Facebook Twitter Google +1     Admin

Grippe A

Morbo domi teneor blando lenique per totam hebdomadem.  Solis enim die febrem passus sum cum artuum doloribus, symptomata ejus morbi quem influentiam vocant vel grippe.  Lunae die, cum febris maneret, medicum telephonio arcesso.  ’Num urget valetudo?’, quaerit mulier.  ’Non admodum’, fateor.  ’Cras igitur doctor te viset, nam hodie non vacat.’  Cum ergo martis die medicus domum advenit, febris me dormire noctu siverat, nec mane redierat.  Nihilominus amicus Joachinus pectus auscultat, guttur examinat lingua cochleare depressa, symptomatum narrationem audit.  ’Grippe A cepisti, amice!’, ridens dicit.  ’Serione dicis?’  ’Serio dico.  Sed quiesce atque sanabis.’  ’Sed nullam jam febrem patior!  Cras in lyceum eram iturus!’  ’Minime.  Manendum est tibi domi quieto per septem dies!’

Ecce me domi quietus.  Nec febris regressa est, nec ullum dolorem patior.  Sed in tanto pavore ille morbus est, ut imprimis caveatur contagio, nec ipse ausus sim jussa spernere medica, non quia mihi timeam, sed dicta metuo eorum quibus summum est numen Securitas.

Sed forte libris non careo.  Unum lego cujusdam Kagan, historici, de bello Peloponnesiaco, interdum cum altero commutans: memoriae Mario Onaindia c.t. ’Pretium libertatis’.  Plura forsan alio scribam die de his libris.  Valete.

20/11/2009 22:22 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Jaume

Saltem te aegrum esse beneficium menti tuae capit ob libros magno opere legendos.
Volo autem te quamprimum valere!

Jaume

Fecha: 21/11/2009 10:42.


gravatar.comAutor: Ludovicus

Fac ut valeas, frater carissime!

Fecha: 21/11/2009 20:29.


gravatar.comAutor: JLCG

Est in USA agmen pedilusorium c/n Real Salt Lake City.

Fecha: 23/11/2009 02:21.


Autor: Thersites

Gratias ago vobis maximas, amici. Num verbum 'Real' ut hispanicum intelligere debemus?

Fecha: 27/11/2009 23:29.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris