Facebook Twitter Google +1     Admin

Pavor

20140608195447-p1000697.jpg

Hodie dextram aspexi meam.  Manum vidi senis sexagenarii.

08/06/2014 19:54 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



gravatar.comAutor: Nemo

Vidisti igitur manum quae experientia (et patientia) didicit errores vitare, in quos libenter et imprudenter incidunt iuvenes, manum quae iam scit alieno se abstinere et sua diligenter servare, manum quae digna est gubernaculo reipublicae.

Fecha: 08/06/2014 22:53.


gravatar.comAutor: Sandra

...et manum quae pulchre et scribit et depingit.

Fecha: 09/06/2014 01:57.


Autor: Thersites

Gratias ago vobis, amici. Hoc addere velim, nihil esse quod de me curetis, nam errore "pavorem" in titulo posui, cum forsan scribere debuerim "consternatio"; nam manum aspiciens nihil aliud expertus sum atque parvum "susto"; sed quomodo Latine dicerem "susto", verbum, hispanicum tantum, quod in nullum alium sermonem vertere queo? "Susto" enim, nisi fallor, minima sed subita consternatio est. Auxilium ferte, amici.

Fecha: 11/06/2014 08:54.


Autor: Thersites

In imagine est capitulum in lyceo Medina del Campo, urbis castellanae satis pulchrae.

Fecha: 11/06/2014 08:59.


gravatar.comAutor: Sandra

Ego forsan usa essem forma deminutiua uocabuli illius q.e. 'trepidatio', sed 'trepidatiuncula' est uox uix audita semel (etiamsi suffixus '-tiuncula' usitatissimus sit in aeuo litterarum renatarum) et nimis longa, ut eam usurpemus ad indicandam rem tam minimam subitamque.

Fecha: 12/06/2014 21:02.


Autor: Thersites

Gratias tibi maximas, Sandra cara. Nam trepidatiuncula non solum melius est vocabulum, sed ista trepidatio novum campum aperit vocum illi interpretationi aptarum, quas inter scilicet est perfrictio vel perfrictiuncula, etiam tremor et, simplicius, horror. Nulla locum eundem occupat atque "susto", sed propiores sunt, credo, quam "pavor".

Fecha: 15/06/2014 21:12.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris