Facebook Twitter Google +1     Admin

O Saldo

20081027000238-7x27-024.jpg

De Pyrenaeis montibus descendimus filia major et nos, ubi heri totum egimus diem, quam pulchrum, quam apricum, quam placidum!

Iterum ad fluvium Escarram conscendimus. Sex vel septem annis huc, in hunc locum qui ’Saltus’ vocatur (’O Saldo’ lingua pyrenaica), ceciderat filia, cum puella adhuc esset.  Metus, vestes irriguae, nihil ultra.

Heri nihil metus, sed alta pax in valle, tintinnabulis acutis interpuncta et gravibus rarisque mugitibus vaccarum.  Magnum fecimus proventum fructuum rosarum!

27/10/2008 00:08 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Puellam eo felicem quo infelicem, quippe quae in loco tam amoeno ceciderit! Imaginem quam pulchram descripsisti!

Fecha: 28/10/2008 03:03.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Amoris parterni imaginem numquam uidi certe tam pulcherrime, tam placidissime delineatam. Beata filia, “imago animi et corporis tui”, Thersita optime.

Fecha: 28/10/2008 21:31.


Autor: Thersites

Gratias ago vobis, amici. (Commentarium tuum XXIIº diei nuper legi, Nemo bone: cursim huc intrabam hos dies.) Valete semper, o cari.

Fecha: 28/10/2008 23:36.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris