Facebook Twitter Google +1     Admin

Vio

20130428223813-13iv14-055.jpg

Aliam imaginem hic addimus montium qui photogrammate priore conspiciebantur, comminus nunc, ex parvulo vico captam cui nomen est Vió.  Die vergenti, templum viculi vix cernitur, ovibus circuitum (quam placidus fuerat vesper!).  Saxum, quod ab sinistra manu turrem tangit templi, La Estiva (stiva scilicet), nisi fallor, vocatur; ab dextra manu ipsius turris, Mons Perditus apparet nive opertus; deinde Saxum Añisclo pari altitudine, et aliquanto demissior et planior Apex Undarum.

Sunt in hoc templo nonnullae picturae; cras dabo.

28/04/2013 22:38 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario



gravatar.comAutor: Sandra

Imago uera non uidetur, sed exprompta ex fabula, ubi essent rex et regina, quibus fuissent pulcherrimae filiae, necnon rusticanus pastor maiore ingenio praeditus quam opibus... Meam autem in mentem modo uenit pictura de rure quaedam ab amico donata, in qua inspiciuntur oues una cum pastore necnon montes quattuor, quorum unus capite eminet niueo. Speramus templi picturas.

Fecha: 30/04/2013 00:33.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris