Siphonarius pyromanus
Rector studiorum, in lyceo ubi docere conor, admodum juvenis est, et fautor earum quas putat libertates aragonensium. Ipsi, rectoris officio fungenti, cavendum est, exempli gratia, ne pueri apertis fenestris vocibus vexent transeuntes, quod lege vetitum est tanquam peccatum grave.
Casu per transitos obiciens non raro me petit: ’Heus, tu, qui Latinum calles...’, et aliquod novum ex me quaerit, de arcano quodam verbo persaepe quod sibi aragonense videatur.
Hos majos dies quibus calore repente perimus fenestrae plerumque apertae sunt. Sed etiam hibernos menses aliquando vox quaedam, ex fenestra lycei, ad me birota adeuntem vocitabat: ’Indurain, Indurain!’ (Indurain fuit egregius athleta hispanus quinquies victor gallicae circuitionis birotariae.)
Illi festivi clamores non mihi placent, sed plerumque praetereo: birotam in loco relinquo ac lyceum intro despectis fenestris. Sed aliquid hodie in voce me percutit, et in vocis temperamento, et in verbis ipsis, quae clamabant: ’¡Eh, venga, adelante, Escartín!’ Oculos ad fenestras attollens quem video? Rectorem ipsum studiorum, festive e fenestra me ludentem! O tempora, o mores!
(Si egregius fuit Indurain, birotarius fuit Escartín minus egregius, immo gregarius; ille autem navarrensis fuit vir, hic scilicet heros fuit aragonensis!)
O nescius, quid miraris? Senex in dies fis. Mitte querimoniam, rudem posce.
Parvum sic et magnum non
Sub hoc titulo commentarios lego quos pictor Georgius Grosz de vita sua scripserit jam senex. Opus commendabile acuti atque egregii stili.
Ceterum nimis iratus sum de ordinatro et de telephono. Si qui nequam, nefarii ne dicam, me ludere pergunt, omnino tollam fortasse telephonicam lineam, adeo confectus sum. Has paginas mittere maxime dolebit.
Hoda ad Fabonium
Ex eadem anthologia cui nuper alludebam carmina perlego electa Percy Bysshe Shelley, quae inter Ode to the West Wind cuius versuum horum
like the bright hair uplifted from the head
of some fierce Maenad...
obtundit me interpretatio:
como erizada cabellera en llamas
de algún Maenad terrible...
Quid? Quidam terribilis Maenas? An Maenad vir est mihi ignotus? An Maenades anglicae generis sunt masculini?
Paulo infra aliud portenditur; nam ubi Shelley scripserat
beside a pumice isle in Baiae’s bay
facit interpres
de la isla de Baiae en la bahía.
Fugit me cur Baiae appellentur ’Baiae’ neque adhibeatur vocabulum hispanicum ’Bayas’; ceterum ex interpretatione apparet Baias insulam potius esse, quod nisi fallor non ait anglicus poeta.
Hos flores colligo in scrinium condendos ubi declinantis nostrae latinitatis argumenta coacervantur.
Quod minime intelligo hoc est: anthologia fiebat (ita fatetur prologus) ’ex optimis interpretationibus’ --et certe, his mendis omissis, huius carminis versio, quantum judicare possum, apta est--, sed anthologiae collector est homo humanissimus, Latinum et Graecum optime callens, cui non potuit fieri quin in oculum darent menda talia... Sed, verene bona esse potest interpretatio mendis eius modi foedata? An aliquid me fugit in ’Maenad’ et ’Baiae’ illis?
Ad patrem
Anglici auctoris Johannis Milton carmen quoddam latinum noveram annum agentis octavum et decimum, quo conjuratio describitur catholica ceu a Satana videlicet facta quinto novembri die anni 1605: aliquanto tumens, versus nihilominus admirabilem reddunt illum ferme puerum tanta atque talia valentem.
Ejusdem polyglotti poetae aliud carmen in anthologia quadam invenio ’ad patrem’ compositum, quod sic incipit:
Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
irriguas torquere vias, totumque per ora
volvere laxatum gemino de vertice rivum...
Scribit poeta gratias agens patri de doctrina atque educatione:
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
exiguum meditatur opus,
quod dictum ad benivolentiam videtur parandam non modo quia poema sit humile, sed etiam, ut apparet, cur in dubio sit quod versus pangens patri placeat auctor:
Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
quo nihil aethereos ortus, et semina caeli,
nil magis humanam commendat origine mentem,
sancta Prometheae retinens vestigia flammae:
carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
ima ciere valet, divosque ligare profundos...
Docemur paulo post ab ipso patre Musas coli solitas:
Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas
nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
milibus et vocem modulis variare canoram
doctus, Arionii merito sis nominis haeres.
Num polyphoniam ergo pater callebat? Filii opus si non magnum est, satis apti sunt hexametri (centum paulo plures), quantum scio, aeque solidi atque fluentes, clari, faciles. Conciliant poetam cuius longum paradisum vix olim potui dente carpere, mihi non minus taediosum quam Nemini Pharsalos (cui etiam in hoc consentio).
Placet etiam deprehendere interdum verbum recens, novissime ingressus in nostro sermonem:
Austriaci gazas, Peruanaque regna praeoptas.
Forsan aliquando legere Paradisum iterum conabimur...
Musica caelestis
Lusciniae jam convalles cunctos pulcherrimo complent cantu, quem hoc anno die solis priore primum audivi. Hac hebdomade quotidie eas canentes audio, mane, vesperi. Quae musica formosior?
Immo est musica formosior. Equidem vocem amicorum malo quam avium omnium et quorumlibet organorum. Veniebam nescio quas quisquilias de passeribus scripturus, cum novos invenio atque etiam feliciores nuntios Sandrae et Neminis, qui mihi vera sunt musica caelestis, vel omni musica jucundiores. Laetissimus eos lego atque relego, eorum copia maxime fruor, nihilne minuitur voluptas quod immeritum sciam esse me: laborem majore fecistis industria, amici diligentissimi, quam ego ardelio atque desidiosus, passeribus intentus, numquam fecissem.
Nunc, ope vestra dives factus, locos quos attulistis annoto atque recolo.
Ceterum, discipulorum non raro misereor meorum, qui magistrum patiantur tam neglegentem.
Lusciniae meae, valete.
Intentique ora tenebant
Disputandum nil erat, putabam ego, de his notissimis verbis quibus incipit secundus Aeneidos liber, sed contra fiebat nuper, cum discipula quaedam in hispanicam verteret linguam ’y mantenían sus rostros atentos’ (quasi legeretur ’intentaque ora habebant’, vel ’servabant’) et nobis interpretationem recusantibus aliquanto petulanter responderet errare nos, cum se ipsam e reti universo versionem suam deprompsisset.
Hoc primum mi accidit, quoad memini, discipulum per rete versionem comprobasse, quod minime improbandum mihi quidem videtur. Sed non facile fuit mihi satis demonstrare cur ita sentirem, illam interpretationem infidelem esse. Quid? Copiosior esset scientia barbato cuidam quam reti universo?
Quod ’intenti’ et ’ora’ diverso sint casu non maxime obstat, nisi fallor, cum per hypallagen facile solvatur difficultas. Sed omne punctum est in eo, mea sententia, quod verbum ’tenere’ pro ’habendo’ prave intelligatur, cum illius significatio acrior latino sit sermoni quam nostro jam veteri ac trito.
(Graecum namque Latinumque idiomata plerumque pro veterrimis habentur, cum, mea sententia, potius in pueritia sint idiomatica, ut ita dicam, prae nostris, sicut dixi, jam antiquis ac deciduis.)
De significatione verbi tenendi, hoc primum est. Alterum hoc: quae est vis verbi ’oris’? Primum, bucca; facies, deinde.
Ad hoc, tertium, quid quod saepe in notulis legitur, de oppositione inter praeterita ’conticuere’ et ’tenebant’, nisi de eadem loquantur re, id est, de silentio?
Quid, quartum, dicere incipienti juvat, nisi silentium quod dictum postulat illud, ’favete linguis’?
Sed, cum ad versiones quas in manu haberem me contulissem, non paucas comperi cum discipula consentire; Victor J. Herrero, e.g., vertit ’y tenían atentas las miradas’. In vetere editione vergiliana, quae assidua usura jam paene collapsa est, bibliopolii Hachette (Plessis et Lejay adnotantibus) legitur hoc: "Intenti: ayant pris l’attitude de l’attention, attentifs. -- Ora: le visage, tourné vers Enée".
Ex interpretationibus per hendecasyllabos factis non adjuvat, hoc in loco, versio Michael Antonii Caro (Bogotae 1873), omnium mea sententia pulcherrima, cum haec vertere omiserit verba.
Illa autem Gregorii Hernández de Velasco (Toletum 1555), sola est quae pedibus eat ad me, cum de silentio putet illa verba dicta: "Callaron todos, tirios y troyanos, / y atentos escucharon en silencio".
Quid censetis de hac re, amici?
Anglico sermone
Optima olim discipula, quae nunc linguam anglicam profitetur, candidum responsum narrat cuiusdam puellae septem annorum:
--Profestrix: What's the name of your school?
--Puella: My school is Santa Rosa. Bueno, no, en English Santa Pink.
Pugna canensis
Adeo jam Merlino fido ut sine retinaculo cum eo per has vias perambulem. Sed hodie male fuit nobis.
In agro quodam eramus, ludo nobis carissimo intenti (ego lignum jacio, currit ille vesano furore --nonnunquam etiam dentibus lignum retinet antequam humum tangat), cum alius canis apparet in postico ejus agri qui proximus erat: canem dixi, sed melius dixissem caniculum, vel cuniculum, nisi quod vesanius ille latraret, et se contra saepem metallicam furiosius se jecisset quam Merlinus ad lignum.
Repente caniculus saepem transit et Merlinum petit. Canis noster, qui alterum ne aspexerat quidem, se vertit pugnaturus et, antequam rem intelligere queam, en duo canes furiose contendentes, etiam adde virum qui super saepem caput effert (dominus sine dubio caniculi) furiose atque vesane (etiam ille!) clamitans: "At comprime canem tuum! Occidet canem meum! Heu, occidet canem meum!"
Pugna re vera non erat: Merlinus alterius jugulum dentibus adeo solide tenebat, ut vix pipiare, ne quidem spirare posset. Conatus sum, non sine metu (aiunt ad canes pugnantes periculosum aditum), eos dividere, sed frustra. Id erat solamini, quod sanguis non effundi videretur. Et quercus ille clamitans: "Occidet mi canem! Sed avelle canem tuum!"
Merlinus alterum denique mittit. Quid ille? In ictu oculi iterum Merlinum petit. Rursus pugna, rursus planctus domini canis, rursus hic sub dentibus Merlini. Sed brevior fuit iteratio: statim caniculus liber fuit, at nunc contra novam despexit pugnam, et currit ad dominum. Qui gloriam extremam quaerens haec sapientia verba addit: "Acriter verbera canem tuum!"
Scilicet, id ipsum facturus sum (cogitabam ego), cum culpa omnis sit canis tui, qui satis superque meritus est quod passus erat. Tacui, profecti sumus. Nihil ultra accidit, sed quam pessima hora!
Non feriae
Sed ordinatri defectus, haec est causa cur afuerim hos dies. Redeo animosus, cum magis in dies placeat, quamvis pravissime faciam, latine sententiam exprimere.
Etiam si parum vacabo, duos vel tres versus quotidie exarare conabar, conarique pergam.
Tympana
Hos dies passim audiuntur tympana. Viae oppletae sunt gregibus veterem colentibus superstitionem. Fortuna mihi partim fauit quod ex aedibus tympana non audio. Sed, si eum cursum publicum adeo, ab episcopis atque bonis civibus occupatum, tympanorum sonus memorat me aliquantulum esse advenam, non totum hujus telluris. Verum est: nescio quota parte sim romanus, graecus, germanus vel sinensis. Sed non totus sum eorum qui tympana canunt. Quamquam nonnullae mulieres oblique intuentur quasi persam vel afganistanum.



