Facebook Twitter Google +1     Admin

Sol hibernus

20110115224829-11i15-014.jpg

Jam tres continuas noctes liquidum caelum stellas omnes contemplari sivit: sidus Veneris possumus videre a dextra manu festinans in sinistram super scorpionem.  Etiam obscuriorum figurarum datur meminisse: ecce magnum serpentem Ophiuci, en camelopardalem.

Aurora post affert diem clarum: heri vesperi, cum aer suavis tepidusque esset, semitae complebantur circum vicum viatoribus, ad solem exeuntibus sicut ad imbrem cochleae.

Hodie multo mane fervebant terrae vaporibus quos solis radii ex se evellebat.  A tergo monte Cajo, procul prospectantur Pyrenaei.  Illi montes distant trecenta chiliometra.  Quos inter et nos mediae densantur nebulae violaceae.  Dum nos apricamur, algore inhorrescunt Caesaraugustae.

15/01/2011 22:48 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: beluosus

Quam pulchre caelum stelliferum evocasti. Tibi, mi bone, invideo. Tres paene menses stellas non videbam. Londinium est urbs mirifica sed... stellas desidero.

Fecha: 16/01/2011 12:45.


Autor: Thersites

Gratias ago tibi, beluose. Etiam mihi grata est urbs tua, Londinium. Sed urbes tu amas, ut Socrates, ego autem misanthropus sum, solitudines malo...

Fecha: 21/01/2011 21:23.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris