Facebook Twitter Google +1     Admin

Intentique ora tenebant

Disputandum nil erat, putabam ego, de his notissimis verbis quibus incipit secundus Aeneidos liber, sed contra fiebat nuper, cum discipula quaedam in hispanicam verteret linguam ’y mantenían sus rostros atentos’ (quasi legeretur ’intentaque ora habebant’, vel ’servabant’) et nobis interpretationem recusantibus aliquanto petulanter responderet errare nos, cum se ipsam e reti universo versionem suam deprompsisset.

Hoc primum mi accidit, quoad memini, discipulum per rete versionem comprobasse, quod minime improbandum mihi quidem videtur.  Sed non facile fuit mihi satis demonstrare cur ita sentirem, illam interpretationem infidelem esse.  Quid?  Copiosior esset scientia barbato cuidam quam reti universo?

Quod ’intenti’ et ’ora’ diverso sint casu non maxime obstat, nisi fallor, cum per hypallagen facile solvatur difficultas.  Sed omne punctum est in eo, mea sententia, quod verbum ’tenere’ pro ’habendo’ prave intelligatur, cum illius significatio acrior latino sit sermoni quam nostro jam veteri ac trito.

(Graecum namque Latinumque idiomata plerumque pro veterrimis habentur, cum, mea sententia, potius in pueritia sint idiomatica, ut ita dicam, prae nostris, sicut dixi, jam antiquis ac deciduis.)

De significatione verbi tenendi, hoc primum est.  Alterum hoc: quae est vis verbi ’oris’?  Primum, bucca; facies, deinde.

Ad hoc, tertium, quid quod saepe in notulis legitur, de oppositione inter praeterita ’conticuere’ et ’tenebant’, nisi de eadem loquantur re, id est, de silentio?

Quid, quartum, dicere incipienti juvat, nisi silentium quod dictum postulat illud, ’favete linguis’?

Sed, cum ad versiones quas in manu haberem me contulissem, non paucas comperi cum discipula consentire; Victor J. Herrero, e.g., vertit ’y tenían atentas las miradas’.  In vetere editione vergiliana, quae assidua usura jam paene collapsa est, bibliopolii Hachette (Plessis et Lejay adnotantibus) legitur hoc: "Intenti: ayant pris l’attitude de l’attention, attentifs. -- Ora: le visage, tourné vers Enée".

Ex interpretationibus per hendecasyllabos factis non adjuvat, hoc in loco, versio Michael Antonii Caro (Bogotae 1873), omnium mea sententia pulcherrima, cum haec vertere omiserit verba.

Illa autem Gregorii Hernández de Velasco (Toletum 1555), sola est quae pedibus eat ad me, cum de silentio putet illa verba dicta: "Callaron todos, tirios y troyanos, / y atentos escucharon en silencio".

Quid censetis de hac re, amici?

24/04/2012 22:45 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



gravatar.comAutor: Sandra

Quaedam editio Vergiliana in usum Delphini (Londini 1819) interpretatur: "... attenti comprimebant uocem". Hic uersus primus libri II Aeneidos uidetur referre ad hunc Homericum sedecies computatum(Οd.XIII 1; Il. VII 92; VIII 28; IX 29; XXIII 676... et ita porro): Ὥς ἔϕαθ'· οἱ δ' ἄρα πάντες ἁκὴν ἑγένοντο σιωπῇ

Fecha: 25/04/2012 09:45.


Autor: Thersites

Millies gratus sum tibi, Sandra cara; homerico versu valde consolor de ignorantia mea, cum ferme nullum invenirem idem atque ego interprentantem. "Comprimebant vocem": id ipsum intellegebam. Iterum mille gratias, et jam duo milia faciunt.

Fecha: 25/04/2012 16:32.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Servius (quamvis ei fidem non semper sit sapientibus tribuendus) videtur sicut tua discipula hunc versum intellexisse:
"INTENTIQVE ORA TENEBANT aut ora intuebantur loquentis, aut inmobiles vultus habebant, ut 'tenuitque inhians tria Cerberus ora,' id est inmobilia habuit, aut 'tenebant' habebant, ut sit figura et intellegamus 'intenta tenebant', ut Terentius 'nam Andriae illi id erat nomen. teneo': ideo autem hoc addidit, quia potest quis tacere, nec advertere."

Fecha: 25/04/2012 22:20.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Eccontra legendi sunt loci apud Ovidium et Lucanum: Naso enim in nono Metamorphoseon "si pudor ora tenebit, littera celatos arcana fatebitur ignes" (515-516) scripsit, quibus dictis certi sumus eum "ora tenebit" posuisse pro "loquendi facultatem auferet"; Lucanus in quarto taediosi Belli et cruentis, "tenuere parumper ora metu, tantum nutu motoque salutant
ense suos" (172-173): ubi patet ora non teneri immobiles sed nullam potius admittere vocem.

Fecha: 25/04/2012 22:31.


gravatar.comAutor: Sandra

Locos nobis monstrauisti, Nemo, maxime idoneos, praesertim illum Ouidianum. Ceterum Vergilius sententiam diligere illam uidebatur, nam sicut Homerus (sed numero multo minore), iterum scripsit clausulam "ora tenebant". Videte uersum hunc: "Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant" (Aen. 8,520), qui apud Seruium ita se habeant: "DEFIXIQUE ORA TENEBANT aut tacebant, ut "tenuitque inhians tria Cerberus ora": aut stupebant. Atque iterum Maro: "dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes / conuersique oculos inter se atque ora tenebant" (Aen. 11, 121-122). Addite Statii locum hunc Thebaidis appositissimum (2, 173-5): "audierant, fixosque oculos per mutua paulum / ora tenent, uisique inter sese ordine fandi/ cedere".

Fecha: 26/04/2012 18:38.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris