Facebook Twitter Google +1     Admin

Musica caelestis

Lusciniae jam convalles cunctos pulcherrimo complent cantu, quem hoc anno die solis priore primum audivi.  Hac hebdomade quotidie eas canentes audio, mane, vesperi.  Quae musica formosior?

Immo est musica formosior.  Equidem vocem amicorum malo quam avium omnium et quorumlibet organorum.  Veniebam nescio quas quisquilias de passeribus scripturus, cum novos invenio atque etiam feliciores nuntios Sandrae et Neminis, qui mihi vera sunt musica caelestis, vel omni musica jucundiores.  Laetissimus eos lego atque relego, eorum copia maxime fruor, nihilne minuitur voluptas quod immeritum sciam esse me: laborem majore fecistis industria, amici diligentissimi, quam ego ardelio atque desidiosus, passeribus intentus, numquam fecissem.

Nunc, ope vestra dives factus, locos quos attulistis annoto atque recolo.

Ceterum, discipulorum non raro misereor meorum, qui magistrum patiantur tam neglegentem.

Lusciniae meae, valete.

26/04/2012 22:15 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris