Facebook Twitter Google +1     Admin

Alfonsus Palentinus

Dum voluptates corporis hebetiores forsan in dies fiunt, illecebrae animi pristino vigore puerili me tangunt, quo nonnumquam miror, etiam stupeo: si sapientem decet nil cupere nilque admirari, maxime insipientem me fateri oportebit tam alacri animo appetentem jocos atque nugas.

Dum notitias quasdam per rete quaererem de regno Henrici IV Castellae, casu certior fio in lucem esse editos, a Regia Academia Historiae matritensi, annales Alfonsi Palentinus, qui hujus fuit regis aulicus scriptor rerum ejusque successorum, quos nomine catholicorum historia dignovit.  Duo volumina, haud adeo magno pretio... o laetitia!  Per rete domum ut mittant peto, si possunt; respondent jam in manibus esse cursualium... o magna, magna laetitia!

Sed audi, stulte.  Quem ad finem libros ejusmodi desideras?  --Quem ad finem?  Scilicet ut legam!  --Num legendi sunt tibi?  --Non officio, sed voluptati.  --Et satis horarum sunt tibi libris legendibus?  [Silentium: non vaco.  Et in mensa est acervus quindecim vel viginti librorum, quos haud minore paravi ardore atque laetitia.]  Erubesco et taceo.  Sed nihilominus exsulto cum nuntior in officina cursuali jam exspectari ab Alfonso Palentino.

Hic Alfonsus est inter doctissimos saeculi quindecimi; Romae fuit, ibi sapientes coluit, etiam secretarius fuit cardinalis Bessarionis.  Magnam fecit collectionem verborum ex hispanico sermone.  Vixit.  Scripsit.  Mihi satis est.  Scripta ejus me exspectant.  Quando legere potuerim non liquet.  Sed hic stultus exsultat velut puer.

21/01/2011 21:15 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: JLCG

Hieme gravissima domi inclusus lego opus eximium cui nomen Commentaria in omnia opera Publii Virgilii Maronis a Iohanne Ludovico de la Cerda Toletano scriptum et per interrete mihi adeptum. ea lectio perdifficilis est.

Fecha: 25/01/2011 20:20.


gravatar.comAutor: jlcg

Hieme gravissima domi inclusus lego eximium opus cui nomen Commentaria in opera omnia Publii Virgilii Maronis a Iohanne Ludovico de la Cerda Toletano scriptum mihi per Interrete adeptum.
quae lectio perdifficilis est.

Fecha: 25/01/2011 20:27.


Autor: Thersites

Ave, amice. Quam graviter saeviant procellae circum magnos lacus ex imaginibus televisificis vidimus. Nunquam legeram illum nobilem auctorem (De la Cerda nobilem sonat); potesne nexum illius commodare? Forsitan difficilius legatur velut grammaticorum sermo, semper initio asperior. Fac valeas; jam illud scis: dissolve frigus ligna super focum saepe reponens...

Fecha: 01/02/2011 21:22.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris