Facebook Twitter Google +1     Admin

Solstitium

20100624090728-10vj20-017.jpg

Dies solstitialis: sol mutat iter.  Et nos iter mutamus, et muti loquimur.

Quid accidit mi?  Nihil.  Nullus morbus (quoad sciam) me pressit, malum nullum (quod non etiam ceteros mortales) me vexavit.  Immo omnia surridebat: mater, quamquam anus, mente clara atque animo laeto fruitur, filiae suum quaeque iter feliciter peragrant, fratrum nulli sors male tetigit.  Discipulos hujus anni fere omnes probatos dimisi, iis quos universitas studiorum examinavit charactera dedit nulli infra septimum: ne id quidem somno prohibuit.  Quid accidit mi?

Nihil agere disco, nonne potest?  Quandoque ad ordinatrum accedo, aut retia socialia (quae dicunt, quibus photogrammata et vitas atque amores discipulorum persequi possum), aut ludus latrunculorum (cui iterum hoc mense me dedi, o homo nequam atque prave!) aut quidquid jucundum per rete inveni ab omni scribendi desiderio me detinent.

Quid accidit mi?  Cur non scribo?  Ardelio sum, hoc accidit.

Gratias amicis habeo, quorum gratos nuntios nuper in blogo legi.  Quibus nunquam obliviscor, quamvis mutus ardelioque.  En ultimam Montis Caji quam fecerim imaginem vobis do.  Valeatis semper quantum opto.

24/06/2010 09:07 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Eo plus nos tui lectores valebimus quo saepius tu, o diserte Thersite, scripseris. Extrahas te a discipulorum retibus et nobiscum ludas potius quam latrunculis paulisper!

Fecha: 04/07/2010 06:29.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris