Blogia

Thersites

Septembris turbulentia

Iam nonnullos afui dies, non quia pigrior factus sim, sed quia multum laboris super leve stultumque caput meum impendet.  Atque hoc praecipue, quod quotidiano labore, usu consueto quod Hispanice 'rutina' vocamus, opus est mihi.  Contra septembri mense iter facere, emere, venumdare, inire exireque totque minutissima et saepenumero inutilia quae hoc anni tempore agenda docentibus sunt.  Deis deabusque gratiae sunt mihi agendae, non adhuc amorem ad discipulos perdidi.  Docentiam esse in Hispania magnam merdam, ut heri proclamavi, penitus puto, sed (ut amicus aiebat hodie vigesimum annum) pueris nulla est culpa.  Eos procul video, vultu adhuc limpido, ut eorum animae, et misereor.  Homines tali aetate adhunc cogitant, sentiunt.  Nunc illud nolo scire: quinque sexve annos, beluaque ad praesepe fieri incipiet major pars.  Afuerit omen!  Valete

Perspicuitatis causa

Cursus iam academicus incipit.  Etsi vitam meam primum apud Troiam bello impendi, aliisque multis officiis longis saeculis viisque infinitis functus sum, nunc in docendi laboribus ago.  Non dubitavi, jam dixi, quin haec ephemeris in privata vita versari minime deberet.  Sed haud semel consideravi aliquando nobis docentibus esse publicandum quod de statu docentiae praesertim publicae sentiremus.  Nunc denuo cupido clamandi me tenet in deserto.  Quia in deserto clamat qui de docendo in Hispania clamat, quoque sermone minime interest.  Magis ergo cupidinem satisfaciundo quam aliquid nemini prodesse sperans, magisque simul brevitatis et perspicuitatis quam lusus vel petulantiae causa, publice et conscienter hoc dico, docentiam huius temporis in Hispania esse magnam merdam.

Valetote, amici, abeantque Villar Palasi, J A Maravall, Patritiusque de Blas Rubalcabaque in malam rem, in inferna, inquam, si sunt, magistrorum ministrorumque

Cinematographicum

Nuntio priore erravi cum pellicullam 'Ameliam' Francisco Veberio attribuerem: opus illud sub imperio factum est Johannis Jeunet, cui etiam attribui possunt alia egregia, quae inter illud quod perficit una cum Caro 'Delicatessen' inscriptum.  'Delicatessen' mihi fuit inter primas pelliculas quae denuo ad cinematographiam Francogallicam allexerunt, simulque 'Tonstricis maritus'.

Franciscus autem Veber posset etiam asciscere me gratum spectatorem, sed multo serius eum cognovi, idque primo ab 'Cena stultorum', opus quod esset forsan suorum perfectius nisi postea edidisset 'Exitus ex scrinio': ambo mihi valde placuerunt.  Postea plures quaesivi ex earum quae 'commediae' nuncupantur eiusdem Veber, atque haud paucas inveni spectabiles, velut 'Capra', 'Ambo patres', cetera.  Supramodum risi histrionica excellentia Gerardi Depardieu in 'Contice!': Gerardus in ea pelliculla partes agit stulti cuiusdam miseri qui nihi ambit nisi verum habere amicum sicarium quempiam (cuius partis Johannis Reno agit).

Inter alia notabiliora in pelliculis Francisci Veber hoc notari potest: saepissime actor primarius in iis, partes stulti agens illis Depardieu simillimae, nomen accepit 'Franciscus Pignon'.  Nonnulli histriones eas partes idque nomen tulerunt, sed praecipuus mihi 'Pignon' vel stultus perfectissimus ille est in cena stultorum versatus; nomen illius, eheu, non venit in mentem; eum vidi quoque in brevi Veberiana pelliculla 'Musicus' inscripta in qua nihil camara monstrabat nisi musicus qui timbalem magnum sonabat in bolero Raveli.  Etiam in absurdum opus, sed mihi jucundissimum, quod dirigebat Teodoricus Lhermitte, 'Professoris Apfelgluck arcana officialia'; Lhermitte alteras partes in cena stultorum egerat.

Francisco Veber minus sapientes quam stulti placere videntur; vel scit, et infitias non ibo, parum inter eos interesse.

Lusus milenarius

Heri cum nihil scripsissem, domo excitus ab inexpectato sed grato hospite (ex discipulo nunc magistro facto), nocte fessus legebam dialogum 'Octavium' inscriptum ab auctore Minucio Felici, christiano saeculi II (quoad scitur, idque rarissimum).  Librum vili obtinueram pretio proximo anno, ex itinere regrediens in Morinos (quod Mogontiacum usque Augustamque Treverorum nos duxit), dum spatiabamur per Augustodunum apud montem Bibracte, ubi scilicet retenti sumus ego puellaque a celebri et pulchro templo cathedrali.

Multo mane expergefactus lectionem perrexeram cum locum invenio perjucundum, ubi Felix descriptionem optimam temptaverat lusus cuiusdam quo (et hoc praecipue maximum mihi attulit voluptatis) pluries ipse luseram, idem ac tu, ratus sum, lector incognitus.  Quo melius dijudicare possis, en locus ille:

"Is lusus est testam teretem jactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam testam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud jaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum assiduo saltu sublevatur.  Is se in pueris victorem ferebat cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret."

Nonne jucundum?  Hunc lusum inter alios nunc memini valde placuisse ei Ameliae de qua Franciscus Veber cinematographus pelliculam fecit non minus, mea sententia, jucundam.

Curate ut valeatis

Amicitiae

Laetissimus hodie sum.  Nuntium accepi ex amico quocum agere coepi duobus vel tribus abhinc mensibus firmissimaque, ut spero, amicitia inter nos orta est.  Non quo melior sim hodie quam alias, non quo mitior ille sit, vel minus varius, quam priores amicitias.  Sed quia velut fundamenta huius illud est Ciceronianum: idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.  (Non, male memoravi: illud in Catilinae Sallustiano invenitur.)  Et quid conglutinat nos?  Amor scilicet Latino sermoni.  Nihil aliud inter nos: nec vultus alterius novimus, nec familiam, nec vestem.  Verba tantum Latina, illius saltem facetissima doctissimaque, hoc est in causa amoris inter nos, verba quae per tramites mysteriosos huius interretis celerrima currunt et callidissima ad alterius loculum inveniendum.

Suntne re vera firmae illae amicitiae quae uno tantum fulcro, ut ita dicam, nituntur, vel in ludo quodam sicut pedifollio vel shaturanga, vel studio quopiam ut culinario vel botanico?  Num firmiores illas praedicaremus quam haec magis nota amicitia quae generalis nuncupare possimus, amicitia quae non in hoc vel in illo, sed in omnibus fere hominis sensibus et rebus pangit radices?  Haec certe ditior et carior; at illae, quam attentae, quam purae!

Nuntius amici de quo loquebar plenus erat laudationibus, nimiis certe pro meritis meis, at quam gratis, quam jucundis!  Nullum inter nos certamen, nulla simultas, rixae nullae.  Facilius hoc certe accidit inter quos non quotidie agunt, non quotidie visuntur, tanguntur, olfaciuntur.  Sed quia facilis peior?  Minime consentio.

Iter Caesaraugustanum

Mane est.  Hodie Caesaraugustam, in urbem medio Hiberi valle sitam, eundum est.  Diebus ultimis nimius calor, minime septembrinus, nos urget hac regione habitantes.  Sed in colonia suffocatus forsan peream.

Cum facillimum est ut sero regrediar ac Caesaragustanê fessus, has lineas interreti do, ne ullam diem praetermittam sine Plini consilio verendo.

Amor quoque nimium verbum est?  Hoc cogito ex quo postremum commentarium dedi.  Quid censetis, vos larvae quae legitis?  Valete in crastinum.

Errare humanum est

Cum de nimiis vocabulis ac de veritate tractarem, venit in mentem dies nefastus humanae sapientiae, dies illa XV ante Kal Augustas vel 18 mensis julii anno MDCCCLXX.  Quid illa die accidit?

Si veritas nimium mortalibus est, non ideo mortales minus curamus de veritate possidenda, inque possesione veritatis esse plerique sumus rati.  Non adeo, autem, ut id expressis verbis proclamemus, quo scilicet quasi dementes ac vesanos ante ceteros nos praeberemus.  At est genus quoddam hominum quod, longe a pudicitia illa, privam notitiam de mundo, a deis viritim datam, sibi esse portendunt, nec dubitant id proclamare et palam et sollemniter.  Quod egit certe, humanissima insolentia et divina petulantia, ille Pius qui dictus fuit pappa Nonus eo nomine, die supra memorata, Romae, ante grege praelatorum in concilium Vaticanum primum conventorum.  Intelligere possum hoc credentibus et fidelibus non ita videri; sed mihi, qui minime rebus fido divinis, quam stultus, quam absurdus ille homo se infallibilem proclamans apparet!  Si se ipsum noscere fuit apud antiquos lex sapientiae, et sapientissimus ductus fuit ille qui unum scire se nihil scire aiebat, quid diversius, quid longinquius a prisca sapientia esse potest quam illa decimononica, ridicula cerimonia?  Et, mea quidem sententia, nulla alia est sapientia, nisi vetus et hodierna: nihil scimus.

Nihil scimus, at quam humanum illi tristi ignorantiae caecum esse!  Errare humanum est, se sapientem putare humanius.

De nimiis vocabulis

Heri scripsi veritatem esse vocabulum nimium.  Multa enim vocabula nimia esse reor.  Linguae ab homine creatae persaepe notiones inmanes, incredibiles, nimis altas videntur designare.

Tale accidit in mathematico idiomate, de quo exemplo mentionem faciam numeri quem facillime scribimus sed difficillimus conceptu est: centesima potentia numeri decem.  (Prima potentia decem est decem; secunda potentia decem est decies dena; tertia potentia decem est decies decies dena; et quot sequitur.)  Illa enim centesima decem potentia numerum efficit adeo ingentem ut nulla numerabilis res quam in universo invenire possimus tanta frequentia occurrat ut numerum illum non modo implere, sed ne appropinquare quidem posse videatur.  Ita est, etsi particulas subatomicas in universo numeres: centesima potentia decem exstabit adhuc numerus nimius, ad rem quamque numerandam excessivus.

Idem, mea sententia, accidit in verbis quotidiani sermonis quibus abunde utimur quasi aliquid sibi velint: at nimia verba sunt.  Horum in numero duco 'veritatem', 'semper', 'deum'.  Intelligere putamus quod talia vocabula utendo dicimus, at nihil in universo eis congruere potest.  Idemque tot alia.  Res imaginariae tantum sunt.

Verissimum est imagines plurimum posse in hominibus.  Curate ut valeatis

Stupor

Valde stupeo, hanc intrans ephemeridem ut legam quod heri scripsi, cum nihil invenio tertio septembris diei adscriptum.  Scripsi autem, fidem mihi praebete, aliquid de Aulo Gellio deque nostris praeteritorum temporum judiciis.  Cur abest?  Nescio, at certe 'praevidere' temptarim, deinde oblitus sim premere iussum 'publicandi'.

Memorabo ergo quod nuper audivi in radiophonio: quendam Ben Ladeni amicum Americanos Boreales monuisse, itemque 'Occidentales' omnes, ut Islamici fierent, ne quid peioris momenti acciderit eis.  Affabilis vir, mitis et humanus!  Miror quosdam tribuere mala quae nunc Europaeis accidere videntur 'materialismo crescenti', cum longe plura nobis ignorantibus vel materialistis timenda sint ex illis credentibus vel fanaticis qui per orbem vagantur ardentes in fide sua.

Noli timere qui inscitiam suam fatentur, amici, veremini autem qui veritatem se adeptos esse praedicunt.  Veritas nimium est vocabulum, et valde periculosum.

Valete

Iam regressus sum

Serius quam volui, sed hic sum, eodemque proposito ut coepi: loqui Latine.  Quibus loquar ignoro, sed loquar, cogitabo, scribam.  Non multa de hac ephemeride consideratus sum his diebus quibus afui, nisi hoc: responso egens, responsa cupiens, quam simplicissimas et lectu facillimas sententias construam, ut omnibus facilis agam.  Nescio an hoc tenere possim.

Priscum propositum tenere conabor, illud Plinianum nullius diei sine linea.  De qua re, adhuc mihi non liquet.  Forsan, quia Thersites nominor, quem dicacitas decuit, plus dicacitatis oporteat.  Videbitur.

Nunc vale qui legis.

Valete in Augustum

Ut quotannis, fugere oportet per aliquot dies.  Hoc temporis nullos libros mecum afferam: quaterniones tantum ubi quid scribam vel dipingam.  Abero sine ordinatro ac sine quotidianis laboribus.  Liber fugiam, sine catenis.

Non multum scripsi, non valde diligens fui ultima hebdomade.  Sed quid ad me?  Qui nec legor nec saltem certior fio quin quando legar.

Profecturus sum usque ad Idus Augustas.  Si huc vultum producis, valere te jubeo.

Quid est homo?

"Animal adeo deditum ad attonite contemplandum quod se esse putet, ut quod certe esse debuerit plane praetereat.  Eius praecipuum negotium: cetera ipsius generis animalia trucidare.  Quod autem genus sic celerrime pullulat ut orbem terrarum omnem habitabilium infestet necnon Canada."

Finitio haec in Ambrosii Bierce 'Dictionario diaboli' legere potes.  Qui liber inter eos habeo qui domi manebunt cum jacturam librorum incepero.

"Inconsolabilis: aliqua re nuperrime orbus."

"Patientia: desperatio levis quae personata incedit quasi virtus."

"Academia: quondam silvula fuit ubi philosophi quid sibi vellet natura rerum vestigabant; nostro saeculo schola est in qua re vera nati stulti quaerunt quid sibi vellet philosophia."

Has finitiones sortitus sum interpretandas.  Plurima, optima sunt.  Valete

Dies albo lapillo

Optimus hic dies laboris.  Optimus esset totus nisi in orbe terrarum tot clades essent atque, clades omnium pessima, tanta stultitia.  Quod in mentem fert me voluisse loqui de Carolo Maria Cipolla (caepe, oignon, cebolla) et eius sublime breviarium q. i. 'Leges primordiales humanae stultitiae', vel (sic interpretari malo, minus ad verbum sed plane, puto, ad sententiam) 'Stultitiae humanae principia mathematica'.  Librum hunc saepe legi ac relegi (cum altero breviario de aromatibus in Medio Aevo liber constat q. i. Italice et musice 'Allegro ma non troppo'), semper voluptate, quia et multa et vera et sapientia continet et altissima comitate odorata.  Inter jucundis quae ibi occurrunt, notiones morales comparent quasi res naturales quas metiri perpendere calculare possemus.  Finiuntur 'acta callida' (quae et Agerio et Numerio bene faciunt), 'acta simplicia' (quae tantum Numerio bene faciunt, haud Agerio ita, vel nocent), 'acta prava' (quae Agerio bene, Numerio male faciunt), denique 'acta stulta': quae utrique nociva sunt.  Omnia et jucunda et verissima.

Propositum meum non erat hodie de Cipolla loqui; etiam non de Israelitis et eius impetu in Libanum; sed stultitia huius et sapientia illius huc me traxerunt.

Dies postremo mihi optimus fuit.  Multum laboravi; amicam inveni quacum et comedere et ridere pariter potuimus; vidi deinde Oscarem Pereirum et Carolum Sastrem quasi victores in certamine birotarum Francogallico; amicus pictor me visitavit quocum ampullam vini Carinianici vestigavimus et inter nos consolati sumus.  Attulit mihi librarius 'Lexicon diaboli' Ambrosii Bierce quod unice me juvarit.

Unum hoc peto: dies sequens nec peior nec melior sit.

Regressus

Nunc regredior post nonnullos dies quibus domo afui.  Omnia sibi paria manent, sed animus recreatus est.  Etsi illam non video, etsi Israel impetum vecordem in Libanum fecit, etsi calore concremamur...  Paululum refectus sum.  Nunc labori paucos dies impendam, quia rursus abero post tres quattuorve.

Ubi fui?  In montibus Pirenaeis, in valle Gabardito, in colle ad Visaurim; Matriti cum fratre caneque, Picassum visens et calorem sufferens; nonnullis castellanis viculis...  Si tempus vacat, aliquid narrabo.

Nunc ad laborem regredior.  Valete qui legitis quique non legitis

Quid nisi calor?

Ut aestatem decet, calor, plus quam amor, omnia vincit.  Audio etiam in Matritum nubem pulveream ex Africa pervenisse omniaque inquinasse.  Sed non modo magnis in urbibus, sed etiam parvis viculis, tamquam quem nunc habito, ardor omnes omniaque urget.  Cum ignis dormire prohibet, ascendendum est mihi in turrim parvulam: supra, sub dio, etiam sub canicula pallio eges noctu.  Hodie fortasse primum hoc agendum est mihi.

Paucos dies nihil scripsi.  Nimium calorem vel nimium laborem excusare poteram; sed nihil horum in causa est.  Tantum vacavi.  Mensis julius non optime moderatur me, sed ultimos dies (eosdem quibus nihil scripsi) multa et bene denique perfeci, et titulos organis dipingens et scripta corrigens et addens.  Et solem orientem quasi quotidie ex birota mea video.  (Non illam autem jam septimo die.)

Et quia mihi soli scribere puto, hic finem faciam.  Vale qui legis, si istic es

Menda, menda, menda

Memento, lector amabilis, me Latine scripsisse.  Non ergo de me loquor, sed de mendis quae quotidie in hac ephemeride commito.  Heri longum textum composui alacer, incitato gradu.  O, ipse congratulabar quod tam celer tot verba, tot sententias exaravissem!  At hodie, cum quae scripsi relego, invenio, proh dolor, quattuor, septem, nescio quot menda, utcumque nimium mendorum numerum.  Certe alacer ac sine metu mendorum scripseram!  Non rariora erant errata, at ego minus pudicus.

Quid agam?  Nuper doctus sum commentarios mutari posse saltem ab auctore.  Utrum quae erravi corrigam annon?

Primum, "spiritum" blogiorum esse puto scripturam attingere levem, naturalem, spontaneam: nihil oleum olentem.  Alterum, contra arguit pudor, et conscientia scelerum, erratorum volui dicere, et quod, etsi nequaquam docere debeamus, tamen exemplar esse pravitatis valde pudet.

Inter Scylla et Charybdin, hoc decrevi: corrigam, sed duobus limitibus: nec ultra alterum vel tertium diem, nec quodquam stili corrigere, sed tantum menda et errata quae non rhetor severus, sed grammaticus quilibet corrigeret in ludo litterario.  Aureum medium attigisse videor.

Valete

Confessio

Ex phonographo veniunt ad aures meas soni dulces minuetti cuiusdam a Josepho Haydn compositi.  Propositum meum erat de Cipolla loqui, sed, nescio cur, plane impotens sum.  Impotentiam in viris antiqui damnabant tamquam vitium muliebre.  Ab impotente contrarium est homo compos sui.   Ego minime compos mei mihi videor.  Argumentum hoc adhibere placet: mense junio, cum in mente volvebat quid hoc ephemeridis fore voluerim, unum illud certum habebam, minime confessiones intimas in ephemeride publica, ut haec quidem est, includi oportere.  Sed animum hoc temporis sic habeo ut nescio quid muliebre me cogat ad confitendum.

Quot dies jam hic perscribo?  Duodeviginti?  Viginti?  Et, quod potius est, quem ad finem scribo?  Si quid pro certo habere possitis, hoc habeto: tale pensum mihi placet, paginam quotidie lustrans interretialem delector.  Jam dixi me multo facilius hodie scribere latine quam primo die quo coepi.  Quod satis esset ad operam probandam.  Sed, ultra utilitatem tironi, ultra voluptatem confessori, quonam hae litteras tendunt?

Amicum habui doctum Latine quocum litteras binas vel ternas misimus inter nos.  Parum autem progressi sumus, sermone patrio jam longo tempore assuefacti: statim ad castillanam linguam reverti cogimur.  Aliud aliudque posthac excogitavi quo magis continuaret opera latino danda.  (Venit etiam in mentem ad Augustinum Garciam, quem semper admiratus sum, epistulam velis nolis mittere.  Absurdum visum deposui.)  Postremo, cum vidissem ephemerides interreti esse nonnullas quibus permulti commentarios adderent, optima visa est mihi ratio quodlibet ad quoslibet et latine et perpetue conscribendi.

Sed cum ephemeridem adii, idem quotidie: commentarii non sunt.  Propositum est pergere, sed hoc dubito: nonne denique desinam, si nemo unquam responsum qualecumque, jucundum vel pravum, latine vel lusitanice, ad nos mittat?  Incertus sum.  At propositum est pergere quo coepi.  Nonne interim bene fungor?

Verola

Post primos mensis dies, quibus calor fuit vere aestivus, heri primum ventus rapidus flavit, et nubes hodie caelum occuluerunt, aqua de caelo semel aut bis minxit arva.  Pluvia ergo, quae toto mense junio adfuit fere quotidie, regressa est.  Quam etiam nunc audio stillantem, suaviter pulsantem in dura ficus folia.  Luna dimidiae faciei dimidium inter nubila exhibet.

Cum parentibus coenobium illum Verolense, quod apud oppidum parvum Vera Montis Caii est, ad visendam adii collectionem suppellectilis monasterii quae, coenobio deserto, dispersa in varia loca fuit.  Collectio videri poterit usque ad mensem septembrem.  Qui legis, coenobium visere potes, si bonae artes tibi cordi sunt.  Nullum opus inter tot eo coacta vere egregium est, sed aedes ipsae et quod continent optima ac excellentia sunt certe.  Videbis etiam membranae, signa, pinaces.  Quid plura?

Iam non pluit foras.

Inania

Brevior ero.  Profecturus sum post decem minutas.  Sed sine commentariolo, etsi brevissimo, abire nolui.  Si non vacat tempus, non vacat.  Hodie bonus fuit dies: calor non tantus fuit quantus proximus dies, aer subfrigidum flabat.  Ex bicyclo solem oriri vidi.  Roseus orbis fiebat orienti sole.  Parentes deinde visere abi: qui ambo bene se habebant.  Ceterum, todo die domi laboravi, praecipue in ordinem multa degens.  Abit dies, amici me exspectant, satis feci.  Spero ut optime dormiam.  Idem lectoribus opto.

Interrete

Quam mira res, Interrete!  Quo nunc utimur, tu ephemeridem legens, ego scribens.  Quid admirabilissimum in eo inveniam, dicturus sum.  Non enim celeritas colloquendi, etsi mira est certe et pluribus artibus renovata: eadem autem celeritas erat telephono, radiophono, televisui.  Non facultas ipsa colloquendi, quae alia jam media obtulerant antea.  Non multifarii nuntii, notitiae, notiones quas habet ac in ictu oculi suppeditat, cum sine dubio valde admirabile sit: nihil enim eorum deest bibliothecis actisque diurnis.  Quod magis magisque in dies in interreti admiror hoc est: ampla et commoda loca praebet omnibus liberrima et aequabilissima, eadem musices amantibus ac pedifolli devotis atque vesanis sermonis Latini; eadem vulgo municipali quam gregi selecto cuilibet.

Nescio num jam intellixeris: ego in electorum gregi me adscribo plus quam inter plurimos et vulgares.  Sic magni me facio, et consolor me de lectoribus inertibus qui commentarios nunquam rescribunt.  Intellexti nunc, lector piger?

Non, non, ne irascere, lector amabilis: ludo, jocor, cavillor.  Desipio tantum (ut spero) in loco.