Facebook Twitter Google +1     Admin

Se muestran los artículos pertenecientes al tema haec ephemeris.

Decimum jam diem

Decimus jam est dies ex illo quo ephemeridem hanc scribere coepi.  Me ipse congratulor: illo enim die dubitabam quin pergere possem hunc scribendi laborem.  Certe labor est, praesertim cum unoquoque die aliquid novi scripturo sit inveniendum.  Sed labores, in mores conversi, multo leviores fiunt.

Equidem temptabo ut hic labor fiat denique mos gratus, quo modo facilius erit lectorum absentiam sustinere.  Quia, etsi scribere decrevi amore tantum ad linguam latinam, quae mater fere omnium in Europa sermonum est, levior certe labor fieret si lector quidam vel lectrix quaedam verba quaelibet ad nos mitteret. Tunc sciemus solos nos non esse in amore, atque dialogus facilior res erit (cum themata facilius plures invenerint) et multo jucundior (cum plures simus ad cogitandum, ad explanandum, ad ridendum collaborantes).

Ergo vos, amici qui haec legitis, si modo estis, ad aliquid scribendum in hac ephemeride hortor, optime si latinum, si minus latinum, etiam optime, quia potissimum scriptoribus est fideles lectores habere.

Valete.

25/06/2006 18:33 thersites Enlace permanente. haec ephemeris No hay comentarios. Comentar.

Halieutica

Hanc ephemeridem incipiens movebar, hic fateri cupio, exemplo nobili aliarum ephemeridum quas iam duos menses (nec ultra) legere solitus sum, quibus nonnullis, fatebor etiam, commentario contribui.  Propositum mihi fuit, hunc laborem ingredienti, ut spem meam reciderem stricte consilio primo, Latine quotidie scribere; et inceptum pergo, sed...

Post tres quattuorve dies, quandoque blogium viso, oblique me video intueri cellulam "Comentarios" notatam, sperans (sperare nolens) aliud ac nullum... Illae vero ephemerides de quibus supra loquebar magnum proventum commentariorum, doctorum iam, iam jucundorum, assidue metebant, quibus ephemeris ditabatur ab amicis et peregrinis... A!  Pulchrum!

Nihil sperare decrevi, sed... Quam gratum commentarium saltem unum foret invenire!  Non enim puellulam quotidie dictantem illud "cara ephemeris..." me video; piscatorem potius, hamo in oceanum interretiale conjecto... Intelligitis, scombri, mugiles, rhombi?

Valete, cari pisces

19/06/2006 23:04 thersites Enlace permanente. haec ephemeris No hay comentarios. Comentar.


De loquendo et cogitando

Lego quod pridie scripsi: placuit mihi consentire, et verbis et re, cum id tamen me parum progredi significari possit.

Sermo enim communis, sive Latinus sive Graecus sive quilibet alius omnium, aliquantulum pro nobis ipse dicit, id est, aliquantulum plus quam quod ipsi volumus profiteri. Cum os aperimus, mortui atque vivi per id simul ac nos colloquuntur. Et quoniam lingua et intellectus in ratione proferenda aeque uterque contribuit (id nemo opinor hodie infitiari potest) nonne prudentissimi videremur, sententias ad tempus ad naturam ad homines quam aptissimas exprimere conantes, si quam maximis incommodis ipsi sermoni, quin ultro ac sine venia se sententiamque propriam declaretur, coercemus?  Ad eam rem Latinum (ut lingua coacta) ac manus sinistra (cui dextra saltem habilior fuerit: de quibus heri confuse disserui) pertinent.

Paululum fessus sum.  Nihil addam ultra, nisi hoc: bene dormias, lector amice, lectrix amica.

17/06/2006 22:25 thersites Enlace permanente. haec ephemeris No hay comentarios. Comentar.

De recte loquendo

Heri fuit dies fuscus, caliginosus, tristis. Fulget sol hodie quasi se vindicaturus.

Cur potius Latinum scribas, si lingua materna non est tibi? At quasi maternam sentio. Nonne est omnino? Mihi quidem intima est. Num cum aliis Hispanice colloquentes Hispani (vel Gallice Galli, Anglice Angli, et sic de ceteris) semper eodem sermone uti sensistis? Quod unam tantum linguam vocamus plurae linguae vere sunt. Unicuique sua denique lingua est. Mea colloquor non modo cum oppidanis, sed etiam cum Horatio, Dante, Quevedo. Nunc, multa laborans, multa timens et multa passus, vobiscum colloquor.

Laboro quidem. Chillida Hispanus scalptor aiebat se olim sinistra tantum dipingendi consilium cepisse propterea quod (si bene intellexi) nimium facilem et ideo trivialem sibi laborem putaret quem dextra perfecisset. Hanc fabulam nescio cur narrem, cum minime rei consentiam; sed aliquid simile perficere videor Latine loquens.

Laboro, quia minime peritus sum. Sed placet, ut iam dixi. Et, quamquam hanc ephemeridem velim quam perfectissimam non modo sententiis sed etiam verbis, loqui primum, recte loqui secundum puto. Optima bonis inimica, ut ait persaepe Fernández. Ergo vobis omnibus, amici, eadem hortor, ut loqui audeatis, sapere audeatis, cum nemo Latinus factus sit, nec sapiens, qui prius non balbus vel ignarus fuisset. Equidem repuerasco.

Valete omnes

16/06/2006 13:25 thersites Enlace permanente. haec ephemeris No hay comentarios. Comentar.

Salve quisquis legis

Omnes homines qui sese student praestare ceteris animalibus...  A! Quid aio?

Ignoscite. Propositum mihi tantum est scribere quotidie, vel persaepe, quidquid in mentem venerit, modo Latinis verbis expressum. Quem ad finem? Nescio. Primum quia placet. Deinde quia aliis placere posset. In causis etiam quod Latinum sermonem velim florere: hoc mea opera accidere parum verisimile est, cum tam demissus sim scientia ac eloquentia; sed quid adipiscemur, nisi pervicaciter temptaverimus?

Caesaraugustae, in colonia vetere et pulchra et foeda et amata et invisa, invenire me potes. Quis sim, quis hoc blogium sit, paulatim scituri sumus, spero. Equidem (fateor ingenue) nihil eorum scio.

Et cum hic primus sit articulus blogii, placet versum cancrinum addere (id est versus qui et prorsum et retrorsum, ut cancri, legitur idem), medioevalem puto:

IN GIRVM IMVS NOCTE ET CONSVMIMVR IGNI

Quod hoc sibi velle opinor: nos homines esse ut bestiolae illae quae per noctis umbras volitant, aliquid luminis quaerentes, periturae tandem simulac suum quaeque fatalem ignem adeptae sunt.  Hae bestiolae ephemerae vocantur, hoc ephemeris est.

Vale

15/06/2006 13:09 thersites Enlace permanente. haec ephemeris No hay comentarios. Comentar.


Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris