Blogia

Thersites

De latino docendo IIII et satis superque

Fateor enim me nullo modo forsitan ausurum rationem docendi ’vivam’ introducere, radicitus omissa scholastica, nisi in quarto cursu ’Eso’ alium cursum ad baccalaureum additum ducerem. Quod minime ita est, nam ’Eso’ ’Eso’, non baccalaureus est. Sed ’experimenta (ut aiunt) cum aqua gaseosa’. Et quid omnino ’Eso’ est, nisi gaseosa?

Haec est ergo nova mea ratio lectiones exarandi. Incipiam ab erroribus quae, antea commissa, nunc vitare conor.

Primum, sententiae esse debent semper breves et faciles. (Nam haec incipiens non raro indulsi stultae voluptati sententiarum longe producendarum.)

Etsi fabula bene narrata stimulus sit ad ultra legendum, locus quisque vel episodium pluris est: fabulam recedere prae episodiis oportet, non episodia prae fabula (ut initio acciderat mihi). Sicut in linguis modernis, potius materia in varia episodia, brevia et faceta, distribuenda.

Imagines non pauca et prolixa, sed multae et compendiariae esse debent.

Vocabulis initio usus sum pro frequentia in operibus classicis, timide introductis quibusdam toponymis vel gentiliciis ex vicinia sumptis. Aliter nunc existimo plura adhibenda esse vocabula, ea in primis quae hispanice usitata (puta ’sol’ ’luna’ ’flor’ ’herba’) faciliora discipulis esse videantur: his abuti, modo latinae sint, profuse possumus. Multo pluribus quomodocumque vocabulis uti debemus quam quotacumque discenda sint.

Immo cur despicienda vocabula neolatina? Hoc anno primum adhibere non dubitabo verba ’birota’, ’autocinetum’, ’ordinatrum’ et alia quae passim usu veniunt per fora latina interretialia. Quod non modo discipulis gratum esse expertus sum, sed etiam aliud commodum mihi in eo reperio: quia fabulas verisimiles narrare minus placet, cum vulgaribus eae persaepe praejudicatis obrutae sint. Personae ergo mearum abhinc fabularum nec servi nec centuriones nec nautae erunt, sed birotis vehentur, domi ordinatris utentur et prae oculis habebunt perspicilla.

Cum hispanus sermo (quo loquuntur hispani discipuli) simillimus sit latino, incipiendum puto non a vocabulis in -a, sed a vocabulis simul omnium declinationum (exceptis forsan quarta et quinta), modo initio non omnes casus adhibeantur. Hoc anno prima lectio pronomina continebit ’ego tu’ et praesentem indicativum ’sum es est’, omisso plurali, cum nominativis singularibus cujuslibet declinationis masculini tantum et feminini generis. Deinde epitheta addam et pluralia (cum ’nos vos’ et ceteras formas ’sumus estis sunt’). Tertio vocabula neutra, singularia et pluralia (sed nominativo adhuc casu). Postea comparebunt verba thematica (’scribo lego dico’ cetera) et orationes transitivae: si tribus mensibus discipuli valent fluenter construere orationes simplicissimas ’attributivas’ et ’transitivas’, satis erit superque.

Hoc in mente est: ut discipuli non interpretentur, sed latine loquantur. Num aliquid assequeremur? Tempus omnia deteget.

Nescio an satis ad quaestionem Sandrae plus minusve responderim. Multa desunt, sed alias. Ad quaestionem quam de pronuntiatu Joannes Paulus Murgensis scripsit alio die latius respondendum puto. Valete.

De latino docendo III

Sic enim fabulam quandam, ad latinum docendum fictam, latine exarare coeperam, quod nunquam antea feceram in aetate mea. Et tunc primum idem illud sensi quod ingenue Sandra fatetur, scilicet me, sapientem latinum professorem (ut ipsi stulte viderer), tardum potius tironem et inhabilem esse quam aliud quodlibet. Quo valde vexatus fui.

Est autem certa in tirocinio voluptas. Ei cui res quaevis cordi sit, quid magis optandum quam ipsam rem novam et quasi nuper inventam posse reperire? Hominem quem jam triginta annos amas, adulescentulum factum viginti annos natum puta invenisse. Et mihi, qui latinum diligo sincere, hoc dono dedit novum illud inceptum fabulam scribendi: linguae huic incumbere potuisse alacritate eadem, eodem ardore quo puer jam pridem eram usus. Hoc nonnihil et magistrum et discipulos juvat.

Praeterea, multa alia ex latino sermone mihi manifesta fuerunt, propria exaranti scripta, quae non antea paterent (quod longum esset nunc persequi, qua de causa in alios commentarios, si videtur, relinquo); sed ex variis quae expertus sum hoc audeo ei suadere, quisquis latinam amet linguam, quemque docere forsan, his praesertim temporibus, taedere incipiat: mundum convertere noli timere; latinum re vera sapere aude; aude latine loqui, aude latinum sermonem latine docere.

Ita enim scripta a me patrata tradere coepi discipulis (vae miseris!), Oerbergis certe exemplum sequens, magistri methodo plus minusve potitus, sed ejus ingenio sapientiaque carens. Hoc autem consolabatur, quod eo miseriarum processit res, ut quibusdam cursibus academicis tribus tantum vel quattuor discipulis magister essem tolerandus.

Primo enim densa ignorantia superanda fuit (nam non aliter doctus fueram, vel potius indoctus, atque Sandra fatetur): ad ’interpretationem inversam’ (sic enim olim appellabatur) eram plus quam tiro. Sed nemo discit nisi experiendo. Si non bonus, saltem multo melior factus sum. Hoc ex judicibus postulandum: ut sententiam de te ferant no pro mendis tantum a te commissis, sed pro iis etiam quae jam non committas. Sed de hoc satis.

Multa alia, praeter mendorum molestiam atque exarandi ignorantiam, initio obstabant labori. Exempli gratia, pessime computabam tempora; quare sexta e primis meis lectionibus, quae saturnalia festa tractabat, non decembri (sicut aestimaveram) sed martio tandem mense legebatur. Etiam veteres docendi mores, rationis scilicet translaticiae de qua loquebamur, novae viae praepostere adhaerebant, mos in primis ineundi ex morphologia tantum regulari et per primam, secundam, tertiam declinationem progrediendi, omni irregulari forma initio praeterita (quod subabsurdum est, mea quidem sententia, in ratione docendi viva).

Nonnulla etiam ridicula eo tempore ab publicis administris passus sum. Ex rectore quodam illius instituti quod ’CPR’ appellatur (institutum quoddam ad professores, ita audit, adjuvandos) aliquid auxilii petii, cum novam docendi viam experirer, at illud ab stultissimo viro responsum fuit, mihi uni nova persequenti nihil, ex iis auxiliis quae gregibus novatorum parantur, pertinere, quandoquidem nullus grex fiat ex uno tantum homine.

Quam prolixe loquor! ’Quomodo latinum doces?’, fuit Sandrae quaestio. Et ego jacio me in hanc longissimam memoriam. Hoc unum erat in mente, monstrare quam vacillante itinere progressus sim. Cras finiam vel solis die. Unum manet quod dicam: quidquid ad docentiam latini sermonis ut linguae vivae processi, in meliores eventus discipulorum excessit, saltem nunquam bono eorum exitui, mea sententia, offuit. Et in hanc viam persequendam illud maxime persuasit, quod discipuli optime responderent.

Proximo sequenti anno, primum in ultimis triginta, latinus sermo pluribus horis academicis fruetur quam praeterito, in Aragonia saltem: nam tres horae huic linguae tribuentur hebdomadales in quarto cursu ’ESO’. Quae cum ita sint, novum gradum in eandem viam ferre meditor. Qua ratione, cras dicam vel perendie. Valete.

Interludium vina redolens

Vae mihi, Dionyso parere coacto frequentioribus potationibus! Nulla dies sine linea. Una sit hodie satis. Gratias ago vobis qui legitis, qui vestris pretiosis commentariis hanc ephemeridem ditatis! Cor meum plus ad risus et amores... et somnum nunc vergit. Sed mane prosequi me polliceor. Valete et felicissima vita fruimini!

De latino docendo II

Iam aliquot annos scriptis propriis utebar ad introducendas puellas (plures enim auditoriis classicis adsunt quam pueri jam diu) in linguam latinam; solum vero ad introducendum, nam finis semper idem erat, ut auctores scilicet velut Caesarem aut Vergilium legere, intelligere, interpretari denique valerent discipuli. Ita res se habebat cum in bibliopolio quodam matritensi casu inveni librum magistri Oerberg. Hoc accidit decem fere abhinc annos.

’Linguam latinam per se illustratam’ legens stupui: ibi sermoni Ciceronis studere licebat tanquam linguis hodiernis, paulatim, gradatim ingredienti lectore in vocabula et grammaticas structuras, via simul passiva legendi, et activa verba complendi atque phrases construendi. Conceptus et significationes fulciebantur in imagines, in multas parvas imagines non in primis ad ornandum, sed ad linguam docendam depictas. Et auctor in eo opere pulchram et bene contextam fabulam narrabat, lectori facilem et placentem. Ne puncto quidem dubitavi quin ea fuerit nobis rectissima ad latinum docendum via.

Sed, sicut methodum illam velut optimam probaveram, etiam librum Oerbergis meis discipulis parandum simul non aestimavi. Etenim hodie duo tantum sunt nobis cursus academici, quibus discipulos satis grammaticae degluttisse necesse est ut examinibus universitatum adeundarum (vulgo ’selectividad’) ipsi probentur. Et, quamquam baccalaureum istis examinibus accomodandum semper recusavi, puellarum denique bonos exitus non periclitandos ducebam etiam pro optimae doctrinae methodo.

Nam Oerbergis ’Linguae Latinae’ hoc praecipue incommodum erat: quod nimis tarde (non videlicet absolute, sed pro tempore nobis statuto) progrediebatur. In hoc quoque perspicere potest quam stulte sit baccalaureus hic legibus institutus. Ad hoc, gradus quibus materia distributa erat satis apti mihi quidem videbantur genti danicae vel anglicum sermonem loquentibus, nullo autem modo hispanis. Si attente legeritis, videbitis ibi tertiam personam tantum singularem praesentis indicativi adhibitam esse per nimis multas lectiones, quod intellegi potest si qui discit ita loquatur ’I say, you say, we say, to say’, non nostris discipulis qui jam dicere sciunt ’amo, amas, amamos, amábais’. His et aliis similibus etsi meritissimum eum librum putarem, tunc in praesentia eo uti dissuasit.

Initio meditatus sum opus Oerbergis aptare meis; deinde, aliam fabulam exarare ausus sum magistri exemplar persequens, cui certe plura erant bona et imitanda quam nonnulla vitanda incommoda. Hoc erat inter bona quae imitanda decrevi, quod vocales longas et brevis per apices indicabantur. Sic paulatim iter ingressus sum, quasi insciens, latinum docendi tanquam linguam vivam.

Quam longus fio. Cras finem faciam.

De latino docendo

Aliud scribere parabam, cum Sandrae commentarium hesternum et quaestionem lego. Etsi hoc in blogo non erat in mente de latina professione aliquid aut praecipue dicere, quaedam palam monstrare nescio quin recusem de quibus interrogatus sim. Cetera et prolixiora ad te, Sandra, mittam, si per te licet, nuntio misso privato ad inscriptionem cursualem in tua pagina propositam.

Cum latinum docentiam coepissem, plus quam quinque et viginti abhinc annis (nam saecula omitto praeterita quibus raro linguas professus sum; nisi quod, recordari mihi videor, Bononiae saeculo decimo quinto graecum docuissem per aliquot annos in collegio Clementino), dico ergo me saeculo praeterito viginti annos ferme docuisse latinum; et cum id munus coepi, primo usus sum libro quodam qui mihi tunc minus malus videretur (auctore Torrens, sub auspiciis Societatis Studiorum Classicorum editus erat). Liber humilis imaginibus et coloribus, sed prudenti doctrina. Methodus haec quam translaticiam appellas nunquam penitus placuit; nihil autem habebam substituendum. Ceterum, tunc publici administri reformationem studiorum ordiebantur, hanc scilicet stultam quam nunc patimur, et plus virium in reformationem impugnandam impendi, inque melancholiam refugiendam.

Post quattuor vel quinque annos, librum discipulorum permutavi, quendam novum quaerens optimis imaginibus et ditioribus coloribus exornatum quibus discipuli magis allicerentur. Sed in illo libro tot tantaque menda inveni ut non mediocriter rubefierem, quandoquidem attentius legere debuissem antequam ad meos docendos discipulos adhiberem. (Librorum pessima conditio, hoc est haud minus e malis quibus ab anno 1970 et ex reformatione Villar Palasí usque ad hunc diem educatio hispana obruta sit.)

Brevi, consilium denuo mutavi et, publice edita praeteriens, textus meos parare coepi. Mens haec erat: quae pueri legant non phrases discretae aut abstractae debent esse, sed narratio quantum possit continua et faceta, utinam saltem discipulis faceta. Incepi tum quaedam mutare; ita enim absurdum morem (talis mihi videbatur) difficultates gradatim scandendi per grammaticos numeros, ita primum primae declinationis, deinde secundae et cetera. Irregularia eo ipso irregularia sunt, quia saepissime usitata, et eo ipso quod irregularia sunt, ejus studium quo pacto demorandum? Item in lectiones multa de salutationibus aliisque colloquiorum propiis introduxi: erasmiana enim colloquia legeram, quae initio ad parisinos docendos exaraverat roterodamensis, aliaque ejusdem modi.

Cras sequar. Nunc valete.

Gliscat latinitas

Multa his diebus accidunt circum me parumque ephemeridi vaco.  Ex itinere regressus, denuo proficiscor, nunc Barcinonem pulcherrimam urbem Cataloniae caput, festinans ad diem filiae natalem celebrandum. Interim quot ceteri amici scribant lego, et excrucior interdum quod nihil eis legendum dare queam.

Sandra certiores nos facit novam in lucem editionem partam libri Harminii Koller cui titulus 'Orbis Pictus Latinus'.  Quod opus plus quam triginta annos explevit, nisi fallor: ab initio mihi notum et saepe usitatum, nunquam autem uberius et utilius mihi visum est quam ex die quo usum 'vivum' linguae nostrae capesserem.  Librum mihi parandum existimo, cum per interreti docear multa nova vocabula addita fuisse (inter alia scilicet computatralia); nihilominus parandum omnibus duco quibus cordi sit latine vel loqui vel scribere.

Etiam per blogum Sandrae aliud novum invenire possumus cujusdam Johannis Piazza nuperrime inceptum; mihi commune cum eo birotâ utendi est voluptas.  Salvere jubemus hunc novum per ephemeridem cultorem latinitatis.

Sed jam abeo. Valete.

Triangulum

Denuo musica in auditorio caesaraugustano. Orchestra symphonica hungarica, sub András Ligeti. Optime. Rossini, Bartok, Rimski-Korsakov. Grex capax et delicati murmuris et horrisoni strepitus. Placuit.

In ’Mandarino prodigioso’ Belae Bartok virgo quaedam gracilis in summo sedebat, poplite super genu. Quisque suum instrumentum temperabat: illa nihil. Etiam aspernari videbatur consurgere intranti rectori gregis: fecit denique, segniter autem, cum jussi sunt a rectore: stetit tum non sine gratia, uno crure fulta, vera Davidis imago, non illa Michaelangeli, sed altera mollior Donatelli. Orchestra symphoniam incipiente, illa denuo in sella commode sedebat, eam quasi jacere diceres. Quid illic agit?, ex me quaerebam quietam eam et sedentem contemplans, dum ceteri saltationibus insudarent. Sed tandem surrexit, triangulum arripuit, bis blande pulsavit (tin!, tin!), et iterum ad sellam. Cum desuefactus sim a symphoniis in praesentia, videte quo mens aberret mea. Quinque post minutas in ictu oculi stabat, bis tintinabat, sedebat. Res ridicula mihi visa est. (Postea, opere in finem vergente, plus laboris compositor triangulo paraverat.)

Ad memoriam venit brevissima pellicula in qua Franciscus Veber non totum gregem monstrat Bolero Ravelis canentem, sed unum tantum musicorum, eum qui tympanum, nisi fallor, pulsat. Partes musici agit histrio ille qui stultum maximum se fingit in ’Cena stultorum’. Nonne vidistis? Faceta est.

Parce precor, precor

Pluit in hanc vallem quartam continuam hebdomadem. Hodie ad montem Cajum solus ascendi spatiatum: trames quem selegi inter densas pinus primo, deinde in fagos commixtas ingreditur cum parvulis prunis, nigris aquifoliis, gracilibus frangulis. Totus sub nebulis erat. Nihil circumspiciens videbam praeter propinquas arbores; procul omnia sub albo erant fumo nebularum. Aves tacebant, vel longis querimoniis stridulis plangere audiebantur; aliquando corvi crocitus, latratus dammarum. Umbrellam gerebam ad arcendas aquas, sed imber afuit hoc tempore. Mille autem perpetuo guttae stillabant invisibiles ambulanti. Viam saepenumero facilem interdum praepediebat abundans umor: haerebant calcei ad solum nimis molle timido susurro: ssp ssp ssp. Ceterum vitae omnes, sub silenti pallio viridi, ardore venereo vigebant: herbae tenerrimae capitula florum festinabant aperire, per culmos filipendulae inter se persequebantur atri limaces libidine sitientes. Animal molle et mucosum, quod nobis spurcissima rerum videtur, forsan sibi et amasio Venus vel Adonis quidam est! Semita ampla et expedita usque ad rivum quem appellant Morcam, post rivum obruta erat vegetabilibus: sequi poteram, sed maduissem sicut spongia. Consedi apud rivum, torrentem hodie tonitruantem.  Hic rivulus superiore scatet loco, in prato Morcae, ubi lutea multa et purpurea aconita gignit mons.

Sedens illud canebat tacitus: num pergis, circa lustra decem flectere mollibus jam durum imperiis? Abi quo blandae juvenum te revocant preces... Me nec femina nec puer jam nec spes animi credula mutui... Sed cur heu, cur manat rara meas lacrima per genas?

Ficta feles fidelis

Hos festivos elegos ad me mittit amicus Xaverius sibi rursus ab alio missos italo professore; quibus, apparet, ornatur sepulcrum feli dicatum vel cattae Francisci Petrarcae poetae:

   Etruscus gemino  vates exarsit amore:
      maximus ignis ego, Laura secundus erat.
   Quid rides?  Divinae  illam si gratia formae,
      me dignam eximio  fecit amante fides;
   si numeros geniumque sacris dedit illa libellis,
      causa ego ne saevis   muribus esca forent.
   Arcebam sacro   vivens a limine mures,
      ne domini exitio   scripta diserta darent;
   incutio trepidis   eadem defuncta pavorem
      et viget exanimi in  corpore prisca fides.

Quod magis ridiculum est, felis illius cadaver omnibus est visibile, gabbarum modo, sed positum illic fuit saeculo XVIII quo re vera vixit animal.

Fallacia haec saltem jocosa fuit.

Germani per italos

Caesaraugustae, auditorium Mozart nomine, symphoniam heri canebat grex Il giardino armonico.  Sophos.  Triginta itali musici germanica opera interpretabantur: Francisci Josephi Haydn symphoniam 44; Caroli Philippi Emmanuelis Bach symphoniam in fa W 183/3; nonnullas Wolfgangi Mozart arias quas inter duas bellissimas ex opera Clementia Titi, et praeludium Mithridatis regis Ponti.

Adfui amicae gratia quae nunc in Peruvia absens tesseram suam mihi commodavit.

Auditorium, gregem musicum, plebem in cavea contemplanti, venit in mentem quantum mutatae sint Caesaraugusta et ejus philomusicae turbae ab illis quae triginta ante annos conspici possent.  Magnum et egregium habemus auditorium, urbi cuicumque invidiam.  Plures sumus et, satis patet, multo ditiores, etiam paululum lautiores.  Alicui etiam curae est ne non omnino mos pereat, pectoris gargarismatibus mondandi dum suavissimum sonat cantum.  In malam crucem...!

Sed adhuc nihil aliud est haec urbs atque parvus vicus: hinc et hinc, noti passim vultus.  Inter eos carissimi Ferdinandi Serón, quem multos jam annos non conveniebam.  Oculi micant juveniles in eroso corpore...; etiam illi duae sunt filiae, adulta aetate...

Commentarii de sale

Amicus Pepito, caesaraugustanus bibliopola (librariae Antigonae), jam libros dedit quos mandaveram. Domi ergo habeo tria volumina de sale a Sandra Ramos edita. (’Quo is, tot cum libris, o fili; nihil est tibi remedio!’, dixit mane mater, quam visi, intranti cum tanta librorum sarcina; ’Minime, mamma’, respondi, ’non multi, sed unus tantum liber est’.)

In tribus enim viridibus voluminibus opus ’Commentarii de sale’ a Bernardino Gomesio Miedes conditum et intitulatum legi potest et integrum latine et per pulchram, quantum legi, castellanam interpretationem.

Oculis prologos et prooemia percurri translegens, quia vacare eis male potero ante mensem circiter.  Gustatio non injucunda fuit, nisi quod episcopum Albarrasinensem pluris facere repperio Ciceronianum videri quam liquide intelligi.  Sed de hoc alio die.  Nam abeo ad solitam cenam dierum martis, quae cras fieri non poterit.  Valete.

Theoria

Casu in Varronis sexto de Lingua Latina haec verba lego: "Tempus a bruma ad brumam dum sol redit vocatur annus, quod ut parvi circuli anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus". Quibus verbis recordor me ipsum olim hoc tale cogitavisse. Tunc quidem parvam, domesticam theoriam elaboraram, cui theoriae, in animo conditae nomine ’bifurco morphologico’, illud placebat, ut quaedam vocabula, certo sermonis puncto, casu vel consulto paululum uno sono ita immutari inciperent eo eventu, ut pro una duo fierent, utrumque serviens ad suum peculiare sensum.

Huic tunc phantasiae id vocabulorum par (ânus/annus) tribueram, credens fieri posse ut antiquus circitis sensus (ânus) sufficeret ad intellegendum qua metaphorica via ad significationem orbis temporalis adhiberetur ut deinde, paululum immutato verbo, alia nova (annus) nasceretur denominatio huic sensui specialis.

Nequit quamvis decora theoria inveterascere sine plurimis factis quibus sustineatur. Jam Sallustius illud: primum consulto, deinde facto opus est. Equidem ad par illud cito aliud addidi ubi phaenomenon bifurci pellucide mihi observari videretur. Nonne enim (cogitabam) utrumque vas est, magnum et capax illud, sicut producta vocalis manifestat in ’cûpâ’, minus hoc et ad humanum potum aptum quem ’cuppâ’ sumpsimus? En ergo in cuppa/cûpa habe bifurcum, incredule!

Alacer incedebam, elatus ego, homo theoreticus factus, despiciens homines qui haec tam clara ante me non viderant.

Quod pejus fuit, aliud par statim addidi. Nam quoddam vespere aestimavi, dum bracas sarciebam, nihil aliud fuisse vitam nisi longam, nostra sententia, at re vera brevissimam vittam quam Atropo placeret inexorabili forfice praecidere. Nodum filo dedi, nutans contentus.

Attamen mala alite ex doctissimo Meillet (quem, cujusque doctrinam, veneror) meliorem opinionem quaesivi, et ille doctus, sine dubio invitus, de spe me deposuit ac dejecit: ’vitam’ sapienti placebat ex adjectivo ’vîvô’ exiisse, ad Graecum b…on affini, nihilque in illo vocabulo commune inveniebat cum alio ’vittâ’. Verosimilius certe.

Paulatim theoriculam oblitus eram. Sic transit gloria mundi!

[Hirundo haec nocte jam domo afuit. Num aliam vel alium invenerit quicum rostra conjungat amanti suaviolo? Di faciant!]

Concacatio

"[Antipholus Siracusanus] Quid? Quia familiariter nonnunquam te utar scurrâ, atque tecum colloquar, insolentia tua meum irridere affectum vult, measque libere horas serias interpellare? Apricentur sane culices furiosi dum luceat sol; at cum radios suos occultavit, alte abscondantur in rimas. Si mecum jocari vis, vultus meos prius scrutare et aspectu meo tuis artibus moderare. Alioquin hunc morem flagello trudam in galerum tuum.

[Dromius Siracusanus] Galerum inquis? Caput esse malim, non galerum tantum, modo contundere omiseris. Sed, si pulsare pergis, galea mihi erit opus ad tegendum caput, nisi ingenium meum in dorso quaerendum sit. Sed amabo te, domine, cur vapulo?

[AS] Num ignoras?

[DS] Nihil scio, domine, nisi vapulare me.

[AS] Vin dicam cur?

[DS] Ita, domine, cur et quid. Nam aiunt rei cuique suum esse cur et quid.

[AS] Cur, primum: quia me irrisisti; et quid, deinde: quia iterum me irridere ausus es."

Haec pagina relicta est in lecto. Haec verba heri mane repperi ab hirundine concacata. Piget, quia Wilhelmus ille non pessime de me sensit in Troilo et Cressida.

Hirundo ad clavum quotidie contendit deficiente lumine. Noctu si in cubiculum caput ingero, luce transitus accensa, quieta manet. Exit autem avis prius quam surgam.

Nonnullas hirundines heri per vicum meum vidi, volatu peculiari suo terram paene tangenti. Hos viginti annos nullas videram hoc saltem circulo.

[Interpretationem mihi ignoscatis, quam ex hispano feci, cum ignarus sim sermonis Hastivibracis vel Sexbird vel Shakespearis. Valete semper.]

Hirundo

Aliquid insolitum tribus abhinc minutis accidit.  Legebam jacens, ut soleo, in lecto sub tegulis posito, aperta fenestra qua aura tepida in conclave intrabat, cum alarum agitatio et fremitu pinnarum lectionem interpellat.  Passer erat errore, sicut initio credideram, in humanum conclave ingressus ut confestim exiret.

Perspicilla tollens librum posueram, sursum oculis intuens, cum denuo palpitatio, iterum passer ingrediens.

Ne digitus quidem movendus fuit mihi: hirundinem dilucide videbam, quattuor a me pedibus, quae nunc in clavo, ex multis ad tigna affixis (hoc conclave, sub prioribus possessoribus, ad siccandas lucanicas ceteraque farcimina adhibebatur), secura subsidit.  Attonitus contemplavi, eo magis quod hirundines raro in hoc vico videri solent, apodibus tantum atque avionibus celebri.

Hirundo usquequaque primo circumspexit per aliquot minuta, electricis huc illuc capitis motibus; cum satis explorata omnia ei fuere, alas tergere incipit minutissima diligentia.  Inmovilis omnis praeter oculos, partem avis quamque voluptate summa examinare potui: minimum et acutum rostrum, rubram gurgitis maculam, delicatas et palpitantes alas, acutissimas et praelongas caudae acus.

Lavatio producebatur.  Mirum silentio foras factum est: caelum obscuratum micare coepit; intellexi procellam advenire.  Nihilominus avis purgationem pergebat.  At cum primi guttarum ictus ficus folia pulsantium auditi sunt, motus omnes compressit animal, vultus in fenestram vertens: per breve tempus, et illa hirundo et ipse ad idem attenti eramus: hacne re credatis veterem hunc Thersitam commotum fuisse?

Etiam miraculum ultimum remanebat.  Nona enim hora jam appropinquante surgendum erat mihi, ad cenam cum amicis invitato sicut martis quoque die.  Manere maluissem, hirundinem illam mansuetam contemplans, sed abeundum erat.  Tandem surrexi et ad ostium usque ambulavi, avem ratus abituram.  Sed cum caput in ostium converti, avis in clavo manebat, quieta atque tranquilla.

Paulum postea denuo subii, perspicilla in lecto relicta quaerens.  Ne tunc quidem hirundo se immutavit.

Nunc e cena regressus, in clavo est hirundo.  Sub eodem tecto hac nocte dormiemus.  Valete.

Iter francicum

Iter francicum

A quam dulcis collis circum Duranium flumen! Quam suave jentaculum crescentibus perfectum (purum butyrum!)! Quam amabiles omnes in foro holitorio! Quam odorati casei! Quam bonus panis! Franciâ, mense majô, amore, nihil non dulce et suave!

Fors, magis quam consilium, duxit nos in Sanctum Romanum: ibi corpori pepercimus, nec sine vinis albis et rubris. Ter libatione facta, Engolismam nos contulimus (ita per epigraphas legere licebat nomen medievale) vel Iculismam. Nescio an fallar, sed hoc mihi oppidum semper conexum est cum Luciano de Rubempré, vel illi fabulae Lilio in valli, forsitan ambobus. Sit quomodo libet, Engolisma fuit parva et grata urbs.

Circum Iculismam visere voluimus pistrinum papyraceum nomine Fleurac, ubi aliquot abhinc annis non mediocrem chartam, manu factam, obtinueram, sed clausum jam pridem erat. Iter ergo devertimus ad aliud pistrinum nobis nondum notum, cujus curator Jacobus Bréjoux et optimam chartam nobis praebuit et sapientissime docuit, oratione et agendo, de fabrefaciendo papyro deque historia sui muneris. "Sermoni cuique, aiebat Jacobus, vocabulum deest proprium papyro: omnes enim ad chartam vocandam denominationem alterius materiae usurpant cui papyrus ipse successit: ita ’papyrus’ inter nos, ita et in Cina et Japonia, ubi ideogramma papyraceum non aliud est ac illud fili bombycum".

Mea musa tabulam contemplatur. Omnia sine amore tutiora; incerta magis, sed splendidius lucentia per amorem.

Luscinia

Omnes aves simul redire, ut videtur, decreverunt. Vel oculi auresque meae tandem apertae sunt.

Suspiciosus eram quod toto aprili mense ne una quidem philomela audiretur a me. Soleo enim, mos bubonis, ante solis ortum aliquot vias horticolas percurrere: quaedam praesertim, rivulo musico frigens atque plurimis arboribus constipata, magnificum his canoris avibus quotannis hospitium praebuit. Nonne jam calente caelo adesse deberent?

Heri primum, heri tandem, lusciniam audivi. Quae deliciae!

(Quid sollicitabare, candide Thersita? Num passeres, qui anno quoque redeunt, tibi scilicet blandituri, aliquando credebas esse defuturos posse? Cur adeo timidi mortales estis? Annorum rotam tibi forsitan impellendam, alioquin putas postremo staturam? Immo quiescas oportet: illa, sicut Fortunae, perpetuo movebitur, vobis nec commodo nec incommodo.)

Hodie mane, ante solem, in hortum direxi cursiculum meum ubi lusciniam quotannis audire soleo: ibi erat aeterna luscinia, solito suo cantu, simul potentissimo et suavissimo.

Et vespere audiveram garrientes, suspiciensque videram invicem praetervolantes, primos apodes hujus anni.

Schubert, trio pour piano, violon et violoncelle opus 100, D 929. Quale andante! (Eo nisi fallor Kubrick usus est in pellicula Barry Lyndon.) Qui anhelitus, qui vigor simul... inexorabilis!

In Franciam abeo. Audire cupio urbanissima illa: c’est joli! avec plaisir! bonne journée, monsieur!

Intus et in cute

Aegre his diebus operam do huic ephemeridi. Est interdum tempus cum ad nullam interiorem rem, ut ita dicam, intendas, nisi ad exteriora et aliena (si re vera illud est vita quod accidit dum ad alia te convertis). Alias, contra, negotia et publica munera inter nebulas conficis, velut per somnium errans, dum totus introrsum attentus animulam pascis tenellam. Certior paulatim fio utrumque huic parvulo offecisse operi aliquid quotidie conscribendi. Nam et officiis districtus taceo, et taceo affectibus constrictus. Nimis blandus auctor, eheu!

Multam musicam audio, multam poesin lego, vel potius relego. Nunc quidem sonat Amadei quintettus KV 516. Lorcae nuper legebam illud ’Poeta Novae Eboraci’:

   Sub multiplicationibus
   est gutta sanguinis anatis;
   sub divisionibus
   est gutta sanguinis nautae;
   sub summis, flumen teneri sanguinis.
   Flumen quod advenit canens
   per cubicula exteriorum vicorum
   et argentum, caementum vel aura est
   in aurora ficta Novae Eboraci...

Conmoveor his versibus...

Gelman

Gelman

Die 23 aprilis peregrinans orationem radiophonio audivi qua Iohannis Gelman, poeta praemio Cervanes donatus, laurum accipiebat. Quam longum tunc gaudium, illa verba audire suavia, ex argentina melodia etiam suaviora! Non prolixe, sed placide, locutus est de poesi tanquam animi medicina, de domino Quixote et ejus somniis libertatis et justitiae, de tyrannide militari quae suos trucidaverat, de dolorem, de indulgentia, de memoria. Oratio hispanice legi potest in reti. Nonnulla ejus verba latine reddere conatus sum:

"Sunt qui hoc memorandi studium improbent: repetere praeterita non oportere, oculos non in occipitio gerendos, porro contra aspiciendum, antiquis vulneribus retegendis operam haud dandam. Plane falsi sunt. Ulcera recentia, in vivo sunt. In fundamine civitatis palpitant velut cancer clementia carens. Unum illis est medicamen: veritas. Deinde, justitia. Sic tantum pote esse vera remissio."

Totus convenio. Multa hoc tempore dicuntur de oblivione, de remissione praeteritorum. Quemnam ad finem? Cuinam, nisi tortori vel carnifici, remissio prosit? Vetera consentio nequaquam ad usum partium repetunda. Sed una medicina est vulneribus victimarum: veritas et justitia.

’Ignosce mihi, o Galilee, peccavi’, Romae clamat summus pontifex, nihilominus se infallibilem praedicens, dum plura ingenia compescere parat. Ridiculum verbum! Non ab illo defuncto, sed ab his vivis ignoscendum est tibi, inopportune senex!

’Democratiae, libertati faveo: amate me, omnes mundi creaturae!’, garrit Frutex. Sed Civitates Foederatae illam tyrannidem quae liberis Gelman privavit, illam demum pestem in Chiliam, in Argentinam, in paene dimidium orbis conseverunt. Quae nunc agant, satis superque scimus. Quid mirum, si miserandi plurimi Americam Borealem universi oderunt?

Miseris enim victimis animo maximo opus est ad ignoscendum. Atque magni quidem animi paucis mortalibus sunt. Hi vitam prae morte, amorem prae vindicta, poesin prae pyrobolis malunt. In illis Cervantes, in illis Gelman.

Sic hodie nive candidatus erat Mons Cajus. Valete.

Errabunde

Errabunde

Festum est hodie tota Aragonia: dies XXIII aprilis. Num ignoratis? Sanctus Georgius, agricola sacer, martyr commenticius (mea quidem sententia) qui nihilominus Russiae preest, etiam Britanniae, Cataloniae... Quae quidem regio libris et rosis patronum celebrat. Nos autem Aragonenses, genus asperum et exile, nihil agimus nisi vacare.

Abeo, in errorem forsitan incasurus. Sed quid aio? Hoc idem, nonne quotidie praedicere possem? Cur ergo certis praesertim diebus nobis ipsis periclitari videmur? Absurdum est. Sententiam igitur mutabo: abeo, erraturus sicut semper.

Vita suas omnes vias nobis apertas perhibet. Agedum, inquit, selige. Nos alacres unam prae omnibus elegimus, eam nobis optimam, si minus meliorem, postremo non malam futuram rati. Verum omnes in unum eveniunt.

’Miserum amicum visam, jam jam moriturum’. Qui jocus! Quem amicum visere potes qui jam jam moriturus non sit?

Papae, quam amoenus hodie prosilui!

Abeam illico. Ne non ignoscatis mihi, en imago montis Caji (quem procul videre, vix autem, poteritis) die illo quo Tobed fui, toto sub pari intemperie caeli, ex valle fluminis Grio accepta. Valete.

Tobed

Tobed

Ecce frons templi Tobed, pulchra laterum symmetria exornata, ejus artis quae appellari ’mudexar’ solita est, et gignitur cum lapidum caritate in his montibus (ubi etiam caelo terraeque penuria est aquarum) tum abundantia rubri luti: cui bonas adde artes a visigothis arabisque doctas, etiam postea, sub christianis, cultas.

Brevissime prout potui dixi. Valete.