Facebook Twitter Google +1     Admin

De patrueli Toby et de hodierno relegendo

20140618231126-p1000645.jpg

Nescio an hac pagina pridem jam dixissem (nam saepe non satis mente discerno illa quae scripserim et illa quae relaturus eram), sed in bibliotheca pluteus quidam nobis servat nonnullos libros quos olim lectos jam jam, statim lectos, relegere voluissem.  Primum inter hos locum tenet Vita et opiniones Tristam Shandy equitis, quam fabulam tum, adhuc legens, illico volui atque novi me relecturum, cum per eam auctorem, Laurentium Sterne, funditus adamaverim.

Casu Vitam Shandy legi triginta annos natus, sexaginta relego; qua de re nonnulla et tempore et moribus apparent similia, multa diversa.  Hoc, e diversis, seligo: triginta ante annis difficillimum mihi quidem fuisset fabulam illam quaerere anglico sermone.  Nam eum sermonem tunc perpauci in Hispania callebant, cum eo quidem tempore coeperit lingua anglica cogere francogallicam inter Hispanos pueros referre pedem.  Contra, heri casu Life and Opinions domi invenio meae Mariae Ferrandez, quam ea de causa (et quia librum Sterne mihi commodat facilis, et mille aliis de rebus) plus etiam amo quam antea.

Sed eo maxime differunt tempora, quod omnibus patet: hoc idem rete, quo vos paginam hanc legitis, hanc aeque facultatem nobis praebet cunctis quidquid facillime vestigandi, uno, ut ita dicam, ictu oculi. Triginta ante annis nosse voluissem, ne dicam audire, Lillabullero, carmen illud quod sibilat, cum sollicitatur, patruelis Toby; non nego facultatem aliquam nobis tum fuisse, sed quo labore?  Hodie contra, ad aliam accedo sellam ac per ordinatrum, google favente, vix "Lillabull..." claviculando, ecce mille paginae, quadraginta notitiae, viginti psallentes vel canentes vel saltantes...  Etiam notulae reti inveniuntur facillime!

Sed maxime stupui cum certior id nuper fio, jam pridem carmen illud me nosse: nam haud breviter sonat in illa pellicula, Barry Lyndon, per quam auctorem, Stanislaum Kubrick, coepi funditus adamare.  Atque ejus fabulam, quam jam amavi statim visam, plus etiam amo quam antea.

A!  Mundus forsan nequaquam progreditur, at mihi quidem valide videtur!

Imaginem videtis Arévalo, oppidi perpulchrum quod facillime reti visere potestis!

18/06/2014 23:11 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Confiteor meam ignorantiam: nam librum, qui Tristam Shandy inscribitur, numquam legi, nec spectactulum, cui titulus "Barry Lyndon," umquam vidi, nec nomen illius carminis mihi notum erat--sed melos ipsum saepe audivi inter colonias nostras.

Fecha: 26/06/2014 07:57.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris