Blogia

Thersites

Clades in novellis Americanis

Roialem et Sarkozium disputantes audio. Feminea firmitas conmovet, sed plus ad suos roborandos quam ad dubios sibi convertendos oratio Segolenae valere videtur. Cras dicet urna. Ceterum homines qui magistratus appetunt histrionum magis quam jurisperitum vel administratorum facultates exhibere coguntur. Triginta ante annos aliter fieri credebam, sed forsan errem. Sed qui magistratus adibant sub ultima Hispanica tyrannide (spero enim ultimam fore) memini certe plus scaenae quam foro assuetos fuisse, cum amplissimum eius opus esset oboedire. Tunc multum interesse sentiebamus inter nostros magistratus et Francogallicos. Hodie autem proximi videntur. Utrum progredimur an regredimur? Futtilis quaestio!

Sub tegulas subeo librum quaesiturus et, o male factum, stillicidium invenio superioribus pluviis in novellas aliaque opera crudeliter minxisse! Zweigianus liber quem quaerebam sanus erat; contra pessima valetudine laborabant nonnulli Faulkner et Hemingway, immo Manhattan Transfer fere facta erat uda massa papyracea! Anima Dos Passos, ignoscas mihi! Merde alors!

Laesa oecologia

Etsi parum ephemeridi vacem, aliquid quoquo modo scribam breviter. De quo ergo loquuntur qui brevissime sunt locuturi, convenientes puta in anabathrum? De temperie, de imbribus, de sole. Equidem non faciam in praesentia. Notitiam vero eligam de qua nuper radiophonio audivi: nam primus aedilis cuiusdam municipii carcere damnatus est sceleris oecologici. In palude quodam lege jam servato dicebatur vias aperuisse, aquam hausisse, aliaque patravisse contra eandem legem ex quibus damna nonnulla passae sunt aves et natura omnino illius loci. Cum de lege et de damnis illatis conscius ea fecisse convictus sit, poenam solvet et in carcerem erit per tres annos, si memini. Est ille, nisi fallor, primus magistratus (quanquam non in officio, cum aedilitatem relinqueret ante duos vel tres annos) sceleris oecologici damnatus. Non gaudeo quod carcere in quenquam animadversum sit; gaudeo contra quod natura denique in Hispania non modo legibus, sed etiam judicibus sit defensa.

Valete.

Comitia municipalia

Inminent comitia quae vocantur municipalia (cum ad eligendos aediles fiant municipio cuique). Haec comitia magni momenti sunt in Hispania, ubi consilia horum magistratuum ut ita dicam plebeiorum cursum tenuerunt vel magnopere deverterunt historiae Hispanicae: satis sit memorare illas 'Comunitates' saeculi XVI, vel electiones municipales 14 aprilis MCMXXXI qui regem expulerunt et II Republicam repente introduxerunt. Etiam hodie, secundo mensis maji, aedilis parvi vici circa Matritum clamorem bellicum primum jecit in exercitum Bonapartis qui in paeninsulam Ibericam invaserat: de anno MDCCCVIII loquimur (Franciscus Goya pugnam viis Matritensibus egregie dipinxit, et imperatoris Francogalli vindicationem noctis proximae sub montem Principis Pii).

Comitia ergo inminent magni momenti, etsi eo fucata quod nimia partium potentia omnes electiones vertit in eandem fastidiosam pugnam inter 'socialistas' et 'populares'.

Sed in vico non longe a meo aediles omnes, quorumcumque partium, qui nunc municipium regunt, candidati una constituti sunt ut populus iterum iisdem regimen confidat oppidi per quattuor alios annos. Macte!, cogitavi, en homines qui laborare modo cupiunt, atque simultates inter partes agere repudiant. (Primum aedilem etiam novi: fuit discipulus, probus vir.)

De his loquor cum amica (quae de rebus publicis huius regionis multo me plus scit). Quid ais?, respondet; Illi probi candidati? Minime! Hoc est quod accidit: duo aediles socialistae pactum fecerunt cum administratore dexterarum partium, ad easdem transierunt, et nunc denuo aediles volunt creari sub 'popularium' nomine. Alii sunt candidati socialistae. Illi duo non socialistae, sed transfugae sunt venales.

Vae mihi, qui tam stulte laetus eram de illis solidis candidatis...! A, crudelis P.C., ignorans eram beatior...!

Kalendae Majae

Kalendae Majae

Salve, festa dies, labori operisque dicata! Sed ignaviae totum me do: hodie nihil feci nisi legere recubans (ut vera dicam, recubui semper dum legerem) et radiophonium audire aquarelam pingens de bibliotheca. Ne defetiscar cogitationibus, dicam quid legi. Cum in jentaculo Aetnam viderem fortiter erumpentem, placuit carmen de Aetna iterum peragrare.

Nec tantum in rigidos exit contenta canales
vis animae flammaeve; ruit qua proxima cedunt
obliquumque secat qua visa tenerrima claustra...
hic terrae tremor, hinc motus, ubi densus hiantis
spiritus exagitat venas cessantiaque urget.

Sophos! Jam occidente die ephemerides quaerebam, ne molle cerebrum tererem meum aliquid novum inveniendo. Sed fatigabar modo de selectione reputando: quid praeponerem? Natos homines bonos? Non pauci sunt: 1852 in Petilla Aragonensi Jacobus Ramon y Cajal, 1856 in Freiberg Morava Segismundus Freud nati sunt, ambo medici egregii. Mortuos? Eodem die (sed non iisdem annis) Musset, Livingstone, Dvorak mortui sunt. Etiam illo die sibi mortem consciverunt Antonia Minor (anno 37 cc) et Hitlerus (1945, si post mediam noctem egit). Nolo seligere. Sed aliquid video Thersita dignum, stultitiam optimatum carpente: hoc, hoc seligam: kalendis maiis anni 2003, audite bene, amici, Georgius Frutex, homo callidissimus, bellum Irakianum plane confectum publice pronuntiat! O fons stultitiae!

Imagine mensis inauguretur. Scrutatro aquarelam hodie primum capio. Non male cessit!

Et pergunt pluviae: todo laboris die, sine intermissione. Mensis hic Aprilis pluviosissimus fuit memoria mea. Albertus Helveticus jocabat alio die: 'Dehinc ut puro sole apricemini Hispani, in Helvetiam vos ire oportebit!' Sic aiebat, cum nuper e terra sua reversus Alpes vidisset pauca nive et multo sole.

Quam prolixe scripsi. Nunquam longior fis quam cum nihil cogitasti. Sed vivat ignavia! Et vos valete.

Traditore

Fabulam lectam claudo, ratus interpretem ad linguam Castellanam aliquantulum eam ignorare. Saepe, exempli gratia, utitur verbo 'macerar' (quod idem ac Latinum 'macerare' significat, id est, 'mollire aqua vel alio liquido') cum contextus exigere videtur 'moler' ('pinsere' vel 'molere'). Estne aliqua dialectus Hispanica ubi 'macerar' significet 'pinsere'? Dubius sum. Alias interpretem Catalaunicum suspicabar, cum scriberet 'sacar' pro 'quitar', vel 'habían muchas razones' (quod recte nisi fallor diceretur 'había muchas razones': in hoc vitium Catalaunici incidere solent). Nonnulla in libro leguntur velut hoc: 'cuchicheaba por lo bajini'. 'Cuchichear por lo bajini'? Quis hoc diceret Hispanus? Potestne 'cuchichear' ('loqui demissa voce') alio modo? Et quid de dicto hoc, 'por lo bajini', quod sermoni familiari vel puerili pertinet, ad illum infinitivum pleonastice addito? Saepe Hispani 'subimos arriba' vel 'bajamos abajo', quis autem 'cuchichea por lo bajini'? Ex hoc et aliis talibus sagio, fere certior fio, illum interpretem Hispanicum sermonem loqui tanquam Latinum ego, plus ex vocabulariis quam ex intestinis.

Quid accidit? Num duriusculus, impatiens magis in dies fio? Aut interpretes hodie magis Anglicum quam Hispanicum noverunt? Sed fabulam Roberti Graves legisse me multos abhinc annos memoria teneo, in Castellanam linguam translatam, ubi quoties Anglice legeretur 'eventually', interpres impavidus scriberet (Hispanice, sua tantum sententia) 'eventualmente'. Sed Anglicum 'eventually' significat 'denique', 'tandem'; 'eventualmente' autem significat 'forte'. Jam tunc interpretes erant qui plus Anglico quam Hispanico sermoni studerent...

Scrutatrum

Peior dies, dominica, ut pessumdentur machinae. Auxilium ex me poscit Albertus, cui servire respuit machina illa quam Angli sermone suo 'scanner' vocarunt (ex Anglico nisi fallor verbo 'scan', quod 'scrutari' sibi vult). Eadem ratione 'scrutatorem' Latine appellabo, vel potius (iis saltem qui neutrum verbum machinis malunt) 'scrutatrum'. Alberto necesse est quaedam vetera photographemata in numeros vel in memoriam numericam vertere, et domum ad id perficiendum venit.

Scrutatione finita, opera mihi sua monstrat quorum imagines in ordinatro suo gestabili servantur. Est ille artifex varia materie, sed maxime lignea: personas carniprivii vario colore, signa abstracta lineamentis putis puris. Quae inter stupui ante pulcherrimum stipitem una trunca arbore factam: lineas ligni rubras eleganter comitabantur formas ab artifice scalptas vel in ipsas rebellabant. Qua materie, inquam, hoc fecisti? Taxea, ait Albertus. Raro, sed aliquando, officina silvicola ei singulam taxum concedit: cum ita accidit, Albertus curat ut lignum splendeat ingenua ipsius pulchritudine.

Albertus urbanitatem Helveticam colit: gratiis agendis dono mi attulit 'turta da nuschs engiadinaisa', offam scilicet nuciferam ex valle Aeni. Eam gusto memor formosorum vicorum Ardez, Guarda, Sancti Mauricii...

Crystallus

Placet mihi hoc verbum ambiguum: aliquid lucidum, leve, subtile exprimere videtur. Eius etymon pueritiam nostram memorat, cum in scholam multo mane adiremus viis Abulensibus frigidissimis: aer ibi pellucidus erat, pes, et per uda et per sicca, sola semper dura calcabat; sed quantum ludicri fructus, cum aquae laminam inveniremus crusta gelu facta super eam: qualis fruitio, nunc extremo pede crustam prementibus, donec aqua crepitu effunderetur, nunc lapides in stagnum jacientibus, nunc crustam frangentibus laeta saltatione. Casuros mox sub invisa ferula presbyteri nos ipsos esse, obliti ludicris talibus eramus omnino.

Aiunt verbum 'crystallum' esse consobrinum illius 'crustae' amboque processisse ex alio quod Graece sonet 'krýos' et significet quod Latine 'frigus glaciale'. Hic quidem erat sensus pristinus verbi 'crystalli': glacies videlicet quam super aquam annus solidabat hiemalis, eam demum quam nobis puerulis frangere ludus erat.

Undenam ambiguitas? Ex eo quod nunc duo, mea sententia, diversa inter se uno verbo significentur: aliud enim sunt crystalli qui ex aqua puta cum sale per evaporationem coalescunt, aliud est et materies et res quae aptiore nomine vitrum nuncupantur. Pulchrum est etiam vitrum: non autem mathematica pulchritudine crystalli.

Lilium

Veterem amicam in via offendi quam per annos aliquot non videram; quod non raro, cum jam non in Aragonia habitet. Vitam Matriti agit, nupta, cum duobus liberis. "Bene valeas, Azucena", dixeram secedens. Sed Azucena (Hispanice 'lilium album') nomen illi non erat cum eam novissem: publice enim Josephina vocabatur. Praenomen autem displicebat, omnesque jubebat altero uti praenomine, a se invento, 'Azucena'. Quid aliud faceremus? Azucenam semper eam vocavimus: si in nomen proprium, quorsum jura habemus? (Nunc autem, mutatis legibus, Azucena nuncupatur et publice.)

Sed in verbo 'lilio' saepe claudico. Quem potius florem significat? Castellano sermone 'lirio' est vox ab illa Latina veniens ('lilium'), sed 'lirio' non modo lilium candidum ('azucena') sibi vult, sed etiam alios flores vocare potest, eos praesertim quos botanistae 'irides' nuncupant. In Pirenaeis nostris videri possunt, exempli gratia, et Iris xiphium et Iris germanica, sua splendida ostendentes violacea. Eos flores cunctuos nomen accipiunt 'lirios'. Hos 'lirios' autem (familia Iridaceae) multa condividere scimus cum 'azucenas' (familia Liliaceae): symmetriam trifidam, bulbos, cetera. Hispanine tantum eos confusimus?

Antiqui autem Romani, quibus de floribus loquebantur cum 'lilium' dicerent? Utrum de liliis candidis an de iridibus quibuscumque? De utrisque suspicor, etiam de aliis forsan, quos sine dubio scire ne quaeramus forte conveniat.

Sed jam incohata quaestione, quid de 'lys' vel 'lis' Borbonico? Estne lilium candidum vel iris vario colore? Meum Petit Robert aperio, qui sapienter me monet esse praecipue album illud Francogallicum 'lis'. Velut "Lilium in valle" Balzacianum: de hoc ego quoque amore tunc arsi, cum legeram puerulus.

Dominicus

Dies splendidus. Mons Cajus sub sole jacebat, magis niveus hoc aprili quam iisdem mensibus huius saeculi. Agri mille virides, virides vere varios explodunt. Tres quattuorve nubeculae spatiabantur sua lanugine per caesium Cobalti.

Cum filia comedimus. Ad vesperum proficiscetur. Laeta est, omnia ei bene accidunt. Quid aliud velint parentes?

Amici domum perveniunt. Quos inter Joachim, tristiculus cum a sua cara comite sejunctus dehinc jam sit, ut sentit, omnino. Laetos componimus vultus, joca movemus, sed nubeculae tristitiae super nos transeunt interdum, velut illae super Montem Cajum. Cum amicorum par frangitur, plures quam duo detrimenta patimur. (Ceterorum nullum nostrum jam pridem Sole convenit, ut Joachino absente communicamus.)

Octava hora, cum parum requiescere pararem, Antonius accedit latronibus ludere avens. Non abnuo. Dum nuces rodimus, bis ejus regem prosterno. Abit Antonius, se ultorem sibi promittens. Dominus vale dico nihil amplius desiderans: dies fuit vere dominicus.

Dies enim fuit longus sed transiit celer, sine historia. Sic paulatim nubeculae dissolvimur.

Nox

Scribere nolebam, quadam de causa tristiculus, cum foras paululum exi spatiatum. Aer omnibus jam vernalibus unguentis nobis blanditur. Sed pulcherrimum erat in supernis: foras exite, amici, oculos ad caelum tollite, purum spectaculum contemplamini Luciferi subter crescentis cornua lunae splendentis! Intelligi potest qua via inducti sint antiqui, mediaevales, nosmet ipsi ad credendum esse modo in hoc mundo sublunari corruptionem et mortem, turpia et male finita; perfecta autem et aeterna, optabilia, limpida, non nisi in aetheriis regionibus, longe ab hoc solo, illis in locis quo remeare poterimus cum mors dissolvat hanc mortalem crustam quae...

Quae stulta dico? Egone platonizans? Absit omen. Lineas quas supra scripsi non delebo, sed amico dicabo Platonico, Caesaragustae habitanti, qui has nugas legere solet. Noli curare, Columbari, multo validiorem jam me sentio...!

Aberratio II

Taxus ergo maximi aestimabatur apud Gallos, adeo ut ipsius arboris nomen subinde sibi caperent etiamque locis quae incolerent: qua de causa e Gallico nomine 'eburo' (quod 'taxum' significat) proveniunt Eboracum in Britannia, Ebora in Lusitania multaque alia Évora, Embrún, Ivry, Ypres, Évreux, Yebra (praeter Teixido ceteraque vocabula e Latino exeuntia: omnia in fines Celtarum). Etiam Eburones nomen taxi sibi sumpserunt.

Sed taxus toxica est: Cativolcus demum Eburonum dux sibi mortem conscivit (ne in Caesaris manus incideret) sucum bibendo e taxeis bacis, ut fuse aestimatur, quamquam in Bello Gallico (6 31) laconice imperator ait: "taxo se exanimavit". Nonne significatio adjectivi 'toxicus' facile explicaretur si Graeco 'tóxon' eadem esset origo ac 'taxus' Latino? Eo magis quod 'phármaka toxicá' sibi magis velit 'venenum arcus', nec praecise 'venenum sagittae' (inficiendum enim venenum est semper sagittis, nunquam arcui).

Ceterum, unde verbum Latinum 'taxus'? Meillet ignorare fatetur. Etsi origo verbi 'toxicus' fortasse nova hypothesi non egeat, haec trium verborum congruentia fortasse consanguinitatem roborat inter 'taxum' et 'tóxon'.

Taxorum numerus valde deminutus est, cum eam homo arborem avide quaereret. Quandiu supererit mea taxus, dico quam oppidani mei 'pinum' vocant?

Aberratio

Quid simile habet oppidum meum Novo Eboraco? Arborem scilicet quae in medio oppido viget, ab oppidanis unanimis "illam pinum" vocata. Immo non de pino agitur, sed de taxo (Taxus baccata L).

Unde venena 'toxica' appellantur? Brachylogiam aiunt sapientes pro 'phármaka toxicá', id est, venena sagittaria vel ad tela inficienda. Pulchre! 'Tóxon' enim verbum est quo Graeci 'arcum' significant. (Unde autem verbum 'tóxon'? Non liquet. Achivis arcus minus placebant, Asiatici contra eos ultro usurpabant, velut Paris Priami filius.)

Sed septembri MCMXCI, in limite Italiae et Austriae, vir inventus est gelu mortuus et per quinque milia annorum mirifice servatus; notitias avide persecuti certiores paulatim facti sumus arcum, vestes omnes hominem portare, bursam etiam cum instrumentis suendi et medicaminibus, vulneratum jam esse ab aliis hominibus gelu moriturum... Scientiae plena inventio fuit. Qua autem materie erat arcus? Taxea: quam optimam arcubus esse tunc novimus, cum id lignum pariter sit tenax et flexibile.

[Longior factus sum pro tempore vacanti; cras finiam si possim; nunc abeundum est mihi. Jam apodes audio toto caelo stridentes. Valete]

Quid sole lucidius?

Quid sole lucidius?

Turricellae (quo in loco natus fuit Praxedes Mateo Sagasta, notus homo publicus in Hispania saeculo XIX) domum hanc insolentissimam invenimus. Pectorale vide fenestrae. In trigono, quod ornatur instrumentis fabri caementarii et pictoris, legi potest: "Todo por la profesión, 1862 1977" (fere "Omnia pro ministerio"). Scutum, subter, tres stellas monstrat super solem, et sententiam hanc Latine scriptam: "Quid lucidius sole?" Domus opus est sine dubio hominis sui judicii, parum obsequentis moribus acceptis, cuiusdam puta Thersitae fabricae caementariae. Homines tales meliora vel pejora, sed nunquam vulgo obsequentia fecerunt.

Hodie primum sol cubitum it sereno caelo, nubibus roseo colore dipintis diem sequentem apricum praenuntiantibus. Optimus sit vobis. Valete.

Terra Camariorum

Terra Camariorum

Lucronium est oppidum nunc 'Logroño' Hispanice vocatum. Iter Lucroniense facio ad visendum veterem amicum (vae nobis, quid nisi veteres sunt illae amicitiae). Saltus Picariarum totus sub nebulis est, vix nives montanae videri possunt. Descensus postea apud Ireguam flumen omnis pluvius est: Iregua non aquam, xocolatem ferre videtur. Longius fit iter quam rebar: consistimus Turricellae in Camariis cruribus (ut ait Hispanus) explicandis. Paulo post, sol faciem inter vapores timide monstrat, iterumque consisto ut saltem photographema hoc extraham: mali, nisi fallor, floridae, populi sucino colore (nam gemmae jam jam sunt erupturae), moles procul Tertiaria cuius nomen ignoro.

Ludovicus optime se habet. Nihil mutavisti, uterque mentimur. Sed capilli cani sunt, oculi talpini gradatim fiunt, auxilioque vitrorum egent... Sed amicitia eiusdem roboris est.

Complicata explicatio

Difficile est mihi, incerta de causa, hodie scribere. Bis jam frustra edere conabar, nunc tertio et postremo. Computrato die superiore puerulus est usus, vereor ne quid in eo mutaverit in peius.

Brevissime ad jlcg, si possum, respondeam, cui perplexus ut patet videor. Non omnino praeteriens ut perplexe me geram, aestimo autem aliud esse de institutis, aliud de hominibus loqui. Professori mihi constitutio educationis cum optima et ideali conferenda est; at non discipulae. Ex institutis optanda, exigenda sunt optima, sed ex hominibus sperandum est modo quod dare possint. Impetum criticum et satyricum fieri licet in systema, non in pueros (vel venia postea impetranda est, ut illi professori contigerat fabulae 'Interpretatio Browning').

Minime consentio quibus, temporis acti laudatoribus, ex ore non cecidere verba illa: 'Quales sunt adulescentes huius temporis...!' Adulescentes huius temporis sunt fere quales temporum superiorum. Quod nunc male est (de nostris quidem loquor) est constitutio educationis. De qua non dubito proclamare eam pessimam, saltem in Hispania, esse. Cur? Quia ineficacissima est. Exempla mille coacervare possem; scintilla una sufficiat: Discipuli ex extremo Baccalaureati cursu jam sextum, octavum nonnulli annum Anglicae linguae student: quibuscum eo sermone colloqui frustra temptabis, cum unus tantum vel alter balbutiant, qui aestivas ferias Londini vel Eboraci egissent. Et hoc non raro, sed solitum est; et non in pessimis, sed in plerisque discipulis; et non sub pessimis professoribus, sed sub qualibuscumque.

Si educatio in Hispania foret industria, ratione capitalistica aestimanda, jacturae maximae primum locum obtineret.

Longior fui quam volebam, et nihil adhuc me sentio dixisse. Finem ergo facio. Valete.

Quorsum loqui?

E Caesaraugusta regredior autocineto juvenis collegae, hodie qui loquax gubernat: queritur enim de corruptis discipulorum moribus, quibus opponere nihil prodest aut indulgentiam aut severitatem aut minas etiam gravissimas; queritur de statu suo incerto, sed non minus coacto ad adipiscenda "credita (quae vocant) instructionis" per 'cursulos' saepe taedentes et omnino nonnunquam inutiles.

Quid loquar? Satis novi cursum illum tertium, satis id novi quod appellant ESO ('Educationem Secundariam Obligatoriam'), cursus et aetates quibuscum (magnae dis gratiae sint tributae!) nihil est mihi agendum. Quod ad professorum adaptationem, aperte responderem: cum nihil substantivum scire professoribus par sit in hac magna fraude quae est hodie illam 'Secundariam' (nisi vagas psychologicas argutias), absurda videretur haec instructionis et renovationis flagitatio perpetua; sed, praeterquam quod instructio ista plerumque ad adjectiva et servilia pertinet (usum computatri, plus psychologiae, cetera), eius causa potius in deceptione et oblivione, ut pollex ursi pandae, est: aliquid quod agendum olim erat, quod nunquam postea actum est, cujus jam ne memoria quidem manet.

Quo aliter modo explicari potest haec indecora, turpis, inhonesta res: quod hodie plerumque, ad instructionem demonstrandam, nihil profectus nec probationum necesse sit professoribus (hominibus, attendite, quibus munus est scire, quibus munus est docere, quibus denique munus est profectus discentium probationibus comprobare), sed tantum perseverantia adeundi et sellarum tepidatio?

Nimirum tacui. Cum sic habita re nemo horrescere videatur, cur juvenem collegam, ad tot cursulos instructionis renovationisque coactum, ego impie cruciarem?

Iris

Iris

Meridie dum domum birota regrediebar spectaculum offendi perpulchrum: arcum pluvium caelo sereno. Nubes enim longe erant, ventus autem minutissimas aquas ita aspergebat ut solis radii per eas efficerent iridem duplicem, tenuissimam plerumque, conspicuam magis cum aliqua postposita umbra faceret eminentiorem.

Cum sine machina photographica veherer, inter vetera hoc excerpo, mensis octobris MMIII: parum similis huic quam hodie vidi, sed tandem iris. Valete.

Hiberus exundans

Hiberus exundans

Quid? Iam tot dies apriles nec photographema unum? Non feram, non patiar, non sinam. Ecce ergo Hiberus noster, qualis nunc videri potest e solitis ripis errabundus per arva. Quas lintres videtis sub sole per flumen vagari, minime lintres, immo casae agricolarum sunt. Alveus est illic, longe, si arbores illas videre potestis quae retro sunt; sed quae in proximo videntur, vel potius non videntur, porra vel caepae vel caules fuissent. Vae illis! Sicut olerum genera, sic hominum... et cetera.

Jam timide sol nos tepidat. Sed nondum apodes venerunt. Valete.

Odium III

Nostra interest non odisse. Non modo haec vel illa religio commendat: etiam sensus communis. Nam alia tandem causa est cur minus commendabile sit odium: quod in se vertit. Odium enim ad affines, ad necessarios, ad proximos semper dirigitur. Nemo vel aliena vel longinqua invisit. Vico cuidam hostes inter vicinos sunt, oppido cuidam inimicum est oppidum propinquum. Qui nuper amavit, idem magis odit. Quam saepe qui nationalistae vocantur ipsam linguam quam propriam et maternam colunt oderunt quasi coactam ab potentiore, in hoc ipso aliquid adeo intimum invidentes! Nullum reor Romanum christianos magis odisse quam ipsos postea victores oderunt consimiles sub nomine haeresium.

In se vere invidia magis vertit, se rodit et dilaniat. Is qui oderit, se ipsum oderit.

Odium II

Adulescentulis, puberibus cum multa bona sint, tum etiam, quantum experii, hoc vitii: quod facile oderunt. Ideo culpabiliores sunt presbyteri, tromocratae, demagogi qui eos ad odium impellunt, arma etsi in eorum manibus non ponentes, cum alium peius in corde ponant.

Fatear adulescentulum me duo hominum genera invidisse contrariis de causis, fideles catholicos et nationem statunitensem, hos quia nihil noveram, illos quia nimis fortasse: presbyteros hypocritas duxi, Americanos praepotentes et tyrannidum fautores. Si odium in homines singulos stultum hodie mihi videtur, quid de odio dicam generico vel nationali? Stultum odium ergo, sed duravit in annos, et non facile sublatum fuit, eo magis quod multa adhuc vera de illis partim opinor, ratus multos qui se christianos dicant nihil amoris in proximos vel in deos fidei habere, Civitates autem Foederatas Americanas multas democratias opressisse et conculcasse, etiam hodie in Iraquiam injuste milites clademque misisse.

Generatim odisse puerile aestimo: quae insania bella omnia parat. Aliquid puerile nobis omnibus inest. Ea de causa cuiqua suum animum subinde vestigandum aestimo et necessariam sic lotionem perficiendam. Equidem aliquot sacerdotes hodie amicissime colo, cuius virtus et magnanimitas sunt mihi antidotum odii illius veteris, sicut interdum recolo indicem eorum qui propriam et amabilem nobis, hominibus omnibus dico, fecerunt partem illam universi: Edgar Poe, Stephen Jay Gould, Sergent, Whitman, Luther King... Puerilitati indictum puerile bellum!