Facebook Twitter Google +1     Admin

Iterum pensum

20130423231328-13iv14-103.jpg

Finitum volo hoc longum divortium ab computatro et omnibus retis universi gloriis.  Horum taedebat, credo.  Sed scribere oportet: aliter nihil discemus.

Quid garrieram novissime?  Homo vult loqui, sperat se eloqui, vix valet circumloqui.  Maneat infinitum, ne plus teramus temporis.

Quod maxime redeunti placuit: multa posse legi amicorum, inter quae Pastricis diu taciturni, Sandrae Anticariae versatae et feliciter constantis, Neminis Oudenos Cortesii gesta perlustrantis (hos dies nos Prescott legebamus Historia Peruviae captae), tot novorum et doctissimorum amicorum per rete scribentium!  Quam laetitiam abstulit schola, reddidit rete.

Imaginem appono Pyrenaeam ineuntis aprilis.  Saxum quod ad dexteram videtur manum 'Peña Montañesa' vel Saxum Montanum est; longe conspicitur 'Monte Perdido' vel Mons Perditus.

23/04/2013 23:13 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Quos pulchros montes! Sed etiam pulchrius videtur Thersiten rediisse novaque dare nobis verba!

Sunt nonnulli qui de Peruvia scripserint Latine: inter quos notissimus fortasse est Hieronymus Benzo, oculatus testis novi orbis qui alpacas aliasque feras una cum provincia moribusque indigenarum Italice (nisi fallor) descripserat tribus in libris, quos Urbanus Calveto in sermonem Latinum vertit et titulo q.e. "Nova novi orbis historia" ornavit.

Fecha: 24/04/2013 15:49.


Autor: Thersites

Gratias ago tibi, docte Nemo. Quaeram per rete, forsan ibi istud repperiatur opus... si tempus non defit mihi.

Fecha: 28/04/2013 21:54.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris