Blogia
Thersites

Torpor

Annus julius!  Calor, torpor, otium.  Umbram perquirens tanquam coluber alius fio: etiam ego inter herbas exuvias relinquo quibus praeteritos menses usus sim, novamque induo cutem novissimosque colo mores: aliis artibus incumbo.  Etiam lego atque relego, nihil autem latine: cum in Almagro comoediam spectarem Calderonis, ejus comoedias lente perlustro (Zenobia nunc palmirena atque imperator Aurelianus in scaena sunt).  Et illud imprimis omisi, ordinatrum adire.  Ecce praecipua causa, puto, qua hinc absim.

Hac hora fruor qua nullus in reti est (saltem, opinor, in Hispania atque Hollandia): omnes amici ante televisorium sunt, certamen universale contemplantes.

Qui risus!  Etiam polypus caldaeus factus est!  Radiophonium auscultare, quamquam mihi valde gratum, hos dies vix possum.  Nam ad vernale tempus, quo nulla fit paene nova res, hoc accedit: sphaeromachia universalis totum complet diu noctuque spatium omne radiophonicum (clamores audio atque fremitus: hispanus grex punctum assecutus est, ut videtur).  Ita ergo, si de temperie caelo colloquitur, de pedifollio loquitur denique.  In rem quamque politicam incidit sermo, ad podosphaeram serius ocius devertitur.  Scriptorem puta de novissimo libro interrogatum esse, postremo certamen ultimum se mox visurum confitebitur.

Ab amicis desertus, has lineas scribebam undecimo julii, dum greges pedifollici de totius orbis potentia certabant.

Sed regrediar.

0 comentarios