Facebook Twitter Google +1     Admin

Obmutuerunt

Cortis agitatur: anseres gallinae equi canes hinniunt grunniunt coassant latrant.  Iterum Hispania frangitur!  Nonnullorum actorum diurnorum duces catalanorum edere convenerunt epistulam ’de dignitate catalana’ (etiam ’de majestate catalana’, si male non intellexi) antequam sententiam det tribunal constitutionale de summa lege a senatu catalano lata.  Multa acriter respondent acta diurna ceterae nationis (si licet sic loqui: matritensia vocabunt alii).

Millies diceres eadem audita esse.  Non autem ita.  Equidem, cum optima quaeque sentire coner, quosdam audio qui non audiuntur.  Nemo enim loquitur de militibus, nemo enim miles verbum facit.

Nonne hoc novum, nonne hoc pulchrum, ut milites denique in Hispania taceant?

Quod alii in aeternum obmutescant (betae, quercus) futurum, si di faverint, sit.

27/11/2009 23:26 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Consaluus

Milites, care, si dicere licet, ferro et igne loqu(u/e)ntur, non uerbis. Ast antiquitus, ut cum Ennio (apud Nonium) praedicam - hodie pecunia, non honore nam:

"'Latrocinari', militare mercede" ( http://www.archive.org/stream/remainsofoldlati01warmuoft#page/180/mode/2up )

... et quod ad pecuniam adtineat, ne nummum quidem habemus n o s H i s p a n i!

Cura acumen ac uale!

Fecha: 28/11/2009 12:33.


Autor: Thersites

Absit omen, care Consalve. In Hispania, nisi fallor, maxime duo genera hominum in melius mutata sunt: musicorum et militum. Nonne credis?

Fecha: 01/12/2009 22:10.


gravatar.comAutor: Consaluus

Ita prorsus existimo: Non est opus uerbis! Nullum uerbum addam (quod patefactum probe fecisti) nisi te bene ualere.

Fecha: 01/12/2009 22:47.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris