Facebook Twitter Google +1     Admin

Nova

Vita semper nos deprehendit alio intendentes. Mutat aetas et subito, dum minus sperabamus, certiores fimus et stupemus. Est morbus qui explicabatur et erupit, est fetus qui ad partus finem appropinquat, est inimicus qui furtim sectabatur et impetum tandem fecit. Est nescio quid, semper inexspectatum.

Et, quoties quid mutavit, metuimus. Nihil magis veriti sumus quam novas res, quia inexploratae, ignotae, ideo timendae. Illic murus repente obest. Num superare valebimus? Ecce via aperitur. Num percurrere poterimus? Aliquis offecit nobis. Nonne vincemur? In novis saepe timor, major procul quam comminus. Cum enim ad murum pervenimus scalae conspiciuntur; iter, prope ab oculis, minus periculosum apparet; cum homine colloquentes suadere confidimus. Pericula sunt, praeter communem oculorum experientiam, tanto majora quanto minus propinqua. Cum appropinquavimus, paria nobis fiunt.

Denique murum conscendimus, iter ad finem vergit, hostem jam amicum vocamus. Sed aetas fluxit, nos debiliores et seniores sumus. Et nova nobis parantur.

28/10/2008 23:27 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Die natali proximo qui melioribus lapillis a me signatus fuit, aliquid noui incipere decreuit quaedam timida femina quae ex Africa uenit, mi Thersita amice. Hodie territa pergit quia imparem rei nouae se habet, sed simul atque animo uegetiori, alacriori. Nonne fieri potest aetatem fluxam reuirescere nouis rebus?

Fecha: 01/11/2008 00:33.


Autor: Thersites

Revirescet certe, Sandra, aetate praecipue florenti ut tuast... Felix ergo sit tibi dies natalis!

Fecha: 01/11/2008 00:16.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris