Facebook Twitter Google +1     Admin

Ad patrem

Anglici auctoris Johannis Milton carmen quoddam latinum noveram annum agentis octavum et decimum, quo conjuratio describitur catholica ceu a Satana videlicet facta quinto novembri die anni 1605: aliquanto tumens, versus nihilominus admirabilem reddunt illum ferme puerum tanta atque talia valentem.

Ejusdem polyglotti poetae aliud carmen in anthologia quadam invenio ’ad patrem’ compositum, quod sic incipit:

     Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
     irriguas torquere vias, totumque per ora
     volvere laxatum gemino de vertice rivum...

Scribit poeta gratias agens patri de doctrina atque educatione:

     Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
     exiguum meditatur opus,

quod dictum ad benivolentiam videtur parandam non modo quia poema sit humile, sed etiam, ut apparet, cur in dubio sit quod versus pangens patri placeat auctor:

     Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
     quo nihil aethereos ortus, et semina caeli,
     nil magis humanam commendat origine mentem,
     sancta Prometheae retinens vestigia flammae:
     carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
     ima ciere valet, divosque ligare profundos...

Docemur paulo post ab ipso patre Musas coli solitas:

     Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas
     nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
     munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
     milibus et vocem modulis variare canoram
     doctus, Arionii merito sis nominis haeres.

Num polyphoniam ergo pater callebat?  Filii opus si non magnum est, satis apti sunt hexametri (centum paulo plures), quantum scio, aeque solidi atque fluentes, clari, faciles.  Conciliant poetam cuius longum paradisum vix olim potui dente carpere, mihi non minus taediosum quam Nemini Pharsalos (cui etiam in hoc consentio).

Placet etiam deprehendere interdum verbum recens, novissime ingressus in nostro sermonem:

     Austriaci gazas, Peruanaque regna praeoptas.

Forsan aliquando legere Paradisum iterum conabimur...

03/05/2012 22:58 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris