Facebook Twitter Google +1     Admin

Nox Walpurgis

Mane erat trepidatio virginibus puerisque. Veneris dies, hebdomadis cauda est; sed aliud addebatur. ’Haec nox Halloween [sic] est’, inter se dicebant. ’Tune personam indues?’ ’Equidem exire non puto tali procella!’ ’Est mihi pulcherrima cucurbita!’

Vae nobis! Quod viginti ante annos incipiebat, penitus est introductum. Aragonia jam videtur Illinois. Statim celebrabimus diem gratiarum agendarum et gallopavonem comedemus cum jure vacciniorum.

Quid tibi, Thersita? Num diem celebrare defunctorum mavis? An Tenorium audire solebas? Cur irasceris pueris virginibusque? Quid si americani paululum fiunt? Senex severior ringeris. Nonne tu pari aetate noctem Walburgae celebrare decreveras, hac una de causa, quod Faustum legeras germani poetae, atque tibi placuerat? A putide homo!

Jam ut annuam pollicem erigam, jam virgulas significabo digitis indice et medio simul plicandis explicandisque bis terve!

01/11/2008 00:10 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Recte habes, o Thersite, de momento huius diei singulis annis et fere omnibus in terris crescenti, et praesertim si spectamus ad summam pecuniae pensam ad pueros gratificandos. Nam puto nullum alium diem praeter natalem Christi esse maioris momenti eis qui lucrum de pueris (vel de parentibus) faciunt. Hac nocte apud nos celebrant et celebrantur lemures, umbrae, lamiae, et alii qui sanguine terroreque nutriuntur; puto larvas per mediam urbem processuras ut in pompa, de quibus imagines, si possim, tibi describam.

Fecha: 01/11/2008 01:54.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

De larvis tibi imagines nonnullas descripsi: http://nemo-nusquam.blogspot.com/2008/10/dum-per-lexintoniae-vias-hac-nocte_31.html

Fecha: 01/11/2008 05:43.


Autor: Thersites

Imagines te dignas vidi, amice mi. Nuntios tuos semper voluptate lego, et legam, quamvis bloga multiplicentur (vidistine commentarium Sandrae, multa nova bloga, nova mihi saltem, nuntiantis?). Vale pancratice.

Fecha: 02/11/2008 23:10.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris