferentes nova videndi cupidi? Paucis ergo hic absolvam quod censeam non de facultate legendi, sed de orthographia phonetica.

Aliud est audire, aliud est videre. Hoc, mea sententia, saepe praeteritur, at magni momenti res est si de orthographia non praepostere loqui volumus. In errorem enim inducimur propterea quod eadem nobis videtur sententia dicta atque sententia scripta. At illa ab auribus linealiter, per consequentiam, analytice capimus; contra hanc scriptam oculi capiunt uno intuitu, ex integro, synthetice. Plura de hac disceptari potest, sed sapientibus pauca: ipsi saltus quos oculi per lineas faciunt demonstrant aliud esse aurium, aliud oculorum captus.

Notiones aliter dicuntur, aliter pinguntur. Exemplo sit quod aliquis dicere potest "ego eo ad flumen" (sic, verbis dictum per seriem phonematum), sed aliter illud scriberetur per tres puta figuras: virum (quod 'ego' exprimeret), sagittam (quod iter indicaret), tres lineas undatae (quibus aqua intelligeretur): quae esset vetera scribendi ratio, pictogrammatum scilicet, sicut in omnibus primis scribendi modis ('naturalibus' si verbo veniam datis) invenire possumus, et apud indigenas Americanos et apud sacros glyphos Aegyptios et nunc etiam in pulcherrimis Sinensibus characteribus (quos equidem pretiosissimos puto).

Scripta omnia e pictogrammatibus exit, ubique natis; sed alphabetum semel in historia apparuit, si sapientibus credimus, in regione ferme Syriaca, me puero (nam natus sum, ut scitis, circa Trojam deletam) et res radicitus nova est, nam alphabetum, etsi e pictogrammatibus eventum, haud notiones sed sonos pingit: symbolorum igitur symbola, eius typi sunt. Alphabeti ortu facilior fit lectio, cum pro innumeris certi paucique sint characteres: plerisque commoditas. Bona autem haud omnia sunt ex alphabeti usu: disperit enim altera significationis articulatio (Saussure mi faveat!), alia atque vocalis sermonis, cujus jacturam me melius dicent interpretes Sinensis et Japonis poesis: dives materia, sed non huius loci (ipse Reginaldus roborare posset commoditatem hanc typorum Sinensium: hi enim, cum nullis quadamtenus phonematibus obnoxii sint, duas diversas linguas, Sinensem ac Japonicam, iidem significare possunt: cur non, obiter addo, qualemlibet?).

Hoc est quod indicare in primis conor: quod, quamquam illud 'M cum A pronuntiatur MA' pueri didicissemus, grandiusculis jam non litteram cum littera conjungentes legimus, aliaque diversa ratio est legendi quam loquendi; captu denique oculis, picturam verbi scilicet videndo nec conjungendo litteras, ita legere solet vir qui legit. Scripta legentes, cum pictographica tum alphabetica, oculis semel picturam percipimus, jam lineas quattuor quae SHIN vel KOKORO sonant, jam litteras tres qui pronuntiamus COR.

Hanc aliam opinionem est quam firmare volo: scripturam non saepe, sed semper est, ut ita dicam, alter sermo, cum vocali, nobis discendus. Recte enim quidam locutus est de diglossia: scriptura alter sermo docendus est, quamquam pura phonematum pictura esse videatur. Alphabetum certe facilius est quam scriptio mandarinica: habet autem leges suas, quibus parendum est. Alphabetum est quasi limes, intermedium, compromissum inter exquisita hieroglyphum et ignorantiam scribendi plenariam. Igitur ad usum alphabeti ignorantia plenaria parumper amittenda est.

Hoc propterea dixi quod reformationes orthographicae ferme semper in id ipsum agitantur, ut plus minusve ignorantibus facilior sit scribendi ratio. Sed cum ab oculis scripta, ab auribus soni percipiantur, sic ut repentinis sonorum mutationibus incomprehensibiles linguae fierent, ita scripturarum radicalis mutatio obesset omnibus in lectione. Reformationes orthographicae, ut phoneticae mutationes, paulatim accidere debent.

Nec infitiabor esse Hispanicam scriptionem Hispanicis phonematibus propiorem quam ipsorum Anglicam vel Francogallicam. Sed nulla scriptio omnino phonetica est. Esse non potest. Sed hoc alias. Prolixitati ignoscite, et valete.

Independentia

Hoc die, anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto, in libertatem vocabantur Angli Americae Borealis (Thomae Jefferson, qui Virginia Bill of Rights composuit, morietur eodem die, anno millesimo octingentesimo vigesimo sexto). MCLXXXVII, etiam quarto julii, aliquid simile Saladinus consecutus est de Europaeis invasoribus pugna Hattinensi. Eodem die, anno 1533, Clemens pappa VII regem Anglorum excommunicat, eum Henricum VIII quem avunculus antea Leo vocarat 'defensorem fidei'. 1630, pridie Nonas Julias, Gustavus Adolfus naves appellit litori Peenemunde: non tres annos ultra vivet. Alius Suetus rex, ardens Carolus XII, impetum in Russicum exercitum facit Golovtchini, anno 1708: nec duodecim mensibus ultra Poltava fiet.

Etiam pridie Nonas Julias Francogallica Conventio symbolorum regalium jacturam decernit: annus est 1793. 1807 eodem die, Niciae in urbe Italica natus est Josephus Garibaldi, armatus libertator: quae urbs anno 1860 se Francogallicam proclamabit. Travemünde, quarto julii, Astolfus Custine iter Russicum coepit, anno 1839; Astolphi mater, Delphine, Chateaubriand adamat, qui christianus scriptor morietur quarto julio anni revolutionarii 1848. 1862, eodem die, linter reverendum Dodgson cum sororibus Liddell fert: Aliciae vices ibi ortae sunt. Parisius 1934 Maria Sklodowska, Curie uxor, ultimum obit diem. 1975, quarto julii, etiam insulae Promunturii Viridis libertatem assequuntur. Post annum, in aerio portu Entebbe, manus Israel libertatem quaerit centum obsidibus Palaestinorum raptorum: triginta vita liberantur inter obsides, terroris fautores, Ugandae milites.

Satis historiarum. Amicis Americanis gratulamur. Vivat libertas!

Matritum

Matritum

Placet Matriti aer pellucidus. Quam placida urbs, nobis quidem quibus otium sit vel certum negotium nullum!

Diem totum erravi per hortos quos 'Secessum' vel 'Secretum', Hispanice 'Retiro', vocitant: nunc ante lacunam sedebam oculisque vagis vagisque cogitationibus, nunc in herba jacens Philippi Trigo fabulam 'En la carrera' legebam, nunc picturas visens spatiabar quae exponuntur Domi Vaccarum ('Casa de Vacas').

Saturni die nova spatia visitavi ad Museum Prati addita sub architecto Moneo. Acriter de reformatione disceptatur; sed Thersitae, homini vacanti animo, omnia placuerunt.

Etiam Theresiam visitavi; Natasha autem jam cum poesi sua Moscoviam regressa erat. Docuit Theresia Valeriam, Natashae matrem, hortos velis nolis videre cupiisse in quibus statua erecta fuisset Alexandro Pushkin. Eodem adivi, tristis quia Natasham convenire non potuissem. Horti autem pulcherrimi sunt: iis nomen est 'Quinta de la Fuente del Berro', vel 'Villa Fontis Nasturtii'. Ibi meditantem inveni, sed aeneum, cubito semicolumnae apposito, elegantem Alexandrum Pushkin, sub pellucido Matriti aere.

Isabel Biscarri

Isabel Biscarri

Cum amicorum coepissem imagines apponere arti deditorum, en vobis Isabel, quae pingebat primo aesque incidebat, nunc in primis designationis artem (vel quo verbo melius 'disegno' vel 'design' vocare malitis) Caesaraugustae profitetur. Sed ante omnia mulier est callida, faceta, proba.

De amicitia II

Eos ergo amicos tantum duxerimus quibus Idea compleatur amicitiae? At quot essent nobis, ita agentibus? Perpauci, opinor, si quis foret. Amicos igitur ducamus, ut Cicero aiebat, qui habentur. Qui domum te vocat quia tecum esse placet; qui domum tuam adit invitatus; qui bona joca ridet, pessima improbat, quaesita respondet; qui tui morbi memor de valetudine scire vult; qui in parvis, in magnis te juvat; qui tecum locuturus constitit in via. Multi sunt amicitiae gradus vel modi; quolibet fruamur, nullum despicientes.

Quod demum officium est amicitiae? Nullum certum. Ex amicis licet omnia sperare; sed si deceptus eris te ipsum culpa quia sperasti, haud amicum qui non praestiterit. Amicitiae officia, quam saepe magniloquenter dictum! Equidem ex amicis nihil sperare malo nisi benivolentiae aliquid, partibus meis ut paululum faveant prae aequitate, non praeter aequitatem.

Eam varietatem invenio, dum quot amicos habebam recolo (amicasve: eorum enim non sum qui in sexu vel in genere quid deprehendant quod amicitiam impediat), ut difficile sit mihi notas amicitiarum communes excerpere. Aliquid autem patet: amicus amicum quaerit. Ex amicis, iterum tanquam ex amantibus, alter esse solet qui plus quaerat, alter qui plus quaeratur. Sed eius amicitiae diffide a quo nunquam quesitus sis, vel qui olim te quaerebat, jam pridem desiit.

De amicitia

Memini quid de amicitia censerem adulescens: magnum quid, absolutum, perfectum. Quod de paucissimis, si de uno alterove, praedicari posset. Ita certe ratiocinari licet, ex verbo, ut antiqui solebant. (Quid aliud Plato ille?) Etiam Cicero, quamquam rem reicit 'verborum magnificentia' metiri, suadetque ut 'bonos eos qui habentur numeremus', trahi se sinit a pulchritudine nominis et magis de Amici idea quam de humanis, vivis amicitiis tractat. Et, cum tempus nullum praetereat dissentiendi de Epicureis physicisque ceteris, quidquid in amicitia commodi vel opportuni inest, id negat esse causam nucemque amicitiae: "Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae". Amicitia enim ex nubibus profecta est.

Simili modo Michael de Montaigne, quem nuper relegeram, de amico la Boétie loquitur quasi de altero se: unus animus in duobus corporibus. Paucos autem annos tali amico fructus fuit: et in amicitia, tanquam in amore, eo unanimitatis phantasmate primos tantum annos fruimur, evanuitque deinde, ardoribus pristinis exstinctis.

Putes forsan qui legis veram amicitiam me non cognovisse. Non equidem ita opinor: optimi amici mihi fuerunt, et sunt: nihil in hoc desidero. Et est amicitia, mea sententia, in humanis quod potissimum, quod magis appetendum est. Ea in se habet, nisi fallor, maximam utilitatem, ipsa est maxima utilitas, per quam vita interdum optabilis est. Sed definire conor non ex verbo, sed e vita ipsa quam vivo. Et dum retrospicio, dum praeterita recolo, cum tot amicos contemplor qui sunt, qui fuerunt, diuturnitas denique, assiduitas, mihi esse videntur, modestae virtutes, verae amicitiae vires.

Verbum quodque suam magnam parvamve mundi partem capit; cum juniores sumus, mundum in sectiones mundi intrare coegimus; senescentibus nobis satis est ut verborum captus satis gliscat ut quae necesse sint capiat.

Opifex

Opifex

Calafell vicus est parvus non longe a Comarruga. Castellum habet (quod visere non potuimus) et pulchrum prospectum in vallem et mare. Faber ibi operibus non paucis studuit, quae hinc illinc per oppidi vias contemplari placet. Domum suam multis prolixi operis cancellis ornavit. Scientiam ibi ferrariam totam exhausit: en fenestra hirundinum volitantium inter hederas (integri sunt nervi sui folio cuique), dum lacerti per muros spatiantur... Vae purpurisso...!

Veritas tota nostra est!

Hispani gubernatores, solliciti semper de rebus secundariis, novam disciplinam creare conantur nomine 'introductionem ad civitatem' vel aliquid simile, per quam pueri et grandiusculi discere possent quid in democratia vigeat, quid valeat, quid oporteat: doctrinam enim mixtam (opinor ego) ex ethica et politica, qua viri docerentur feminas sui juris esse, indigenis reverendos immigrantes, omnibus alienam sententiam aestimandam et talia. Nihil enim quod improbari mereatur. (Cur ergo secundarium id duco? Quia urget nos educationis paralysis: cadaver resuscitandum, magistrae magistrique reverendi, pueri de discendi necessitate suadendi sunt: cetera illa jam satis docentur semper a mediocribus, id est plerisque, magistris!) Sed tandem, si utile omnia illa in unam disciplinam redigere videtur, quidni? Qui eam repelleret?

Episcopi scilicet catholici. Iis enim molestissimum est quod quis, nisi ipsi, dicat quae bona, quae justa, quae repellenda sint: ea omnia provincia propia est, cum nemo vere sciat nisi catholici doctores, a deo ipso idem docti. Tot enim saecula ii de bonis malisque dixerunt! Maritos nimirum feminis parendos, dubios atheos homosexuales lapidandos, pro butyri sumptu vectigal ipsis episcopis expendendum. Adeo assueti sunt hi boni viri ad syllabum suum, ut satis esse credant mentionem meram illius notionis (quod quidam nisi ipsi de recto deque pravo doceat) ut id stultum, incredibile, absurdum omnibus statim pateat.

Martínez Camino, episcoporum nisi fallor vox, hanc sententiam hodie publice exposuit. Condemnata enim nova disciplina 'civitatis', arguebat fere noster homo: "Quis enim dicet quid rectum, quid bonum sit?" (Et hoc loco tacuit opportune, ut responsum ultro nasceretur ex auditorum cerebro; tria secunda circumspexit, oculis tanquam stupore apertissimis, ore etiam in aspectum o litterae admirationis converso, antequam sibi ipsi responderet:) "Num ministerium educationis?"

Quantum mutati sunt episcopi hodierni ab illis superiorum temporum! Si Martínez Caminos est inter optimos, quantum auctoritatis etiam illi  perdiderunt! Pausa illa rhetorica quam perperam usus est! "Quis enim dicet quid rectum, quid bonum sit?" Statim respondere debuisti, vir bone; adeo cunctanti, aut plane erro, aut plus quam quinquaginta ex centenis tacite responderunt: "Non eritis vos certe!"

Silva Oma

Silva Oma

Lequeitio fuit civitas piscatoria maxima inter Vascones post solam Bermeo; re vera agrum illa vix habet, tota in mare versa (inde maxima est densitas habitantium: plus quam 3 500 in chiliometro quadrato). Quod Lequeitarrae (sic Vasconice nominantur indigenae) non modo halieutica omnino, sed sectatione praecipue balaenarum eminerent, satis proclamant vexillum urbis, in quo videri potest linter balaenam capiens, lemmaque quo Latine legitur: "Reges debellavit, horrenda cette subjecit, terra marique potens Lequeitio". Verbum illum 'cette' initio me fefellit, illud Francogallicum quod 'haec' significat reputantem; postea vexillum ipsum imagine me docuit.

Lequeitio pulchra est. Templum gothicum habet saeculi XIV, nobilesque aedes (quarum unam fuisse puto, si commentario jlcg quem hodie tantum legi credimus, Austriae principi Zitae, de qua omnia plane ignorabam). Coram portu eminet insula Sancti Nicolai, quae bis quotidie, dum aestus maris recessit, insula esse desiit pedibusque aditu facilem se praebet. Lari ibi strepunt veriti ne sua ova rapturus adeas.

Oppido hoc dum maneremus nonnulli visere cupiebant 'silvam Oma', in cuius arboribus (sunt pinus fere minime antiquae, cum Vasconia depopulata ab industriis maritimis et ferreis sit) pictor Ibarrola aliqua sua pinxit. Equidem ad silvam adii, novorum videndorum cupidus et quia, si eius picturam minus, Ibarrolam certe amo multique existimo Vasconem totum et dignissimum, et veteris tyrannidis inimicum et hodiernae stulti nationalismi. Eodem sabbato quidem... sed hactenus. Aliqua Ibarrolae (qui amicus fuit poetae Aragonensis Michaelis Labordetae) videte, sultis, in imagine. Valete.

 

Trigo

Comarrugae, in parvo oppido turistico ubi nuper mansi, domi inveni librum 'El médico rural' ('Medicus ruralis') auctoris Philippi Trigo. Hanc fabulam, ut accidere mihi solet, legere coepi, postpositis quae mecum attulissem: nunquam hunc auctorem viseram, de quo ab aliis novissem esse 'auctorem minorem', perlectissimum, 'eroticum'. Qui stupor! Fabula supra allusa egregia, excellens est. Nec primum hoc mecum reputo: fabulae 'minores' huius temporis Hispanicarum litterarum, quod 'aetatem argenteam' vocari solet (a 1900 circa usque ad bellum civile), multo potiores politioresque sunt quam 'maiores' in Hispania scriptae restanti saeculo.

Hanc legendam commendo: narrat Philippus Trigo priores annos medici cuiusdam qui officio fungitur suo primum in vico minimo et reducto, in quo pauci miserabilem vitam agunt, deinde in oppido lautioris victus in quo plures et divitiores, sed non sublimiore spiritu vivunt. Prima fabulae pars exponit pauperiem interioris Hispaniae ineunti saeculo, et angores et sollicitudines medicorum juniorum qui, post aliquot studiorum annos, horrendas repente offendunt veras res morborum, dolorum. Pars altera picturam exhibet vitae demissae, tristis, oppidi sub regimine 'oligarchiae et casicismi' ('oligarquía y caciquismo' sunt verba quibus Costa id definivit) quod Hispaniam eodem tempore dominabatur. Trigo bene novit de quibus loquatur: multa vidit atque vixit, medicus ipse ruralis.

Cur Trigo adeo ignotus est? Cur eius fabulae notam ferunt 'eroticas'? Stultitia certe et odium ad sexum catholicae tyrannidis quam tulimus aliquid fecit. Sed etiam pigritia criticorum posteriorum.  Etiam est in causa quod Trigo natus sit in regione Hispanica pauperiore? Quis scit? Natus enim est in Villanueva de la Serena, 13 februario 1864; melancholia affectus, se vita privavit Matriti 2 septembri 1916.

Mediterraneus

Mediterraneus

Quot dies afui! Etiam aberam die XV Junii, quo nisi fallor annum complebat haec ephemeris: tum Caesaraugustae discipulas comitabar probationes agentes apud Universitatem. Antea dies aliquot egi ad litus maris Nostri, amicae invitatus domi. Postea in Vasconiam iter cum aliis amicis feci: Lequeitii, in oppido Vascone, ex pulchra mansione Vasconica super mare Cantabricum tres soles occidere et redire conspexi.

Unus annus jam totus: tempus animi reflectendi, sic numerus rotundus, cyclus clausus putari solet. Sed quid ego cogitem? Si his lineis nihil ultra conatum umquam est nisi exercitatio mihi, delectatio aliqua si posset legentibus, vel exhortatio ad plura et meliora dictanda hoc pulchro et antiquo sermone Latino, ad cuius cultum nos idem hortati sumus hic, in interreti, ab aliis et melioribus ephemeridibus. Mihi ergo satis est dum gaudeo discoque; vobis quod sat sit ipsi satis scitis.

Deberem forsan, magistrum Pastricem imitatus, catalogum edere omnium lectorum et lectricium quae has nugas his mensibus suis commentariis ditare decreverint. Nimis autem piger sum illi labori. Sed omnibus gratissimus sum, omniumque nomina, vel vera vel ficta, memoria teneo. Ceterum, quaedam mutata sunt: Nemo, Rodericus novas ephemerides coeperunt. Quod ad Irak, Afganistan, Dalfur, Palestina pertinet... quam triste, nihil mutari!

En aspectum ex fenestra mea: mare Nostrum placidum multas horas consideravi... Cetera neglegens, supinus in lecto, legebam, mulsus a zephyro qui e mare flabat... Amicae interdum audire placebat cantum Johannis Emmanuelis Serrat, a Lolita interpretatum (pelliculam vide "Rencor"): "Natus sum in mare Nostro!"...